CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Spiratio ut a Patre et Filio quoad terminum, est omnino uniformis, imo una ; Pater tamen spirat a se, sed non prius origine proprie. Filius spirat non a se ; non est ergo similis ordo inter Patrem spirantem et Filium spirantem, sicut est inter Patrem generantem et spirantem, alias Filius non spiraret, quia terminus jam esset praeexistens. Sed iste est ordo, quod in Patre primo est utraque fecunditas. Secundo, in eo est actus primae fecunditatis, scilicet memoriae, qui est dicere seu generare, quo, in Filio est secunda fecunditas. Tertio, actus secundae fecunditatis est simul a Patre et Filio, sed a Patre a se, a Filio non a se. De hoc ordine Scot. latius 2. dist. 1. quaest. 1. et Quodlib. 4. et in Report. quaest, 1. prolog.
Respondeo (a), actus potest considerari tripliciter ; vel in se, vel inquantum est termini, vel inquantum comparatur ad supposita agentia. Primis duohus modis est omnino uniformitas vel potius unitas, quia verissime una actio et unus terminus productus. Tertio modo loquendo sicut ipsa vis spirativa communicatur Filio a Patre, ita etiam quod Filius spiret, hoc habet a Patre, et ita Pater spirat a se, Filius autem non a se.
Contra, (b) igitur Pater prius spirat Spiritum sanctum quam Filius spiret Spiritum sanctum, quia in illo primo signo originis, in quo Pater habet a se esse, habet spirare a se; et tunc Filius non spiraret, quia si Spiritus sanctus praeintelligitur habere prius esse a Patre quam a Filio, tunc Filius produceret Spiritum sanctum jam praeexistentem.
Confirmatur, quia quodcumque principium productivum in supposito priori, intelligitur habere terminum adaequatum, non potest esse principium producendi in posteriori supposito, sic est in proposito ; ergo, etc.
Respondeo, de istis ordinibus (c) sive originis sive naturae, et de multis ordinibus prioritatis et posterioritatis, alias dicetur: sed quantum ad propositum, dicendum quod non est consimilis ordo inter Patrem generantem et spirantem, sicut est inter Patrem spirantem et Filium spirantem. Unde non est intelligendum, quod Pater spirat antequam Filius spiret, sicut prius origine Pater generat quam spiret, propter ordinem principiorum in producendo, quia tunc Filius non spiraret, ut argumentum deducit, quemadmodum Spiritus sanctus non potest generare Filium jam praeintellectum generari.
Sed est iste ordo, quod in Patre est primo utraque fecunditas a se. Secundo, est in Patre actus primae fecunditatis, et tunc in Filio est secunda fecunditas. Tertio, est actus secundae fecunditatis simul a Patre et Filio, habentibus tunc simul illam fecunditatem; adhuc tamen cum aliquo ordine, quia ille actus est Patris a se, Filii autem non a se, sed a Patre, sicut nec in secundo signo, est illa fecunditas Filii a se, sed Patris est a se. Non est ergo ordo originis inter spirationem Patris et Filii, quasi spiret Pater in aliquo signo originis in quo non spiret Filius, sed in eodem signo originis simul spirant. Est tamen ibi ordo spirantium in spirando, quia Pater in illo tertio signo originis, spirat a se, Filius autem non a se.
Ad confirmationem dico quod major non est vera, si illud principium non habeat prius terminum adaequatum, antequam aliud suppositum producatur, cui communicatur illud principium secundum totam ejus fecunditatem ; et sic est in proposito de vi spirativa quam Pater communicat Filio, antequam habeat terminum adaequatum, scilicet Spiritum sanctum.
Per idem patet ad omnes (d) auctoritates adductas, quia propter hoc dicit Augustinus Patrem principaliter spirare. Exponit enim se, ideo principaliter dixi, quia quod Filius spirat, hoc habet a Patre. Dicit tamen quidam Doctor, quod Pater spirat principaliter et principalius ; Filius autem tantum principaliter spirat, quia respectu Spiritus sancti habet Filius auctoritatem, licet Pater habeat auctoritatem respectu Filii, et respectu Spiritus sancti inquantum spirat. Alius autem Doctor contradicit sibi, quod non est ibi aliqua comparatio proprie dicta in aliqua forma una, sed tantum est ibi comparatio in voce. Sicut Michael dicitur sanctior daemone, ubi est tantum comparatio secundum vocem, et non secundum aliquam formam communem in utroque extremo, sed illa forma est tantum in uno extremo et non in altero, ita principalitas est in Patre, ut idem sit Patrem principalius spirare et principaliter spirare. Ad aliud de Hieronymo dico, quod proprietarius tantum dicitur ille, qui in habendo rem, nullo modo dependet ab alio: usuarius autem, qui in utendo re, dependet ab alio, non est proprie proprietarius. Pater igitur, qui vim spirativam habet a se, recte dicitur proprie spirare ; Filius non sic proprie, scilicet a se spirat, licet proprie, id est, non improprie vel imperfecte spiret.
Per idem patet ad Hilarium, quando dicit quod Spiritus sanctus est a Patre per Filium, distinguit tamen, quod aliquid determinatum per hanc praepositionem per, cum suo casuali comparatur ad ver-: bum transitivum vel intransitivum. Si ad transitivum, tunc notatur in casuali hujus praepositionis subauctoritas, ut Pater creat per Filium. Si ad absolutum vel intransitivum, tunc notatur in casuali hujus praepositionis auctoritas, et hoc vel efficientiae, sicut homo vivit per Deum, vel causae formalis, ut homo sapit per sapientem.
Et per idem patet ad Richardum Pater enim eadem fecunditate immediate spirat Spiritum sanctum, sed inquantum dat Filio illam virtutem spirandi qua Filius spirat, potest dici mediate spirare. Nec est hic difformitas aliqua perfectionis et imperfectionis, sive aliquid quod ponat diversitatem in actu, sed tantum alius modus habendi eamdem virtutem, quia Pater a se, Filius non a se, sed a Patre.
Ad ultimum dico, quod illa propositio est vera de causa et causato, propter hoc quod in causis ordinatis, est alia virtus causandi et principalior in priore, non autem in principio quod non est causa, quia ibi non est alia virtus principiandi, ita est in proposito ; et ideo non plus principiat primum principians quam secundum, sicut nec causa superior plus causaret quam causa secunda, si eadem virtute causativa causaret cum causa secunda.