IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
De divisione sacrificii.
Multiplex est divisio sacrificii: primo a statu et lege triplex est, nam aliud est legis naturae, aliud veteris, aliud novae. Sacrificium legis naturae non habebat effectum aliquem, nisi ex opere operantis ratione fidei, qua erat impetratorium vel satisfactorium Deo. Sacrificia legalia addunt, quod tollebant irregularitates, seu immunditias legales. Sacrificium novae legis habet proprium effectum, de quo infra.
Secundo, dividitur sacrificium ex parte i materiae, seu rei oblatae: primo, offerebantur viventia animalia, et hoc sacrificium dicebatur hostia, vel quia pro victoria ab hostibus impetranda, vel in gratiarum actionem de jam parta offerebatur, et ideo derivatum putant ab hoste ; alii ab ostio, quia in ostio templi offerebantur ; dicebantur etiam victimae, vel a victoria, vel a vinciendo. Secundo, offerebantur sacrificia de fructibus terrae, et haec dicebantur immolationes a mola. Tertio, offerebantur liquores, ut vinum, et hujusmodi, et haec dicebantur libamina: videatur Isidorus lib. 6. Orig. Haec omnia confunduntur, et pro eodem sumuntur apud auctores passim.
Tertia divisio sumitur ex forma offerendi, quae triplex in genere est: interdum enim tota res oblata consumebatur igne, et sic vocabatur holocaustum, quod verbum juxta proprietatem Hebraicam idem significat quod ascendens, quasi in odorem et fumum penitus resolutum ; Isidorus existimat idem deduci a Graeco, qua-, si totum incensum. Secundo, sacrificium partim igne consumebatur, partim cedebat in usum et cibum Sacerdotum, quem vel in templo, vel in atrio comedebant, et dicebatur hostia pro peccato. Tertio, aliud sacrificium partim igne, partim Sacerdotibus, partim etiam ipsis offerentibus cedebat, et dicebatur hostia pacifica.
Alia divisio est in cruentum et incruentum, illud cum sanguine, hoc autem sine sanguine fiebat. Alia divisio sacrificii est ex parte finis, nam ad significandum Dei excellentiam offerebatur ; et hoc erat perfectissimum sacrificium, et vocabatur holocaustum, ideoque totum igne consumebatur, ut significaretur totam creaturam ad Deum spectare. Aliud, hostia pro peccatis dicebatur, quia pro satisfactione peccatorum, et pro peccatis diversis diversa sacrificia offerebantur, ut constat ex lege. Tertium, erat hostia pacifica, vel pro impetrandis, aut impetratis beneficiis fiebat, et dicebatur sacrificium laudis et gratiarum actionis, aut impetratorium. Videri potest D. Thomas 1. 2. quaest. 102. cum aliis expositoribus in Leviticum.