IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Objicit contra dictum secundum praeced. Scholii, quia diligere Deum est legis naturae stricte, et diligere proximum sequitur ex hoc necessario, et ex hoc secundo necessario praecepta secundae tabulae concluduntur ; ergo sunt indispensabilia. Respondet tripliciter : Primo, diligere Deum positive forte non esse de Jure naturae stricte, imo videtur quod Deus posset in eo dispensare. Secundo, esto sit stricte de Jure naturae, ex eo non concluditur necessario dilectio proximi. Tertio, ex dilectione proximi non concluditur necessario adimpletio praeceptorum secundae tabulae, quod explicat discurrendo per praecepta.
Contra primum (h) istorum arguo, quia secundum Apostolum ad Rom. 13. Non adulterabis, non occides, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : Diliges proximum tuum sicut teipsum ; igitur in isto praecepto : Diliges proximum tuum, includuntur necessario praecepta secundae tabulae ; hoc enim videtur Apostolus ibi probare expresse, unde in fine concludit: Qui diligit proximum, legem implevit. Hoc probatur auctoritate Salvatoris Matth. 22. In his tota lex pendet et: Prophetae. Sed dilectio proximi necessario sequitur ex hoc principio necessario : Deus est diligendus , igitur a primo ad ultimum omnia praecepta secundae tabulae sequuntur necessario ex primo praecepto primae tabulae ; et ita si praecepta primae tabulae sunt stricte de lege naturae, quia includuntur in primo praecepto primae tabulae, sequitur quod praecepta secundae tabulae erunt etiam stricte de lege naturae, licet sint conclusiones ejusdem principii.
Probatio assumpti patet ex dictis dist. 28. ubi probatur dupliciter, quod perfectus amor Dei non potest esse zelus, appropriate loquendo, quia amor boni communis, ut appropriati sibi soli, est inordinatus ; amor etiam alicujus nolentis dilectum condiligi, est imperfectus ; ergo sequitur quod si Deus est perfecte et ordinate amandus, quod amans Deum debet velle proximum diligere Deum, et hoc volendo diligit proximum ; hoc enim modo solum diligitur proximus ex charitate, sicut dicitur ibi ; ergo.
Ad hoc potest tripliciter responderi : Primo modo, quod illud praeceptum : Diliges Dominum Deum tuum, non est simpliciter de lege naturae, inquantum est affirmativum, sed inquantum est negativum prohibens oppositum ; non odire enim est simpliciter de lege naturae, sed an aliquando amare, dubitatum est supra in tertio praecepto. Nunc autem ex ilia negativa non sequitur, quod volendum sit proximo diligere Deum, licet sequeretur ex affirmativa illa de qua non est certum, quod sit de lege naturae, stricte loquendo.
Secundo potest responderi quod ex illo praecepto : Diliges Dominum Deum tuum, non sequitur quod debeam velle proximum diligere Deum. Et cum probatur, quia zelus non potest esse amor perfectus et ordinatus, respondeo, non debeo velle bonum commune esse alicujus tantum, et ita non amari ab alio ; sed non oportet me velle illud bonum esse alterius, puta quia non placet illi illud bonum esse ejus, sicut Deus praedestinans unum, et non alterum, vult bonum esse praedestinati, et non alterius. Et per idem ad illud quod perfecte diligens vult dilectum condiligi, potest dici quod hoc est verum ab eo scilicet, cujus amicitia placet dilecto ; non autem est certum ex lege naturae de quocumque, quod ejus dilectio acceptetur a Deo dilecto.
Tertio potest dici, quod licet sit de lege naturae stricte proximum, esse diligendum, sicut prius expositum est, id est, simpliciter esse volendum proximo ipsum diligere Deum, quia hoc est diligere proximum, tamen ex hoc non sequuntur praecepta secundae tabulae, puta quod nolendum. sit ipsum occidere, quoad bonum personae propriae ; vel quod nolendum sit adulterari, quoad bonum personae conjunctae sibi ; vel quod nolendum sit furari quoad bonum fortunae, quo ille utitur ; quod exhibenda sit parentibus reverentia tam in honoribus quam in sustentationibus: et ita de aliis praeceptis secundae tabulae, quia possibile est me velle proximum diligere Deum, et tamen nolle vel non velle sibi vitam corporalem, vel servare fidem conjugii, et sic de aliis ; et per consequens possunt ista duo stare simul, scilicet me velle proximum diligere Deum, sicut ego debeo Deum diligere, sicut quoddam verum necessarium conclusum ex principiis practicis, et me nolle proximo hoc bonum, vel illud cujus est expressivum praeceptum secundae tabulae, cum non sit verum necessarium.
Et tunc ad auctoritates Pauli et Christi potest dici, quod Deus nunc de facto explicavit dilectionem proximi ultra illud, quod includit inquantum sequitur ex principiis legis naturae, ita quod, licet, ut concluditur ex principiis legis naturae, non contineat nisi velle proximo ipsum diligere Deum in se, tamen ut explicatum est, includit esse volendum bona illa, vel saltem esse non volendum proximo mala opposita, ut injuste sibi auferre vitam corporalem, fidem conjugii, bona temporalia, etc.
Verum est igitur, quod diligens proximum, legem implevit, eo modo scilicet quo lex explicata est debere servari, licet non eo modo quo dilectio proximi concluditur ex primis principiis legis naturae ; et a simili, tota lex quantum ad secundam tabulam, et Prophetae pendent ex hoc praecepto : Diliges proximum tuum sicut teipsum, intelligendo tale praeceptum, non ut sequitur ex primo principio practico legis naturae, sed ut Legislator intendit debere illud servari, prout explicatur in praeceptis secundae tabulae.