De coelo prospexit. Hic ponitur dei iudicium contra malos. Et primo inducitur consideratio iudicis.
Secundo ostenditur quid iudex inveniat, quia omnes declinaverunt. Tertio additur sententia, nonne sciunt? causa quia negant deum est, quia credunt quod propter suam altitudinem deus non aspiciat novissima.
Iob XXII: an non cogitas quod deus excelsior sit caelo? etc. Dicis quid? per caliginem iudicat, circa cardines caeli perambulat, nec nostra consederat. Sed hoc ad perfectionem suae sapientiae spectat quod omnia prospiciat.
Ps.: quis sicut deus noster, qui in altis habitat et humilia respicit in coelo et in terra? et ideo dicit quod dominus etiam de coelo prospexit, idest considerat filios hominum de sua altitudine.
Eccli. XVI: quae est enim anima mea in tam immensa creatura? Prov. XVI: omnes viae hominum patent oculis suis. Ps.: dominus de coelo in terram prospexit. Vel de coelo, idest de christo. Vel de anima iusti. Inquirit in filiis hominum ut videat si est intelligens, aut requirens deum. Differentia est inter deum et hominem quia iudices homines inquirunt quae exterius aguntur, deus autem intuetur Cor. Psalm.: scrutans corda et renes deus.