CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo, actus potest considerari, etc. Ad solutionem hujus quaestionis, notat actum producendi seu ipsam productionem, quae aliquid ab alio producitur, posse considerari primo secundum sc; secundo in ordine ad terminum cujus est productio; tertio in ordine ad principia, quae denominantur producere per ipsam. Deinde docet si consideremus actum productivum Spiritus sancti, hoc est spirationem, qua ipsum Pater et Filius spirant ; si consideremus, inquam, hunc actum vel spirationem secundum se, nullam esse difformitatem in illa, quia est una numero sine ulla intrinseca variatione essentiali aut accidentali, ut constat ; tum ex eo quod virtus spirativa sit eadem numero in Patre ac Filio, nimirum voluntas habens essentiam propositam sibi per cognitionem infinitam et communicatam per dictionem memoriae fecundae infinitae; tum, quia id expresse decernitur a Concilio Lugdnnensi, ut habetur in cap. unic. de summa Trinitate et fide Catholica, et etiam a Concilio Flo rentino sess. 24.
Si etiam consideremus illam spirationem in ordine ad terminum per eam productum a Patre et Filio, nulla potest esse difformitas in spiratione, quandoquidem terminus sit omnino unus et idem, nimirum Spiritus. At si consideremus denique spirationem in ordine ad supposita spirantia per ipsam, hoc est ad Patrem et Filium et ad modum quo competit ipsis spiratio, quandoquidem competit ipsis spiratio ratione voluntatis, et voluntas competat Patri ex se, et non per communicationem alterius personae, cum Pater sit prima persona et improducta: Filio vero competat per communicationem, qua Pater ipsum producendo, communicat ipsi essentiam divinam cum omnibus suis perfectionibus absolutis tam essentialibus quam attributalibus ; hinc fit ut sit haec difformitas in modo, quo convenit ipsis spiratio, nimirum quod Patri competat a se, Filio vero non a se, sed ab alio, nempe a Patre. Alia vero difformitas nulla in ea etiam hoc tertio modo considerata, reperiri potest.
(b) Contra, igitur Pater prius spirat Spiritum, etc. Objicit contra praemissam resolutionem, quod sequeretur Patrem prius origine spirare Spiritum sanctum quam Filius, sed hoc est absurdum. Probatur sequela majoris, quia si Pater habet a se virtutem spirativam quandoquidem ipse Pater sit prius origine quam Filius, deberet pro illo priori habere virtutem spirativam, et consequenter spirare. Probatur etiam minor ; tum quia sic Filius non produceret Spiritum, non enim potest producere realiter quod est ante ipsum realiter productum ; tum quia sic Spiritus sanctus esset prior Filio. Confirmatur, quia principium quo productivum habens terminum adaequatum productum pro aliquo instanti priori,non potest habere terminum productum, ut est in aliquo existente pro instanti posteriori. Hinc enim intellectus, ut in Spiritu sancto, non potest habere terminum productum, quia supponitur in aliquo priori habere terminum adaequatum productum: sed voluntas, in casu, haberet terminum adaequatum productum, ut in Patre pro instanti priori quam haberet esse in Filio ; ergo non posset habere Spiritum sanctum productum ut in Filio pro instanti posteriori.
(c) Respondeo de istis ordinibus, etc. Omissis multis quae de ordinibus originis et naturae divinarum personarum ac perfectionum illis competentium dici solent, breviter ut respondeat difficultati praesenti, advertit non esse eumdem, nec similem ordinem originis inter Patrem generantem et spirantem, ac est inter Patrem spirantem et Filium spirantem. Diversitas autem consistit in hoc quod sit talis ordo inter Patrem spirantem et generantem , ut possit intelligi Patrem esse generantem sine eo quod antecedenter intelligatur habere spirationem, ex eo scilicet quod spiratio non est nec principium quo aut quodpartiale,aut totale ipsius generationis: nec conditio necessario praerequisita, cura non possit ostendi cur praerequireretur ; e contra vero non potest intelligi quod Pater sit spirans quin praeintelligatur esse generans, si quis distincte et perfecte intelligat modum, quo de facto spirat et naturam perfectionum ipsius, quia imprimis fecunditas spirativa, quae est voluntas ,subordinatur ex natura sua intrinseca intellectui, sic ut quemadmodum non potest voluntas intelligi habere volitionem improductam et essentialem, qua Pater formaliter vult, quin intellectus habeat intellectionem improductam essentialem, qua Pater formaliter intelligit, et hoc ex natura intrinseca voluntatis, quae non potest ferri nisi in cognitum ; ita etiam non possit habere amorem productum, quin intellectus habeat verbum productum; tum a paritate rationis, quia non est potior ratio cur haberet subordinationem voluntas adintellectum quoad actum suum improductum, quam quoad actum etiam suum productum: tum quia eo ipso quo praesupponit essentialiter ex natura sua intrinseca actum improductum inteltectus, non potest assignari ratio cur non debeat intellectus habens, mediante illa intellectione improducta, essentiam divinam perfectissime cognitam, prius producere sapientiam genitam quam voluntas amorem productum. Itaque ex his manifeste sequitur esse talem ordinem originis inter Patrem generantem et spirantem, ut possit intelligi habere terminum generationis productum et ipsam generationem, sine eo quod intelligatur habere terminum spirationis productum, aut ipsam spirationem, non vero e contra, et hoc propter naturam intrinsecam principiorum generativi etspirativi.
Talis vero ordo nullo modo reperitur inter Patrem spirantem et Filium spirantem ; neque enim potest intelligi a consequente modum quo spirat Pater, et exigentiam naturalem virtutis spirativae, quod prius spiret quam Filius spiret(multo minus autem potest intelligi quod Filius spiret, antequam Pater spiret), quia quandoquidem spiratio conveniat Patri ratione voluntatis, quae ex natura sua intrinseca, ut dixi, exigit operationem potentiae intellectivae, improductam quidem ut habeat operationem suam improductam,productam vero ut habeat operationem suam productam, et eo ipso quo habetur operatio producta intellectus, hoc est notitia genita seu Verbum, communicetur ipsi voluntas cum caeteris perfectionibus absolutis essentiae divinae; hinc fit necessario, ut voluntas non possit intelligi potens spirare proxime cum omnibus requisitis, quin intelligatur esse in Verbo producto per memoriam fecundam ; sed eo ipso quo voluntas non intelligitur, nec est proxime sic potens, donec communicetur Filio, sequitur quod non sit talis ordo inter Patrem spirantem, ac Filium spirantem, ut possit Pater intelligi spirare antequam intelligatur Filius spirare, ut patet ; et consequenter non esse talem ordinem inter Patrem spirantem ac Filium spirantem, qualis est inter Patrem generantem ac Patrem spirantem.
Quamvis ergo sit aliqua diversitas in modo, quo convenit spiratio Patri et Filio, quia convenit Patri a se sine communicatione, Filio vero non convenit a se, sed ab alio, nempe per communicationem: et in hoc sensu possit dici Pater aliquo modo prius prioritate originis impropria et secundum quid, spirare, quam Filius , tamen non est talis ordo, ut possit dici proprie et simpliciter prius spirare quam Filius spiret, quia ad hanc prioritatem deberet habere virtutem spirativam expeditam et proximam cum omnibus conditionibus necessariis ad spirandum, sine eo quod esset in Filio illa virtus. Hic est sensus verus et genuinus doctrinae hic traditae a Scoto.
Juxta quam in forma distinguo majorem, prius origine prioritate proprie dicta et simpliciter, nego ; prioritate impropria et secundum quid, concedo majorem et distinguo etiam minorem, sed est absurdum quod Pater prius spiret quam Filius ; prioritate proprie dicta originis, concedo, idque efficaciter probatur in probatione minoris ; est absurdum quod Pater prius origine prioritate improprie dicta supra explicata, per quam nihil aliud significatur quam quod Pater a se spiret, Filius vero non spiret a se, nego minorem ; neque enim inde sequitur quod Filius non produceret Spiritum sanctum, nec quod Spiritus sanctus praecederet Filium, ut patet. Ad probationem majoris dico, quod quamvis Pater haberet virtutem spirativam a se et esset prior Filio, haberetque pro illo priori virtutem spirativam, non tamen sequeretur quod pro illo priori per virtutem spirativam spiraret, quia virtus spirativa est, ut dixi, ex natura sua intrinseca subordinata virtuti generativae, et consequenter antequam virtus generativa habet suum terminum adaequatum ad intra productum, virtus spirativa non est proxime expedita ad spirandum ; et propterea quandoquidem pro illo priori pro quo Pater est prior Filio origine, prioritate proprie dicta, Filius non est productus, qui est terminus virtutis seu fecunditatis generativae, sequitur quod Pater pro illo priori non possit spirare.
Ad confirmationem, prout a me proposita est, concedenda est major et neganda minor,propter rationes praemissas, et haec solutio convenit in re cum Doctoris solutione. Sed ut directe cum ipso respondeam, propono confirmationem, ut ab ipso proponitur: Quodcumque principium productivum in supposito priori, intelligitur habere terminum adaequatum productum, non potest habere terminum productum ut in posteriori ; sed si Pater a se habet virtutem spirandi, quae est principium productivum quo Spiritus sancti, illa virtus seu principium ut in Patre, qui est suppositum prius Filio, habet terminum adaequatum productum, nempe Spiritum sanctum ; ergo non habet illum terminum, nec alium productum ut in Filio, qui est suppositum posterius Patre. Respondeo cum Doctore, distinguendo majorem) si principium illud in priori supposito non habeat terminum productum antequam communicetur alteri supposito posteriori, nego ; si habeat, concedo, et similiter distinguo minorem, ut in Patre, ita ut producatur iste terminus priusquam istud principium communicetur Filio, nego, ita ut non producatur prius, concedo minorem et nego consequentiam.
Tota doctrina hactenus tradita hoc modo explicata, satis videtur clara ; pro majori tamen claritate ejus apponam duo exempla, unum ex materia de creatione, de qua Doctor 2. dist. 1. quaest. 1. et est, quod Pater ex eo quod habeat virtutem creativam ex se, et prius quidem competat ipsi quam producat Filium et Spiritum sanctum, et quam communicet illam ipsis, potest dici habere ipsam creationem ex se seu creare ex se, quia habet creationem ortam ex principio ex se ipsi competente, et a nullo alio sibi communicato. Filius vero et Spiritus sanctus non possunt dici creare ex se, sed ab alio, quia virtus a qua exit ipsorum creatio, est communicata ipsis a Patre, et tamen hoc non obstante, omnes tres personae immediate creant, et quidquid creat Pater, idem creatur a Filio, idem a Spiritu sancto creatur. Nec est verum quod pro ullo priori procedat creatura ulla a Patre, in quo non procedit a Filio et Spiritu sancto, quia scilicet quamvis habeat Pater virtutem pro aliquo priori, antequam habeant illam Filius et Spiritus sanctus, tamen pro illo priori non potest exire ad actum secundum, propter naturam intrinsecam ipsiusmet virtutis creativae, quae vel est ipsamet voluntas, vel certe subordinatur voluntati, quia alias necessario crearet Deus ad extra ; et proinde praesupponit productionem ad intra tam intellectus quam voluntatis, atque adeo communicationem sui ipsius terminis sic productis, nimirum Filio et Spiritu sancto, antequam possit habere creationem ; unde fit ut omnis creatio proveniat ab ea ut existente in tribus personis, et ut nulla creatio pro aliquo instanti procedat a Patre, quin pro eodem procedat a Filio et Spiritu sancto, sed idem prorsus sine ulla disparitate contingit in proposito nostro: ergo verum est quod quamvis Pater spiret a se, et Filius non spiret a se, sed a Patre, quod tamen ita simul spirent Spiritum sanctum, ut Pater et Filius ipsum spirent, nec prius spiret ipsum Pater prioritate proprie dicta ac impediente spirationem Filii, quam ipse Filius spiret ipsum.
Secundum exemplum esse potest, quod si Deus calorem existentem in aliquo subjecto, pro tribus horis in quibus non posset calefacere propter aliquod impedimentum, ut resistentiam passi aut defectum sufficientis applicationis, si, inquam, hujusmodi calorem, sive per possibile sive per impossibile, poneret Deus in alio subjecto pro quarta hora, ac simul applicaret utrique subjecto passum caloris capax, in tali casu certum est quod utrumque subjectum aequaliter et uniformiter calefaceret illud passum, quamvis virtus activa esset prius, non dico natura et origine, sed etiam tempore, in uno ex illis, quia scilicet hoc non obstante non competebat ipsi calefactio pro illo priori tempore, sed pro posteriori in quo tam bene reperiebatur calor, qui est principium calefactionis in altero illo subjecto. Quod si etiam ipsum primum subjectum calidum communicaret eumdem suum numero calorem alteri subjecto calido pro quarta hora, tum quidem verum esset quod in illa hora calefaceret passum utrique applicatum independenter ab illo secundo calido, habente eumdem numero calorem, quem ipsum primum calidum haberet, et quod illud secundum calidum non calefaceret independenter a primo; et tamen verum esset quod utrumque simul tempore calefaceret, quia scilicet nullo tempore egrediebatur calefactio a primo calido, quo non egrediebatur a secundo calido ; ergo similiter in proposito.
Sed ponamus exemplum ordinarie occurrens : Si Pater et Filius concurrerent pro eodem instanti temporis ad trahendum navem, verbi gratia, certum est quod Filius haberet a Patre virtutem attractivam, et quod Pater haberet virtutem tractivam pro aliquo tempore antequam illam haberet Filius, quam consequenter non haberet a Filio, et tamen quod hoc non obstante,Pater pro nullo instanti priori naturae aut originis traxisset, nec Filius pro ullo instanti posteriori, sed uterque simul traheret ; ergo multo magis posset Pater aeternus habere virtutem spirativam pro instanti originis aliquo, pro quo eam non haberet Filius, et tamen non prius spirare quam Filius, qui pro instanti originis posteriori eam accepisset a Patre. (d) Per idem patet ad omnes auctoritates, etc. Ex praemissa responsione ad objectionem et confirmationem, respondet ad argumenta principalia, quorum primum est ex Augustino dicente quod Pater principaliter spirat ; ergo Filius non spirat principaliter, et consequenter non spirat uniformiter. Respondetur distinguendo antecedens, et explicando Augustinum, quatenus habet virtutem spirativam a se, et Filius ab ipso, concedo ; alio modo, nego antecedens. Distinguo etiam primum consequens, intelligendo per principaliter spirare, spirare per virtutem ab alio non acceptam, concedo ; intelligendo aliam principalitatem, nego consequentiam ; et distinguo similiter ultimum consequens, ita ut habeat spirationem competentem sibi ex se et non ab alio, quemadmodum Pater habet, concedo consequentiam ; alio modo, nego consequentiam. Quod autem sanctus Augustinus nihil aliud intelligat, dum dicit Patrem principaliter spirare, quam quod spiret per virtutem ex se et non ab alio habitam, patet ex verbis ipsiusmet subjunctis : Ideo principaliter dixi, quia
quod Filius spiret, hoc habet a Patre. Ad haec addit Doctor duas responsiones aliorum ; unam Mensis, dicentis Patrem principaliter et principalius spirare, Filium vero principaliter tantum et non principalius. Sed vel per principalius spirare intelligit, quod dictum est, Patrem scilicet spirare per virtutem non acceptam ab alio, et hoc ipsum posset intelligi per principaliter, ut intelligit Augustinus ; et impertinenter recurritur ad distinctionem de principaliter et principalius, vel intelligit aliquid aliud, et sic falsum est.
Altera responsio est Varronis tenentis non esse comparationem inter Patrem et Filium, quoad spirationem in re ipsa, sed in voce tantum, qualis est inter daemonem et Angelum, dum dicitur quod daemone sit sanctior Angelus. At haec responsio videtur omnino falsa, quia comparatio fit inter Patrem et Filium quoad spirationem, quae certe utrique competit, sed principaliter Patri, modo supra explicato, hoc est, ratione virtutis spirativae quam ex se habet et non ab alio Pater, Filius vero non ex se, sed a Patre ; non ergo comparatio hic facta est talis, qualis est comparatio Angeli et daemonis in sanctitate.
Secundum argumentum principale est ex auctoritate Hieronymi dicentis : Spiritus sanctus proprie a Patre per Filium ; ergo non proprie procedit a Filio. Respondet Doctor distinguendo antecedens, ac explicando Hieronymum, proprie a Patre, quatenus Pater a se habet virtutem spirativam, concedit antecedens, et in eodem sensu concedit etiam consequentiam, et quidquid inde inferri potest, quatenus aliquam aliam proprietatem habet Pater in productione Spiritus sancti quam non haberet Filius, negat antecedens.
Aliter responderi posset negando consequentiam, quia uterque propriissime spirat, quamvis unus a se et alter ab alio ; sicut uterque propriissime creat ad extra quidquid creatur, et sicut Pater et Filius in creatis propriissime trahunt navem, quamvis Filius eam trahat per virtutem acceptam a Patre, Pater vero per virtutem non acceptam a Filio.
Tertium argumentum est ex Hilario dicente Spiritum sanctum esse a Patre per Filium ; ergo non est uniformiter ab utroque. Respondet Doctor praepositionem per quandoque significare subauctoritatem in suo casuali, hoc est, denotare in re significata per accusativum casum quem regit, auctoritatem ab alio acceptam, et significat saepissime sic, quando conjungitur cum verbo transitivo, ut cum dicitur : Rex conservat pacem per ministros, judicat per judices ;quandoque vero significat auctoritatem, et non subauctoritatem, et sic saepius significat quando conjungitur cum verbo intransitivo, ut cum dicitur : Homo vivit per Deum, ubi significat auctoritatem seu vim efficientem in Deo in ordine ad vitam dandam homini ; et cum dicitur : Homo intelligit per intellectionem, ubi significat ly per vim formalem intellectionis in ordine ad reddendum hominem intelligentem. Unde ex eo quod dicat Hilarius Spiritum sanctum esse a Patre per Filium, nihil magis significari potest ad propositum quam quod Filius habeat subauctoritatem, hoc est, auctoritatem vel virtutem ab alio, nempe a Patre acceptam ad spirationem Spiritus sancti, quod concedendum est ; et si in consequenti non intendatur aliud, quam quod Filius non uniformiter spiret cum Patre, quatenus non habet virtutem spirandi a se, sicut Pater habet, conceditur consequentia ; si aliud aliquid, negatur. Brevius in forma respondetur, distinguendo consequens, non uniformiter spirat, quia non spirat per virtutem a se habitam sicut
Pater, concedo ; alio modo, nego consequentiam.
Quartum argumentum est ex Richardo de S. Victore, affirmante quod Spiritus sanctus procedit a Patre immediate et mediate, a Filio autem immediate tantum ; ergo non uniformiter. Respondeo Patrem dici mediate producere Spiritum sanctum, quia producit ipsum Filius, cui communicat virtutem productivam Pater, unde distinguo consequens ; ergo non uniformiter, ita ut quemadmodum Pater producat mediate communicando virtutem productivam, Filius etiam sic producat, concedo consequentiam ; alio modo nego consequentiam.
Ultimum argumentum ex auctoritate Philosophi est : necessariorum principia verissima esse oportet, quia sunt aliis causa veritatis ; ergo omne prius producens plus producit quam secundum producens ; sed Pater videtur esse prius producens quam Filius, quia dat Filio virtutem productivam ; ergo plus vel magis producit Spiritum sanctum quam Filius. Juxta responsionem Doctoris distinguendum est consequens ; si prius producens sit vera causa respectu secundi producentis et producti, transeat consequentia, quia non haberent talia producentia eamdem numero virtutem causandi, quandoquidem vera causa debeat distingui realiter a causato in natura, et consequenter non necessario secunda causa causaret tam perfecte quam prima causa, nec necessario effectus tam dependeret a secunda causa quam a prima. Si autem prius producens non sit vera causa, sed tantum principium, nego consequentiam, quia quod est tantum principium productivum respectu alterius, et non causa, debet esse ejusdem numero naturae ac virtutis activae cum ipso, et consequenter secundum producens debet tam perfecte producere quod ab utroque producitur quam primum producens. In proposito autem Pater est tantum principium producens, et non causa respectu Filii, qui est secundum producens ; unde non debet magis aut perfectius producere Spiritum sanctum quam Filius.
Aliter responderi posset distinguendo consequens : omne prius producens, prioritate proprie dicta, transeat ; improprie dicta, nego consequentiam. Et similiter distinguo subsumptum, sed Pater videtur esse prius producens prioritate proprie dicta et simpliciter, nego ; improprie dicta et secundum quid, concedo subsumptum et consequentiam.
Aliter etiam responderi posset, distinguendo alio modo consequens ; si prius producens et secundum producens habeant eamdem numero virtutem productivam, nec illa unquam potest esse expedita in primo producente pro ullo instanti, antequam sit in secundo producente, nego consequentiam ; sia autem se habet Pater et Filius respectu productionis Spiritus sancti, et iidem simul cum Spiritu sancto respectu productionis creaturarum, ut patet ex dictis ; si non habeant eamdem numero virtutem, transeat, praesertim si habeant diversam, non solum numero, sed specie (ut contingit in causa prima et secunda), sic autem non se habent Pater et Filius, ut est de fide.