IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Explicata utcumque essentia sacrificii, jam descendimus ad controversiam cum haereticis circa sacrificium altaris. Supra diximus sacrificium altaris, et esse Sacramentum, et esse sacrificium ; hoc secundum negant haeretici. In primis circa hanc vocem Missa, ejusque derivationem dubitatur. Lutherus damnat imprudentiae, et inscitiae eos, qui dicunt esse vocem Latinam, quia a voce Hebraica AdminBookmark Mahusim, quae est Danielis 11. Deum autem Mahusim colet in loco suo, asserit derivatam, ut inde convincat Missam esse arcem et robur Antichristi, quem asserit Propheta culturum Dedm Mahusim. Convenit Kemnitius in 2. part. exam. Trident. Sed ut recte Bellarminus tom. 2. lib. 5. cap. 1. asserit eam vocem esse idolum Lutheranorum, nihilque cum Hissa habere commune. Alii dicunt vocem quidem Hebraicam esse derivatam a nomine AdminBookmark Missali, quod significat oblationem. Deuteronomii 16. Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo
tuo oblationem spontaneam, ubi pro oblatione ponitur illa vox in Hebraeo. Quam sententiam docuerunt Theologi Concilii Senonensis in decretis fidei, cap. 11. Canonici Colonienses in suo Antididagmate, sig. de nomine Missae. Demochares tom. 2. de sacrificio Missae, et plures alii, quos citat Vasquez disp. 221. cap. 1.
Alii putant non esse Hebraicam, sed Latinam, quia alioquin, si Hebraica esset, etiam Graeci ea uterentur, sicut Alleluia, Amen, Sabaoth; pro Missa autem AdminBookmark
AdminBookmark vocant; deinde Syri, et Maronitae, qui Chaldaica lingua celebrant, non utuntur illa voce ; sed neque Hieronymus Origenes, Iustinus, Epiphanius, qui callebant linguam Hebraicam.
Omissis ergo variis derivationibus ex consonantia vocis, et significationis deductis, ut solet, Missa vox Latina est. Missa dicitur a dimissione, quia et Catechumeni dimittebantur foras, quando mysteria celebrabantur, et iis finitis ipse populus ac caetus fidelium dimittebatur ; ejus usus est antiquissimus, ea utitur Concilium IV. Carthaginense can. 84. Herdense can. 4. Augustinus serm. 237. c. 8. Ambrosius epist. 33. Milevitan. can. 12. sed capi solet pro dimissione, non solum ex sacro, sed alio loco, ita Cassianus de canonico nocturnarum orationum, cap. 1. et 8. S. Benedictus in regula, c. 17. Sumendo itaque Missam pro sacro et toto mysterio sacrificii, negant haeretici hujus aetatis in eo vere offerri Christum, aut celebrari sacrificium ; quos vide citatos apud Bellarminum, et alios auctores.
Prima conclusio. Fides docet in Missa vere et proprie sacrificium offerri. Haec defenditur, et docetur ab omnibus Doctoribus Catholicis de hoc mysterio, et fuse probatur, qui pervii sunt contra haereticos. Definitur in Trident. sess. 22. cap. et can. 1. et 2. ubi etiam asserit Christum instituisse discipulos Sacerdotes in ultima Caena et potestatem eis concessisse cum praecepto idem deinceps celebrandi. Ejusdem sacrifici incruenti mentio fit in anterioribus Conciliis, et supponitur tanquam notum in Niceno cap. 13. et clarius in alio canone, quem in fine ejusdem refert Surius ex Cutheberto Tonsallo in Anglia Episcopo in Laodiceno Concil. can. 19. et 58. in epist. Concilii Alexandrini I sub Cyrillo, quae approbata est Ephesino primo can. 32. in Trullo in Toletan. I. cap. 5. Antisiodorensi cap. 8. Bracarensi III can. 1. in Lateranensi sub Innocentis III; et habetur cap. Firmiter, de summa Trinitate, et fide Catholica; in Bulla Martini V. quae est, ultimam SS. Concilii Constantien.
Probatur primo variis Scripturae testimoniis, quae apud Bellarminum longa serie tractantur ; et pulchre certe hanc conclusionem demonstrat ex variis locis, sumendo argumenta ; primo, ex vaticiniis Prophetarum ; secundo, ex novo Testamento, Joan. 4. 1 ad Corinth. 10. ex locis Evangelistarum, in quibus habetur mentio institutionis Sacramenti, Actorum etiam 13. tertio, ex verbis Patrum ; quarto, ex ritu altarium ; quinto, ex nomine et officio Sacerdotis; sexto, ex liturgiis ; septimo, ex his pro quibus, offertur; octavo, ex conjunctione legis et sacrificii ; nono, ex comparatione veteris et novi Testamenti ; decimo, ex differentia Sacramenti et sacrificii ; ultimo, ex consensu Ecclesiae. Quia tamen longum esset singula congerere, aliqua decerpemus, caetera ad praedictum auctorem, et alios remittendo.
Probatur ergo ex Prophetis, Danielis 12. ubi dicitur tempore Antichristi cessaturum sacrificium ; ergo usque ad illud aliquod erit in Ecclesia, non aliud quan praesens. Dices, ibi sermonem esse d( improprio sacrificio, ut orationis, et inte riori. Contra, illud non cessabit tempore Antichristi, sicut neque fides, neque Ecclesia, etc. Dices, hinc patebit non esse sermonem de sacrificio Eucharistiae apud Danielem, quia illud semper manebit, juxta illud: Facite in meam commemorationem, donec supple ad judicium veniam: sed juge sacrificium de quo Daniel, auferetur : Et a tempore, inquit, cum ablatum fuerit juge sacrificium, etc. Respondetur hic intelligi juge sacrificium Eucharistiam, quia Missa in Ecclesia quotidie offertur, et offeretur, sicut quotidie olim offerebatur juge sacrificium Agni, Exodi 29. et 38. significatur ergo quod quando Antichristus elevabitur, auferet hoc sacrificium, sicut publicum Dei cultum: ita Hieronymus, Theodoretus in illum . locum, Irenaeus lib. 5. Primasius Apocal. 11. et Hippolytus tract. de consummatione saeculi.
Hanc veritatem maxime probat illud Malachiae 1. Ad vos, o Sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et offertis super altare meum panem pollutum, etc. non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manibus vestris ;ab ortu enim Solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in Gentibus, dicit Dominus exercituum, etc.
Sed hic fit mentio de Ecclesia Gentium ; ergo in ea est sacrificium, non aliud proprie dictum, quam altaris, quod quotidie offertur; ergo. Deinde reprobatur Sacerdotium, et sacrificia legis, et praefertur sacrificium legis novae, quod offertur in Ecclesia ; ergo sermo est de sacrificio proprie dicto, agens enim de sacrificio visibili, quod Ierosolymis tantum offerri constituebat lex vetus, per antithesim opponitur sacrificium, quod ubique in Gentibus, et in Ecclesia offerendum erat.
Respondent haeretici quod sermo sit de sacrificio improprie dicto, sed hoc ex dictis rejicitur, quia comparatio sit inter ea quae similia sunt, aut ejusdem rationis, sed de sacrificiis veteris legis proprie dictis intelligitur locus Prophetae ; ergo etiam de sacrificio proprie dicto in Ecclesia idem intelligitur, quia etiam sacrificia improprie dicta inveniebantur in Judaeorum populo, ut orationis et adorationis, quae non reprobantur in hoc loco.
Rejicitur etiam interpretatio Ariae Montani, qui intelligit locum non de sacrificio Ecclesiae, sed de sacrificio improprie dicto, quod tum etiam inveniebatur in Gentibus: sed hoc falsum est, quia tunc Gentes fere omnes declinaverant ad idololatriam, ac proinde tale sacrificium in eis non fuit, sicut nec cultus veri Dei unius. Hoc sacrificium, quod hic eligitur, dicitur ubique offerri in Gentibus, quia Ecclesia ubique diffundenda erat, et dicitur praesens propter certitudinem Propheticae praedictionis, quae futura, ut praesentia, saepe complectitur.
Haec ergo expositio non quadrat Scripturae, sicut neque Patribus ; in primis Tridentinum supra, ita explicandum illum locum docet S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Clemens Romanus lib. 7. Gonslitulionum Apostolicarum, cap. 31. S. Martialis epistola ad Burdigallen. c. 3. Ireneus lib. 4. cap. 32. Iustinus contra Tryphonem, Cyprianus lib. 1. contra Judaeos, cap. 16. Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi 16. Eusebius lib. 1. demonstrationum Evangelicorum, cap. 6. Augustinus lib. 18. de Civitate . Dei, c. 35. Chrysostomus in Psalmum 95.
et Oratione 2. contra Marc. Tertullianus 3. contra Marcionem, cap. 22. quamvis lib. 5. contra Judaeos, interpretatus sit mystice de cultu Dei. Damascenus lib. 4. de fide, cap. 14. Idem docuerunt antiqui etiam Rabini apud nostrum Galatinum lib. 11. de arcanis, cap. 11.
Huc etiam spectat illud Actorum 13. Ministrantibus autem illis, et jejunantibus, etc. verbum ministrandi, pro sacrificandi positum est, quia verbum Graecum AdminBookmark illud frequenter significat, ad Hebraeos 8. 9. et 10. quod magis declaratur in proposito per adjunctum, nempe Domino, quia nullum ministerium externum proprie fit Domino, sicut et sacrificium. Item Matthaei 5. Si offers munus tuum . ad altare; hoc praeceptum datur a Christo pro tempore legis novae observandum ; ergo significatur tempore legis novae fore sacrificium, et altare ad usum ejus, ut colligit Irenaeus supra, et Optatus Milevitanus lib. 6. contra Parmeniam.
Item, Joannis 4. ubi Christus loquens ad Samaritanam interrogantem an liceret adorare in monte Garisim ; Judaei enim Ierosolymis solum adorandum dicebant, ubi sermo est de adoratione per sacrificia, respondit autem quod venit hora quando neque in monte hoc, neque Ierosolymis adorabitis Patrem, etc. quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate. Loquitur autem Christus de novo genere adorationis, non de antiqua, quae semper fuit in usu, nempe de cultu interiori per fidem, sed de alia externa sacrificandi, quae opponitur sacrificiis oblatis Ierosolymis, et in monte Garisim ; ita insinuat Martialis epistola ad Burdigallen. cap. 3. Eusebius supra cap. Theoderetus et Rupertus, Malach. 1.
Secundo probatur ex Sacerdotio et altari, quorum finis est sacrificium, translata enim lege transfertur et sacrificium, quia hoc de ratione legis est, ut habeat cultum Dei publicum, potissimum per sacrificium, et videmus in lege Mosaica inductum esse novum Sacerdotium cum lege et sacrificio ; translato enim Sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat, ad Hebraeos 7. ex qua connexione tam legis quam Sacerdotii colligit Apostolus desiisse, et mutatum fuisse Sacerdotium Aaronicum, quod fuit temporale, in Sacerdotium Melchisedech, quod est Christi, ex Psalmo 109. Et manet in aeternum; nequit enim Sacerdotium esse sine certis ritibus, caeremoniis, praescriptis legibus, promissis, paenis, ideo habet necessariam connexionem cum lege, ut recte Tridentinum supra, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, et alii expositores ; ergo cum Sacerdotium Christi manet in aeternum; et hoc in Ecclesia, debet etiam sacrificium ejus manere sed non manet sacrificium Crucis, quia illud transiit, nequit iterari, licet fructus ejus maneant, sicut et laborum et operum Christi, qui tamen non obinde in seipsis dicuntur manere ; ergo sacrificium Eucharisticum est exercitium hujus Sacerdotii Christi ; de hoc Sacerdotio agitur in materia propria.
Quoad altare, patet ex Isaiae 19. In illa die erit altare Domini in medio terrae Aegypti; per terram Aegypti, intelligitur Ecclesia Gentium. Illuc etiam spectat instructio Christi, quam dedit discipulis: si offers munus tuum ad altare, etc. et illud Pauli ad Hebraeos 13. Habemus altare de quo edere non habent facultatem, qui tabernaculo deserviunt ; quod intelligitur de altari novae legis, in quo fit sacrificium incruentum, ut patet ex verbo habemus, quod non refertur ad altare Crucis quod habuimus, non habemus, nisi quoad fructum, et a verbo edere, non edimus enim proprie de altari Crucis, quamvis fructum ejus habeamus ; et verba intelligenda sunt litteraliter, quia opponitur hoc altare, de quo edimus, altari tabernaculi, de quo edebant Sacerdotes veteris legis, ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Primasius, Sedulius,Haymo, unde Chrysostomus hom. 62. ad populum, ut tanquam leones ignem spirantes ab hac mensa recedamus facti diabolo terribiles,unde in Graeco habetur AdminBookmark id est sacrificiorum.
Dices, cum Beza intelligi oblationes fidelium, non sacrificium a Paulo. Contra, quia etiam Aaronici Sacerdotes habebant etiam oblationes, de quibus comedebant: hic autem dicitur Christianos habere altare, de quo non licet Aaronicis comedere ; aliud ergo continet praeter oblationes, quibus et ipsi gaudebant. Deinde nusquam altare significat oblationes simplices, sed sacrificia in proprietate, quia oblationes in gazophylacium, arcam, aut abacum, aut manus Sacerdotum deponebantur, non in altari, sicut sacrificium neque altare ad finem oblationis talis erigitur, sed sacrificii ; unde can. 3. Apostol. vetat ne quidpiam in Altari offeratur, praeter ea quae Dominus instituit.
Deinde has oblationes non comedebant offerentes, sed soli Sacerdotes; e contra intendit Apostolus fideles de altari comedere. Deinde oblationes non faciunt ad mentem Apostoli, quae gratiam et sanctitatem non inferunt offerentibus, neque stabiliunt cor quae intendit Apostolus ; unde 1. ad Corinthios 10. Videte Israel secundum carnem, non qui edunt hostias participes sunt altaris, non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum, etc. ubi Apostolus retrahit Christianos a comestione idolotythi, quod daemonibus offerebatur, ac proinde qui illud comedebant, fiebant participes mensae daemoniorum, neque poterant communicare mensae Domini, aut sacrificio altaris.
Nemo enim potest simul sacrificare Deo.
et daemoni, ut probat fuse Augustinus lib1. contra adversarium legis et Prophetarum, cap. 19. Chrysostomus, Anselmus in hunc locum, et insinuant Theophylactus, OEcumenius, Ambrosius, Theodoretus. Hic ergo opponitur altare Christi altari daemoniorum, et sacrificium sacrificio, ut recte S. Cyprianus serm. de lapsis; unde qui immolabant daemoniis, solebant carnes ex altari deferre ad mensam, in qua comedebant immolantes ipsas cum suis amicis, sic docet factum Aeneidos 8. Virgilius:
Tunc lecti juvene certatim araeque Sacerdos, etc. Sic etiam Aaronici Sacerdotes comedebant sacrificia in templo, vel in atrio, ut patet 1. Regum 9. et 13. Loquitur ergo Apostolus de mensa Domini, et sacrificio Eucharistiae, cujus institutionem capite sequenti proponit, et ritum, quo sumi debet carpens abusum, qui fiebat in populo Corinthiorum.
Accedit quod semper mentio fit altaris a principio in lege nova, ut canone 3. et i. Apostolorum, sicut et sacrifici. Item, ex liturgiis Jacobi, Basilii, Chrysostomi, ex Dionysio cap.3. de ecclesiast. hierarch. Nazianzeno orat.2. ad Julianum, et orat. funebri de sorore sua Gorgonia.
Tertio ratione probatur conclusio, quia nulla est ratio cur Ecclesia non haberet sacrificium, estque indigentia sacrificii in ipsa ; ergo gaudet sacrificio. Antecedens probatur, quia non fuit major congruitas instituendi cultum Dei per sacrificia in lege naturae et veteri, quam in lege gratiae, quia hic cultus debetur Deo ; ergo quo perfectior est status, eo magis congruit excedere in cultu Dei ; hic autem cultus ut sit publicus et communis. debet exhiberi per signa ; unde sicut sanctificatur Ecclesia per signa sensibilia Sacramentorum, sic etiam congruum erit habere usum colendi Deum per sacrificium sensibile.
Dices, hoc probaret etiam idem in statu Beatorum esse, qui profectissimus est; unde sicut ibi non datur sacrificium materiale, ita etiam nec in lege gratiae, in qua gratia et veritas facta est per Jefum Christum. Contra, in statu Beatorum nulla est necessitas sacrificii materialis, neque usus rerum materialium, quae pro statu religionis datae sunt, neque est ibi usus Sacramentorum, quia nulla infirmitas, neque exigitur excitatio mentis per res ,et corporalia signa, quia videtur et possidetur Deus in seipso clare a Beatis ; in hac tamen vita quamdiu Ecclesia peregrinatur, est usus signorum materialium, ut Sacramentorum, et etiam excitatio requiritur per eadem, quia peregrinatur a Domino, et videl tantum per speculum in aenigmate, id est, per fidem, et non facie ad faciem, ideo congruit usus sacrificii ; et quamvis Ecclesia non utatur figuris, quae non continent virtutem ipsam, in quo distinguitur a Synagoga, utitur tamen figuris continentibus veritatem, ideo non est par ratio de ipsa, ac de triumphante.
Probatur ergo antecedens, quia quamdiu Ecclesia habet usum rerum corporalium, debet in iis recognoscere Creatorem per sacrificium, quia hoc est consonum naturae, ut signis religionem significantibus uniantur ejus membra ab aliis distincta; gratia enim non destruit naturam. Haec autem communicatio nequit fieri aliter, quam per sen sibilia, quia non per conceptus internos, sicut in patria, ideoque Clemens lib. 6. Constitutionum, c. 23. ad hoc propositum dicit, legem gratiae, non mutasse legem naturae quantum ad praesens: Baptismum, inquit, sacrificium, sacerdotium, localem adorationem, alio modo
mutavit; et infra : Pro sacrificio cruento, rationale ac incruentum, et mysticum sacrificium instituit, quod in mortem Domini per symbola corporis et sanguinis sui celebratur, etc. Irenaeus lib. 4. contra haereses, cap. 3 4. Non genus oblationum reprobatum est, oblationes enim et illic, oblationes autem et hic, sacrificia et in populo, sacrificia et in Ecclesia, sed species immolata est tantum, quippe cum jam non a servis, sed a liberis offeratur, etc.
Petrus Cluniacensis epist. contra Petrobusianos, qui ab Eccle.ia sacrificia tollunt: Hoc tentant daemone suggerente, ut gens illa, quae pluribus est a Deo cumulata beneficiis, minus grata illi sit, minoremque cultum et honorem illi exhibeat, etc.
Deinde nihil quod ad significationem et effectum sacrificii spectat, repugnat legi gratiae ; ergo, etc. Patet antecedens, quia non repugnat cultus Dei externus et mediatus per Sacramenta sensibilia ; ergo neque immediatus per sacrificium ; non significatio moralis, nempe cultus, ut patet ex dictis, et etiam tam ex proportione cum re significata, quam etiam cum offerentibus, quam acceptatione Dei, Patet etiam quoad effectum, seu gratiarum actionis seu laudis, seu satisfactionis pro peccatis, qua indigemus in hoc statu ; ergo nulla est repugnantia.
Respondent haeretici satis esse sacrificium Crucis. Contra, hoc obtulit ipse Christus ; ergo necessarium est aliud, quod offerat Ecclesia. Deinde illud renovari non potest et transiit, et quamvis erat sufficiens quoad effectum redemptionis, non tamen quoad cultum, quem debent exhibere fideles ; unde illa oblatio cruenta non proprie spectat ad legem gratiae, quae fuit universalis, et antecessit, neque in ratione oblationis durat,
quamvis duret quoad effectum ; qui effectus et satisfactio non solum fuit oblatus, et habuit efficaciam pro viventibus in lege nova, sed etiam pro viventibus in lege antiqua et veteri, quo non obstante habuerunt ipsi sua sacrificia propitiatoria suo modo ; ergo non repugnat idem esse in lege nova, per quod fructus passionis nobis applicetur. Non sufficit etiam in hac lege oblatio interna per fidem et devotionem, quia haec est privatio, neque est propria legis novae ; ergo requiritur aliqua communis et sensibilis, quae sit legis gratiae propria.
Dices, Paulus in epistola ad Hebraeos, agens de sacerdotio et sacrificio Christi non loquitur de oblatione incruenta, sed de cruenta tantum, ac proinde ablegandum est aliud sacrificium. Respondetur, Paulum agere de sacrificio cruento tantum, quia ulterioris mysterii non erant capaces Hebraei, sicut neque hujus sacrificii, quando Joannis 6. fuit promissum a Christo, scandalizati enim sunt discipuli ipsi.
Deinde non spectabat ad intentum Pauli agere de hoc sacrificio, quia probabat sacrificium Christi in Cruce habuisse vim expiandi et satisfaciendi pro omnibus, quod non conveniebat sacrificiis, in quibus Judaei ponebant virtutem sacrificandi in lege, et oblationibus: ostendit ergo ex lege Christum habere sacerdotium perfectius, et obtulisse sacrificium expiationum vere deletivum peccatorum, ex quo est salus, non autem ex lege aut oblationibus ejus ; in sacrificio autem Missae virtus prioris sacrificii nobis applicatur, quod non est novum sacrificium, sed idem quoad rem oblatam, nempe ipse Christus, ut recte Tridentinum, alioquin careret Ecclesia sacrificio, quod est inconveniens. Haec sufficiant ad probationem conclusionis ; alia, et haec ipsa latius apud auctores tractantur.
Objicies primo, quia Eucharistia est Sacramentum ; ergo nequit esse sacrificium. Respondetur negando consequentiam, quia illae rationes in eodem materiali signo non repugnat ; offerri enim potest in Dei cultum cum immutatione sui, et simul causare gratiam in sumente. Dices, Christo nullus succedit, quia manet in aeternum, in quo distinguit Paulus sacerdotium Christi a Levitico. Respondetur neminem succedere Christo, si successio inferat prioris desitionem ; cum hoc stat in Ecclesia plures esse Sacerdotes Vicarios Christi, quibus offerentibus, Christus ipse dicitur offerre, ut principalis offerens ; in Sacerdotio Levitico vere unus succedebat alteri in aequalitate potestatis, non ut Vicarius, ideo non dicebatur offerre ut prioris Vicarius, sicut neque Aaron in ipsis offerre ; nomine ergo et auctoritate derivata a Christo offerunt Sacerdotes sacrificium incruentum Altaris; dignitatem Sacerdotis non relinquit Christus, sicut per mortem relinquebant Sacerdotes Aaronici .
Objicies secundo, ex Paulo ad Hebraeos 10. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificandos, etc, quod intelligitur de sacrificio Crucis ; ergo ei derogat, quod aliud sacrificium offeratur. Respondetur negando consequentiam, quia sacrificium Crucis est causa universalis redemptionis respectu omnium, in quacumque lege existentium; per sacrificium autem Altaris, tanquam per causam particularem applicatur nobis fructus sacrificii Crucis et mortis Christi. Unde recte Tridentinum sess, 22. cap. 1. dicit : Hoc sacrificium relictum fuisse Ecclesiae, quo cruentum illud semel in Cruce peragendum repraesentaretur, ejusque memoria in finem usque saeculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur ; et cap. 2. Cujus quidem oblationis cruentae, inquam, fructus per hanc incruentam uberrime percipiuntur, etc.
Dices supervacaneam esse hanc applicationem, cum sint alia media, per quae possit hic fructus applicari, ut per praedicationem Verbi. Respondetur hoc frivolum esse, nam eadem ratione probaretur supervacaneum esse Baptismum et Caenam Domini, quae tamen admittit ipse Calvinus sic objiciens.
Ex hoc sequitur responsio ad aliud Calvini de superflua erectione Altarium quotidie, quia id non derogat sacrificio Crucis, neque ipsi Cruci ; et patet ad omnia loca Pauli ad Hebraeos, in quibus loquitur tantum de eodem sacrificio cruento, ut erat scopus dissertationis ejus contra Hebraeos, ad probandam necessitatem Redemptoris et redemptionis, quae non potuit esse ex lege, quia illa sacrificia non causabant gratiam et sanctificationem, sed causandam significabant, . ut docet Florentinum in decreto unionis, et Tridentin. sess. 7. de Sacramentis in genere, canone 2.
Objiciunt tertio, quia si Christus obtulisset sacrificium in ultima caena, esset infiniti valoris, ergo superflueret sacrificium cruentum, quia in illo consisteret pretium redemptionis. Respondetur negando consequentiam, quia omnis actio Christi, sive fuerit infiniti valoris, aut finiti, erat sufficiens pretium nostrae redemptionis, quia tamen ex pacto cum Patre sacrificium Crucis fuit consummatio redemptionis, ideo illud erat necessarium, ut patet ex Paulo ad Hebr. 9. et 10. Objicies quarto, Eucharistia fit in memoriam Passionis praeteritae, juxta illud: Hoc facite in meam commemorationem, etc. Sed non potuit sic offerre
Christus, quia esset falsa repraesentatio ; ergo non obtulit. Respondetur, quod sacrificium significat Passionem Christi, prout autem a diversis proxime offerentibus fiebat, potuit significare eamdem secundum varias temporis differentias: quamvis ergo, ut a Christo proxime offerebatur, significabat futuram, ut constat ex verbis institutionis : Quod pro vobis effundetur, etc. tamen ita instituit, ut ab aliis non offerretur, nisi post i psam exhibitam, et ita in memoriam ejus: Hoc facite in meam commemorationem.