IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Contra primum istorum. Praecedenti g sic igitur omnia, in quatuor assertiones compendiose redegit totam , suam resolutionem praecedentem circa hanc quaestionem, quarum primam dicit esse quod praecepta secundae tabulae non sint de jure naturae stricte et proprie, in sensu supra explicato et probato. Contra hanc ergo assertionem proponit hic unam objectionem, cujus tota vis consistit in hoc : Diligere Deum est strictissime de jure naturae ; sed dilectio proximi sequitur necessario ex dilectione Dei, ergo dilectio proximi est strictissime de jure naturae. Sed observatio mandatorum secundae tabulae, sequitur necessario ex dilectione proximi ; ergo illa observatio est de jure naturae. Hoc subsumptum probat optime ex Philosopho. Primam autem minorem probat, quia dilectio Dei, quae est de jure naturae, est dilectio perfecta, et non inordinata ; ergo non est dilectio qua vellet quis sibi soli appropriare Deum, nec cum qua stat actus quo nollet ipsum diligi ab aliis ; ergo est dilectio, cum qua conjungitur voluntas, qua velit Deum ab aliis diligi; sed talis voluntas est dilectio proximi ; ergo dilectio proximi sequitur ad dilectionem Dei, quae est de jure naturae strictissimo.
Tres ad hanc objectionem dat Doctor responsiones. Respondet primo, negando majorem, nempe quod diligere Deum sit strictissime de jure naturae, cujus ratio patet ex paulo ante dictis.
Respondet secundo, negando minorem, nempe quod dilectio proximi sequatur ad dilectionem Dei necessario. Ad cujus probationem dicit quod licet amor perfectus Dei, qui esset praeceptus per jus naturae strictum, non sit amor quo vellet quis appropriare sibi Deum, ita ut nolit positive ipsum ab aliis diligi, tamen non debet esse amor quo velit positive illum ab aliis diligi, sed sufficit quod sit amor ipsius Dei secundum se, abstrahendo ab hoc quod est velle ipsum positive, aut nolle ipsum positive ab aliis diligi. Assignat autem Doctor rationem cur non debeat quis amans perfecte Deum velle ipsum ab aliis diligi aut possideri, quia scilicet non placeret ipsi Deo se communicare illis aliis aut ab illis possideri, aut quia non esset notum diligenti quod id ipsi placeret. Sicut enim, licet Deus de facto vult se communicare illis, quos praedestinat, eosque habere pro amicis, et ab iis ut talibus diligi, tamen non vult sic se communicare illis, quos non praedestinat, aut ab illis diligi ; ita non est mirum quod diligens ipsum non vellet ipsum necessario esse communicatum aliis, aut ab iis diligi, nisi quando constaret ipsi quod id Deo acceptum esset, quod constare non potest naturaliter, atque adeo non potest esse praeceptum juris naturalis strictissimi, quamvis talis juris esset diligere Deum.
Ut hoc adhuc melius intelligatur, advertendum, tribus modis posse considerari quod esset praeceptum juris naturalis strictissimi de diligendo Deum. Primo sic, ut diligeretur ipsemet secundum se supra omnes alias creaturas tali modo, ut nollet quis ullo modo offendere ipsum mortaliter ob amorem ullius creaturae ; et si hoc praecise praecipiatur, certum est quod ex praecepto de eo diligendo praecise, non sequatur praeceptum ullo modo diligendi proximum, nisi quatenus offenderetur mortaliter, si non diligeretur proximus. Unde quamvis esset talis dilectio Dei sub praecepto juris naturae, quia tamen non esset necessarium ut ipse mortaliter offenderetur ex natura rei si non diligeretur proximus, propterea non esset necessarium ex jure naturae, ut diligeretur proximus, quamvis esset de jure naturae, ut sic diligeretur Deus.
Secundo, posset esse praeceptum ad diligendum Deum non solum secundum se, sed ita etiam ut teneremur velle ut omnes aliae creaturae diligerent ipsum, et hoc modo verum est quod dilectio proximi sequeretur ex dilectione Dei ; sed adhuc negari posset quod observatio mandatorum sequeretur ex dilectione proximi, propter tertiam responsionem Doctoris mox subjungendam.
Tertio modo, posset esse praeceptum diligendi Deum, et omnia illa quae vellet Deus diligi, quamvis non offenderetur mortaliter si non diligerentur, et ex hac dilectione non sequeretur diligendus proximus necessario sic, quin posset Deus dispensare in dilectione proximi ; et rursus quamvis deberet diligi proximus, non tamen tali dilectione, ex qua inferretur necessario observatio mandatorum secundae tabulae, nisi quatenus constaret quod Deus vellet eum tali dilectione diligi. Non potest autem naturaliter constare quod Deus sic velit eum diligi tam necessario, quin possit dispensative dare licentiam eum non diligendi tali dilectione, et consequenter talis dilectio ejus non est strictissime de jure naturae, quamvis esset de jure naturae diligere Deum hoc tertio modo.
Respondet Doctor tertio, quod quamvis esset diligendus Deus ex: praecepto stricto ac indispensabili legis naturae, et quamvis esset ex. eodem vel alio praecepto simili diligendus proximus dilectione tali, qua vellemus ipsum efficaciter diligere Deum, et pervenire ad beatitudinem ; tamen inde non sequeretur observatio praeceptorum secundae tabulae, quia eatenus ex praecepto de hujusmodi dilectione proximi sequeretur illa observatio, quatenus sine ea non posset proximus tali dilectione diligi ; sed potest, nulla enim est repugnantia quod aliquis vellet proximum diligere Deum, et pervenire ad ultimam beatitudinem, et quod simul cum hoc vellet interficere ipsum corporaliter, et auferre ipsi bona quaecumque corporalia ; imo posset aliquando quis (licet id male faceret) uti ista interfectione et ablatione bonorum tanquam medio ad perducendum ipsum ad dilectionem Dei, ut quando quis existimaret quod aliquis esset in gratia, et quod si moreretur, consequeretur vitam aeternam, aut quando existimaret quod ablatio bonorum temporalium esset ipsi maxima occasio disponendi se ad Deum diligendum et quaerendum, ut solet saepe contingere, juxta illud : Tribulatio dat intellectum, et virtus in infirmitate perficitur. In his, inquam, casibus posset quis in ordine ad perducendum proximum ad dilectionem Dei, et beatitudinem, ipsum interficere, et auferre ipsi bona quaecumque temporalia, quantum est ex natura rei, licet de facto id facere non debeat.
Confirmatur hoc, quia Deus ipse vult praedestinatos diligere se, et acquirere beatitudinem aeternam, et diligit eos consequenter tali dilectione, qualis est illa de qua modo agimus, et tamen hoc non obstante saepe interficit eos, et aufert ipsis bona, aut saltem id sine ulla controversia potest facere, et est gratia specialis ipsis quandoque quod id faciat, sicut mors est gratia specialis iis qui rapiuntur ne malitia mutet intellectum eorum. Ergo interficere aliquem, aut auferre quaecumque illius bona, non est incompatible cum dilectione illius tali ex qua oriretur ut quis vellet efficaciter eum diligere Deum, et consequi beatitudinem ; et consequenter quamvis quis teneretur Deum diligere, et velle etiam ut proximus diligeret eum, ex eo quod utrumque horum esset juris naturae stricli, atque adeo indispensabile, quia scilicet utrumque concluderetur, ut supponitur, ex principiis primis practicis, non quibuscumque, sed talibus in quibus non posset dispensari, tamen non esset necessarium ut quis nollet proximum interficere, aut ipsius bona auferre, aut facere aliquid ex his, quae expresse prohibentur in secunda tabula, quia non constat quod illorum prohibitio sequatur ex principiis primis practicis indispensabilibus. ,
Et si objiciantur contra hanc doctrinam, auctoritates praemissae numero nono textus, ex quibus videtur colligi quod observantia mandatorum secundae tabulae sequatur ex dilectione proximi, et haec ex dilectione Dei. Respondet g et tunc ad auctoritates, observantiam illam non sequi ex dilectione proximi praecise, quatenus illa dilectio est legis naturae, sed quatenus illa dilectio est praecepta a Domino Deo ; hoc autem non facit contra praedictam doctrinam, ut patet.
Circa quod advertendum, quod non velit Scotus non esse de lege naturae talem dilectionem proximi, ex qua sequitur quod nolit facere ea quae sunt prohibita in secunda tabula, sed tantum quod non sit de lege naturae quatenus infertur ex dilectione Dei, aut ex dilectione proximi, quae necessario sequeretur ex natura rei ad dilectionem Dei. Pro cujus ulteriori intelligentia rursus advertendum, quod dilectio proximi inferens observantiam praeceptorum secundae tabulae, possit considerari dupliciter esse de lege naturae. Primo, quatenus sequeretur necessario ex dilectione Dei, et hoc modo negat Scotus illam dilectionem, ut sic, hoc est, ut ad eam sequatur illa observatio, esse de lege naturae. Alio modo quatenus illa dilectio ut sic, sequeretur ex aliis principiis primis practicis, aut seipsa esset evidens ; et hoc modo non negat Scotus quin sit de lege naturae, nec ego dubito quin hoc modo sit de lege naturae, quia quamvis Deum esse non cognosceretur, imo et quamvis non esset ullo modo, recta ratio dictaret non esse furandum, interficiendum, adulterandum, etc. Et quamvis in tali casu non posset cognosci quod transgrediens illa praecepta esset puniendus aeterna poena inferni sensus aut damni, prout paena damni dicit privationem visionis et fruitionis beatificae, tamen posset cognosci quod posset optime puniri morte, aut aliis gravissimis suppliciis a Principe quocumque Reipublicae, quod sufficit ut dicatur illa observatio praeceptorum secundae tabulae esse de lege naturae, non quidem quatenus infertur ex praecepto de dilectione Dei, quod vocatur a Scoto in fine g Verum est igitur, primum principium practicum legis naturae, quia versatur circa ultimum finem naturae, sed quatenus vel est per se nota, vel sequitur ex aliis principiis practicis.
Posset ulterius alio modo explicari : Scotus sic, ut non velit quod illa dilectio proximi, ut ad eam sequitur observatio praeceptorum secundae tabulae, non sit de lege naturae, sed quod non sit de lege naturae strictissima ac indispensabili, quamvis dilectio Dei esset de tali lege, et etiam dilectio talis proximi, ex quo oriretur quod vellemus ipsum diligere Deum, et consequi beatitudinem. Et juxta hoc facile et breviter responderi posset secundo ad praedictas auctoritates, concedo quod propter eas observatio secundae tabulae sequatur ex dilectione Dei, admittendo etiam quod dilectio
Dei esset de jure naturae strictissimo, sed negando tamen quod ita necessario sequatur observatio secundae tabulae ex dilectione Dei quin Deus posset dispensare in illa observantia ; bene enim potest fieri quod illa observantia sequatur ex dilectione Dei naturaliter, sed non tamen ita quin Deus posset in ea dispensare ; et sane ita existimo de facto contingere, nempe quod etiam ex dilectione Dei sequatur quod debeamus diligere proximum, et non dare ipsi occasionem offendendi Deum, nec facere ipsi injuriam, auferendo ejus bona, quamvis hoc non ita necessario sequatur, quin Deus posset hic et nunc cum aliquo dispensare sic, ut non teneatur non auferre bona proximi. Per haec patet mens Doctoris in resolutione totius hujus quaestionis, sed pro majori tamen complemento aliam explicationem mentis ejus adjungere visum est.
Itaque quando Scotus dicit praecepta secundae tabulae non esse de lege naturae, quia non sunt principia prima practica, nec conclusiones necessario deductae ex talibus principiis, non solum potest intelligi ut hactenus ipsum explicui, sic scilicet, ut velit tantum quod non sint de lege naturae strictissima ac indispensabili, nec principia aut conclusiones talis legis, sed etiam potest intelligi quod non sint de lege naturae praeceptiva sub poena inferni aut privationis vitae aeternae ullo modo, nec dispensabiliter, nec indispensabiliter, sed quod habeant esse sic prohibita, aut praecepta a voluntate Dei. Pro quo intelligendo, observandum quod aliquid possit esse prohibitum, vel praeceptum dupliciter : Uno modo sub paena aliqua in confuso, aut sub paena determinata ordinis quasi naturalis, scilicet mortis temporalis, aut incarcerationis, aut jacturae bonorum, vel omnium, vel quoad partem, ita ut qui faceret contra quam esset ipsi praeceptum, posset judicari dignus morte, aut aliqua alia paena ex praedictis, aut similibus. Alio modo posset aliquid esse praeceptum, aut prohibitum, sub paena inferni et privationis beatitudinis, sic, ut quis transgrederetur praeceptum merito posset judicari eo ipso dignus inferno, aut illa privatione beatitudinis quam alias consequeretur. Quod autem esset prohibitum ex natura rei quovis modo ex his independenter ab ulla lege positiva, seu ab ullo actu voluntatis divinae aut humanae esset prohibitum de lege naturae ; et in hoc sensu omnia praecepta Decalogi essent de lege naturae, et essent vel principia prima practica, vel conclusiones deductae ex talibus principiis, quatenus scilicet esset notum ex terminis, vel posset concludi ex propositionibus aliquibus sic notis, quod qui ea transgrederetur esset dignus aliqua paena, vel temporali mortis aut incarcerationis, etc. vel aeterna inferni et privationis beatitudinis ; nec hoc unquam negavit Scotus.
Sed non esset tamen necessarium ut quidquid praecipitur, aut prohibetur in Decalogo, maxime in secunda tabula, esset prohibitum praecepto juris naturalis obligante ad paenam aeternam inferni, aut beatitudinis perdendae, independenter ab ordinatione positiva Dei. Neque enim patet ex terminis tantam esse malitiam in adulterio, verbi gratia, aut homicidio, aut furto, ut ex natura rei, propter ea commissa deberet quis puniri paena tam atroci quam est aeterna illa sensus et damni, quam de facto ea admittentes luunt in inferno ; nec possunt assignari ulla principia, ex quibus id naturaliter concludi posset, praesertim cum ex natura rei non videatur per illa delicta inferri injuriam Domino Deo, aut aliquid committi, quod per se directe incompatibilitatem habeat cum ultimo fine aut ejus assecutione.
Hoc ergo posset esse intentum Scoti, et posset etiam esse intentum eorum auctorum n. 2. supra dixi legem naturae constituere in jussione aut prohibitione, quae esset actus voluntatis divinae ; et insuper opinari quod in casu quo Deus non prohiberet aliqua, tum quidem committi possent actiones indecentes naturam rationalem ; sed quod tamen illae actiones non essent offensae Dei, aut saltem non essent offensae mortalis gravitatis ac dignae paena aeterna sensus et damni, quam patiuntur peccantes mortaliter. Sed discrimen tamen latissimum inter hos Auctores et Scotum est, quod illi id putaverint de omnibus actionibus, quae fierent in casu quo Deus non haberet jussionem positivam ; Scotus autem id non dicat nisi de praeceptis secundae tabulae, ac iis quae similem habent rationem.
Haec doctrina non aliam videtur habere difficultatem, quam quod videri posset esse contra Paulum Rom. 2. dicentem : Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, et qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Ex his enim ultimis verbis videtur dicere quod quamvis non esset lex aliqua positiva de praeceptis Decalogi, qualis de facto data est per Moysem populo Judaico, et per Christum nobis, adhuc aliquis propter transgressionem eorumdem praeceptorum, quatenus sunt juris naturae posset perire, hoc est, puniri morte aeterna seu paenis inferni.
At valde facile responderi potest, eos qui sine lege peccarent, non quibuscumque peccatis, sed peccatis illis, quae sunt prohibita lege naturae sub paena mortis aeternae, ut est cultus Idolorum, et quaecumque, gravis saltem, irreverentia exhibita Deo, perituros ; hinc autem non sequitur eos qui peccarent transgrediendo praecepta juris naturae contenta in secunda tabula perituros, in casu quo non daretur praeceptum positivum Dei de illis.
Nec refert quod Paulus dicat cap. I. Deum eos, qui sine lege peccaverunt, tradidisse propterea in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nam hinc non sequitur; ut male intulit Suarez lib. 2. de legib. cap. 15. num. 10. Paulum, dum ait eos, qui sine lege peccaverunt, sine lege perire, loqui de peccatis contra secundam tabulam, quasi illi qui ea committerent sine lege positiva perirent. Tantum enim vult Paulus quod propter peccata Idololatriae et irreverentiae erga Deum, Deus permiserit gentes, quae sic peccaverunt, incidere in omnia illa aliorum peccatorum genera, quae ibi commemorat, ut ex ipso contextu totius discursus satis constat ; ob quae etiam peccata contra secundam tabulam, quamvis non punirentur morte aeterna, tamen poterat ipsis denegari gratia, qua liberarentur tam ab iis quam ab aliis illis gravioribus, ut non perirent, sed salvarentur.
Dices cum Sala disp. 5. de legib. sect. 9. idem Paulus dicit I. Cor. 6. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare, neque fornicarii, neque adulteri, etc. regnum Dei possidebunt ; ergo secundum ipsum, quamvis non esset lex positiva aliqua vetans illa, adhuc excluderetur quis propter illa a regno Dei.
Respondeo negando sequelam, quia Paulus non loquitur in casu, quo non esset lex positiva, sed de facto.
Dices, si non loqueretur in illo casu, non esset verum quod de facto talia agentes privarentur regno Dei, quia posset de facto contingere quod qui ea facerent, non cognoscerent ea esse prohibita per legem positivam Dei ex invincibili ignorantia. Respondeo in casu talis invincibilis ignorantiae probabile esse juxta doctrinam praesentem, quod non privarentur regno Dei de facto ii, qui ea committerent propter illa praecise, quamvis commissio eorum posset esse causa cur Deus permitteret talia agentes incidere in alia peccata, propter quae excluderentur illo regno, et cur non daret ipsis gratiam efficacem paenitendi de illis aliis peccatis sicut oportet, ut justificationis gratiam consequerentur.