In corde. Sunt duo quae oportet circa deum fieri, scilicet ut intellectus intus figatur in dei cognitionem et affectus tendat in deum sicut in finem.
Unde dicit ideo prospicit ut videat si est intellectus. Et si de iusto intelligatur, in suavitate redarguens; si autem intelligatur de malo, sicut de eo dicitur noluit intelligere ut bene ageret, sic est requirens, scilicet facturus ut perveniat ad ipsum. Ps.: quaerite dominum, et vivet, etc..
Sed dominus prospiciens, ut hoc videat invenit malitiam abundantem.