IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
In quo consistit essentia hujus sacrificii, et quid ad eam spectat ?
Aliquot exercentur actiones in Missa, de quibus dubitatur, quae ipsorum spectat ad essentiam sacrificii. Prima est oblatio panis et vini in offertorio, quod ab oblatione dicitur. Secunda actio est consecratio corporis et sanguinis. Tertia est oblatio, quae fit post consecrationem, quae habetur ibi: Unde et memores, Domine. Quarta est fractio hostiae, et particulae ejus mixtio in sanguinem. Quinta est sumptio Sacramenti ab offerente .
Prima conclusio. Oblatio illa, quae antecedit consecrationem, est caeremonialis, et non de essentia sacrificii tanquam pars essentialis, aut integralis, i ita communiter moderni, qui de hac materia tractant. Probatur, quia illa oblatio in ea forma, et modo quo fit, non fuit adhibita a Christo, quamvis aliqui putent illa verba : Elevatis oculis in caelum gratias agens, etc. significare oblationem, quoad substantiam oblationis, de quo incertum est. Ecclesia primitiva non est ea usa, neque in Liturgiis eodem modo haietur. Deinde per eam non fit immutatio materiae, quod spectat ad rationem sacrificii. Deinde in rubricis in eo casu, quo quis consecraret aquam pro vino, et iterum conficiendum est in vino, non praesupponitur oblatio calicis, sed repetuntur verba canonis ab illo : Deinde postquam coenavit. etc. ergo ex sensu Ecclesiae non spectat ad essentiam sacrificii. Ultimo, quamvis oblatio sit de essentia sacrificii, illa intelligitur per quam fit oblatio rei mutatae, et conficitur ipsum sacrificium: unde colligitur illam esse deprecatoriam,et praeparationem materiae, non autem de essentia sacrificii. Ex iisdem rationibus colligitur oblalionem illam, quae consequitur consecrationem, non esse de essentia aut integritate sacrificii, quia supponit jam immutationem rei oblatae factam per consecrationem, neque semper fuit in usu in Ecclesia, quamvis antiqua sit neque Christus ea usus est quamvis vere obtulit hoc sacrificium. Item hoc colligitur ex sequentibus. Contra hanc conclusionem, maxime quoad secundam partem, citatur noster Doctor in 4. dist. 13. quaest. 2. sig. Ad quaestionem, ubi respondet ad objectionem illam, qua probatur Sacerdotem etiam depositum et degradatum valide non conficere, maxime si est haereticus, quia non habet fidem Ecclesiae, sed offert tantum in persona Ecclesiae : ergo haereticus et schismaticus, qui nequeunt gerere personam Ecclesiae, non valide conficiunt. Respondendo, inquit, quod oblatio non pertinet ad rationem consecrationis, nec necessario requiritur quod offeratur, offertur enim hostia non consecrata, et tunc est sacrificium, non Sacramentum; sicut Eucharistia consecrata conservata in pyxide est Sacratnentum, licet non ut ibi sit sacrificium,
nisi aptitudinaliter, etc. Doctorem sequitur Gabriel quoad hunc modum ibid. quaest. 1. art. 3. Sotus quaest. 2. art. 4. Canus lib. 11. de locis cap. 23. ad 4. Similia etiam habet D. Thomas 3. part. quaest. 83. art. 4. Offertur, inquit, Eucharistia, ut sacrificium consecratur et u n tur ut Sacramentum ; loquitur autem de oblatione offertorii.
Respondetur in primis Doctorem agere praefato loco de necessariis ad consecrationem, et potissimum de ministro ; dicit ergo offertorium non spectare ad Sacramentum, sed ad sacrificium, et sumit late sacrificium, sicut et alii Doctores praefati, pro oblatione etiam caeremoniali, quae disponit ad essentialem oblationem ; ideo autem dicit offertorium non spectare ad Sacramentum, quia caetera omnia, quae etiam ab offertorio in Missa leguntur, ordinantur ad sacrificium, hoc est, ad ipsum mysterium, qua sacrificium est.
Si quis autem vellet contendere offertorium spectare ad sacrificium, tanquam partem integralem, aut praeparationem materiae, facile salvare posset quantum ad substantiam, licet sub hac aut illa speciali forma verborum non sit de ejus substantia ; et verba praemissa, quae Evangelistae et Paulus referunt dicta a Christo, et inseruntur in Canone ad hunc finem interpretari. Neque refert, quod in casu aliquando praetermittatur, quia pars integralis non ita ad essentiam spectat, quin sine illa consistere possit, ut in sacramento Paenitentiae satisfactio, sine qua quandoque perficitur Paenitentia.
Haec quaestio videtur esse de nomine, sumendo partes sacrificii late, vel nomen ipsum sacrificii pro oblatione lato modo, ut est consuetus Scripturae modus, et Patrum ut supra vidimus; potest enim dici sacrificium inchoative illa oblatio,
vel potest dici late sumptum ; vel denique si quaestio ad rem ipsam torqueatur, potest dici pars integralis, vel per se requisitum ordinarie ad sacrificium, quia est praesentatio materiae, et oblatio ejus, ut circa eam fiat immutatio.
Sic autem in lege veteri plerumque manum imponebant offerentes capiti animalis sacrificandi, ut denotarent se illud sacrificare, quamvis autem soli Sacerdotes exercebant illam actionem, qua fiebat immutatio circa hostiam, tamen alii dicebantur etiam immolare et sacrificare ; ergo similiter idem de facto contingit in sacrificio praesenti, quando Sacerdos elevat hostiam, et offert, ac postea calicem, quod per verba ipsa offertorii denotatur, nam vocatur immaculata hostia, et calix salutaris; unde illa oblatio non sistit tantum in materia subjecta quae manentibus tractatur, sed transit etiam ad oblationem essentialem, quam primario intendit.
Unde nihil urgent argumenta aliorum, quia et Christus aequivalenter obtulit, quia gratias agens benedixit, fregit ac dixit, etc. Ecclesia etiam ab initio hanc consuetudinem offerendi habuit ut constat ex Liturgiis quas videre licet apud Pamelium. Quod denique non fiat immutatio realis per illam, non obstat, quia pars integralis non componit nisi in ordine ad alias: unde exemplum Vasquez, quod nempe calix consecratus sic oblatus Deo esset sacrificium, non valet, quia non oblatio quaecumque simplex rei integrat sacrificium, sed illa quae ordinatur et subordinatur essentiali oblationi, et prout ad ipsam disponit. Nec valet consequentia, oblatio simplex non subordinata non est aliquid sacrificii ; ergo neque illa quae subordinatur.
Accedit ulterius, quod per hanc oblationem, quocumque modo exprimatur, applicetur sacrificium, et specificetur ad certum et determinatum effectum, verbi gratia, pro peccatis et reliquis, quae exprimuntur, et pro subjectis pro quibus offertur in genere, ut pro circumstantibus, etc.
Secunda conclusio. Fractio illa hostiae et injectio particulae ejus in calicem non spectat ad essentialem rationem sacrificii. Haec est communis opinio ; oppositum tamen ejus docuit Canus lib. 12. de locis, cap. 13. Alii autem dicunt hanc fractionem ad integritatem sacrificii pertinere, non ad essentiam. Probatur conclusio, quia in consecratione ratio sacrificii essentialis consistit, quae perficitur ante illam caeremoniam, quae ad significationem mysticam spectat, qua denotetur fractio corporis in Cruce per mortem et separationem sanguinis ab ipso.
Deinde Christus Dominus non est usus illa actione in Caena ; quamvis ergo fractio illa panis sit aliqua rei immutatio, non est tamen illa, in qua consistit essentia sacrifidi.
Ex iisdem rationibus colligitur sumptionem Sacramenti, quae fit a populo fideli, non esse de essentia sacrificii, quamvis aliqui Doctores eam reducant ad complementum ejus. Probatur, quia in Missis: privatis, in quibus nullus communicat, perficitur, sine controversia sacrificium quoad omnia essentialia, potest tamen dici quod etiam alii, qui sumunt Sacramentum sub Missam, aliquo modo communicant sacrificio) modo, inquam, speciali et diverso ab eo quo communicant caeteri fideles, tam audientes quam non audientes, quia percipiunt aliquem fructum sacrificii, et sic facile reconciliari possunt Doctores, quia nulli dicunt id essentialiter exigi ut communicetur semper sub Missa ab aliis, praeter haereticos, qui docent ad essentiam hujus convivii spectare sumptionem ejus.
Soto autem, qui dicit passionem Christi non repraesentari in consecratione, sed in sumptione, non probabiliter loquitur. Unde Proverb. 6. ubi sermo est de hoc sacrificio, ita dicitur: Sapientia, etc. immolavit victimas suas, posuit mensam suam, etc. supponit ergo consummatum fuisse sacrificium antequam poneret mensam convivis.
Unde Gregorius Nyssenus oratione de Resurrectione, dicit: Prius Christum seipsum sacrificasse, quam se discipulis sumendum daret. Sumptio autem, quae fit ab ipso Sacerdote, magis intrinsece spectat ad rationem sacrificii, quia est sub praecepto divino, neque omitti potest.
Ideo Gabriel lect. 26. in canon. tenet partem affirmativam, et Soto dist. 13. quaest, 1.art. 6. et 8. et quaest. 2. art. 2. Ledesma 1. parte 4. quaest. 23. art. 4. Canus lib. 12. de locis, cap. 13. Bellarminus lib. 1. de Missa cap. ult. fundantur in eo, quod universaliter Sacerdos sacrificans debet fieri particeps victimae; unde 1. ad Corinth. 10. Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Deinde, quia est de ratione hostiae, maxime holocausti, ut tota consumatur, sed tale est hoc sacrificium, neque integre consumitur nisi sumatur: ergo sumptio spectat ad ejus essentiam .
Secunda sententia docet perfici sacrificium ante sumptionem. Haec videtur D. Thomae 3. part. quaest. 19. art. 5. ubi dicit Eucharistiam habere rationem sacrificii, inquantum offertur, Sacramenti inquantum sumitur, et quaest. 82. art. 2. ad 1- ait, quod consecratio Chrismatis non est sacrificium, sicut est consecratio Eucharistiae: et magis quaest. 83. art. 4. ubi dicit: Quarto, inquit, petit Sacerdos hoc sacrificium peractum esse Dei acceptum; haec petitio supponitur ad sumptionem, ergo et completum sacrificium; idem docet D. Bonaventura in 4. dist. 14.
art. 1. quaest. 4. Major d. 9. Alanus lib. 2. de sacrificio Missae, et alii.
Respondetur incertum esse, quid Christus instituerit, nam utraque actio habet proportionem sufficientem, ut sit capax institutionis sacrificii, neque est sufficienter convincens aliqua ratio, qua excludatur sumptio Sacerdotis a ratione sacrificii, neque etiam ut includatur.
Probabilins autem judico sumptionem spectare ad integritatem sacrificii, quia omitti nequit, neque videtur cur hoc praeceptum esset Sacramenti tantum, quia generaliter hoc ad rationem sacrificii videbatur convenienter spectare, ut Paulus supra insinuat. Non spectat tamen haec sumptio ad essentiam rigorose, sed per modum partis integralis, inseparabilis tamen ex praecepto divino, quae sumptio fieri debet, ut participetur sacrificio ex Patrem sententia.
Concilium Toletanum XII. cap. 3. Relatum est nobis, quosdam e Sacerdotibus non tot vicibus Communionis sanctae gratiam sumere, quoties sacrificium in una die videmus offerre; sed in uno die si plurima per se Deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus a communione suspendant, et in sola tantum extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumant, quasi non sit toties illi vero sacrificio participandum, quoties corporis et sanguinis immolatio facta constiterit, etc. Et habetur de consecratione dist. 2. cap. Relatum.
Additur etiam in eodem capitulo: Quale erit sacrificium, cujus neque ipse sacrificans particeps esse dignoscitur, etc. Item hunc morem ex traditione Apostolica emanasse, docet Trident. sess. 13. cap. 8. Augustinus 16. de Civit. Dei, cap. I. asserit: Manducare panem esse in novo Testamento sacrificium Christianorum.
Ratione confirmatur, quia non videtur fundamentum aliquod hujus praecepti de sumptione facienda a Sacerdote, aliud, quam illud Pauli 1. ad Corinth. 10. Qui edunt hostias, participes sunt Altaris, etc. quae est generalis ratio in quibusdam sacrificiis ; ergo ut inducta in hoc sacrificio insinuat ad integritatem et consummationem ejus spectare illam sumptionem ex institutione Christi.
Respondet Suarez incertum esse an hoc praeceptum sit juris divini, quia nec Ecclesia illud declarat, neque ex institutione Christi sequitur, neque quod sit traditio Apostolica probat praeceptum esse divinum, quia multa sunt ordinata ab Apostolis, quae Ecclesia semper tenuit in usu.
Contra, Concilium Toletanum satis expresse colligit et insinuat esse juris divini : Quale, inquit, erit sacrificium, etc. ubi insinuat sacrificium esse mancum, nisi sumatur a Sacerdote. Deinde Paulus idem insinuat loco praefato, allegans institutionem Dei in veteri lege, in qua Sacerdotes participes fiebant sacrificii et altaris, et ibidem aequiparat hanc participationem illi, quae fit mensae Domini in hoc Sacramento. Deinde in illis: Hoc facile in meam commemorationem, concluditur praeceptum sumptionis et ministrationis Eucharistiae, et confectionis ejus ; ergo etiam hoc, quia sermo principaliter est ad Apostolos, tum praesentes et institutos Sacerdotes ; unde Tridentiuum sess. 13. cap. 2. Et in illius sumptione colere nos sui memoriam praecepit, suamque annuntiare mortem donec ipse ad judicandum veniat, etc. ergo si sumptio mortem Domini nuntiat, sequitur proportio significationis requisita ad partem sacrificii, et praeceptum illud sumptionis, respective etiam ad Sacerdotem conficientem, quamvis in eo passu utraque sumptio comprehenditur.
Deinde in rubricis habetur tantus rigor hujus praecepti, ut si Sacerdos consecrans deficiat, debeat illi alius substitui ad sumptionem sacrificii, etiam non jejunus ; si esset autem tantum praeceptum Ecclesiaticum, videtur praeceptum illud de jejunio, quod Apostolicum, est spectare magis ad reverentiam sacrificii, quam illa sumptio, nisi jure divino esset de integritate sacrificii, quia alioquin conservari posset in aliud tempus.
Ex quo sequitur traditionem illam Apostolicam, quam docet Concilium esse juris divini, non autem constitutionis Apostolicae, quia inter haec discernit Ecclesia, ut patet de immixtione aquae in calicem,quam mixtionem licet fuerit a principio semper in usu in Ecclesia a temporibus Apostolorum, tamen declarat esse praeceptum Ecclesiasticum ; sic etiam celebratio Paschae, quae ad institutionem Apostolicam spectat, et jejunium.
Addo ergo, si sumptio Sacerdotis non esset traditionis, aut juris divini, quid obstaret, quin sacrificium consummari possit per communionem laicam aliorum, quamvis ipse non sumeret. Dices esse praeceptum Ecclesiae ; contra, sed unde colligis illud esse Ecclesiasticum. Respondet Suarez dando esse praeceptum divinum, quod illa sumptio exigitur, et Eucharistia tam in ratione sacrificii, quam Sacramenti consummatur, et ut participando etiam de illa minister publicus ostendat se consentire isti sacrificio.
Contra, sumptionem refert Toletanum supra ad rationem sacrificii, non Sacramenti; et ulterius in ratione Sacramenti, consummari potest per communionem laicam aliorum sub utraque specie ; hoc enim praeceptum est prius illa consuetudine, qua in Ecclesia Latina subtractus sit usus calicis laicis; ergo illa ratio non valet, sic etiam minus valet altera.
Peto enim, quid sit consentire sacrificio ? an sit approbare, aut credere, aut fructum ejus participare, aut communicare eidem : sed haec omnia debent exhiberi in ipso sacrificio, aut partibus ejus non postquam transiit ; ergo si per communionem Sacerdotis habentur, erit pars sacrificii. Communio enim non refertur ad id quod praeteritum est in ministerio, sed ad praesens, ut de se patet, et ex orationibus, quae antea dicuntur, ut Domine non sum dignus, etc. loca autem Patrum, quae significant perfici sacrificium in consecratione, intelligi debent juxta sensum conclusionis sequentis.
Tertia conclusio. Ratio sacrificii essentialiter consistit in ipsa consecratione. Est communis modernorum de hoc mysterio, a qua recedere nulla ratio urget, nam quae dicuntur de communione, salvantur in eo quod dicatur pars integralis et inseparabilis, pertinens ad sacrificii complementum, quamvis potius dici debeat participatio sacrificii, et non sacrificium, quia non praedicatur totum de parte integrali. Probatur conclusio ergo ex dictis, quia nihil aliud superest, in quo consistat essentia sacrificii.
Et confirmatur auctoritate Patrum, quae solum valet in proposito, ubi quaestio versatur circa id quod institutum est. In primis canon citatus Toletani in primis suis illis verbis videtur supponere sacrificium, quoad essentialia, fieri a sacerdotibus, non communicantibus, licet posterioria verba in sensu explicato intelligenda sunt de communione tanquam parte integrali et consummatione sacrificii.
Idem patet ex oblatione Canonis post consecrationem, postquam enim commemoratur praeceptum Christi: Hoc facite in meam commemorationem, subjungitur : Unde et nos memores, etc. quae deprecatio supponit memoriam illam per consecrationem jam factam.
Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi 5. Deinde vero postquam confectum illud spirituale sacrificium, et ille cultus incruentus super ipsa propitiationis hostia obsecramus Deum pro communi Ecclesiae pace ; et infra: Cum hoc sacrificium offerimus, postea facimus mentionem etiam eorum, qui ante nos obdormierunt ; et infra: Denique pro omnibus oramus, qui inter nos vita functi sunt, maximum credentes animarum juvamen, pro quibus offertur obsecratio sancti illius, et tremendi, quod in Altari propositum est, sacrificii, etc. ergo supponit jam per consecrationem sacrificium factum ante illas obsecrationes.
Ambrosius in Psalmum 39. Tunc ipse offertur in terris,quando corpus Christi offertur, et tunc ipse offerre manifestatur in nobis, quando sermo ejus sanctificat sacrificium quod offerimus.
Cyprianus in sermone de Caena Domini: ex quo dictum est a Domino : Hoc facite in meam commemorationem : Hoc est corpus meum, etc. Hic est sanguis meus ; quotiescumque his verbis, et hac fide actum est, panis iste ad totius hominis vitae, salutemque proficit simul medicamentum, et holocaustum existens, etc.
Gregorius 4. Dialogorum cap. 56. Quis fidelium habere in dubium possit, in qua immolationis hora ad Sacerdotis vocem caelos aperiri, Angelorum choros adesse, etc. Hoc patet ex aliis Patribus, ex quibus supra probatum est Christum esse ex vi verborum sub speciebus panis et vini.
Confirmari etiam potest ratione, quia ille est actus primarius et essentialis sacrificii, ad quem primo se extendit potestas sacerdotalis per characterem impres sum; sed potestas sacerdotalis primo, et per se extenditur ad consecrationem ; ergo primario in illa consistit essentia hujus sacrificii, alias Sacerdos posset offerre hostiam ab alio consecratam, nec proinde necessarium est habere per se potestatem consecrandi. Dices consecrationem exigi ad Sacramentum. Contra, potestas sacerdotalis primo et per se ordinatur ad sacrificium, non ad Sacramentum : unde et aliqua Sacramenta ministrari possunt sine sacerdotio, ut Baptismus, et hoc ipsum Sacramentum ministrari posset a Diacono, quod non contingeret, si sacerdotium ad Sacramentum, et ejus ministerium primo ordinaretur.
Secundo, offerens principaliter hoc sacrificium est ipse Christus, ministerialiter Sacerdos ; sed Christus tantum offerre dicitur per verba consecrationis ex sanctis Patribus, quia illa sola proferuntur in persona Christi, ergo. Tertio, omnia, quae requiruntur ad sacrificium, in consecratione primario inveniuntur, ut est praesentia Christi realis, desitio panis et vini quoad substantiam, quae est primaria et supernaturalis immutatio, quae hic contingit. Quarto, Christus ipse offertur in hoc sacrificio ; sed haec oblatio principaliter consistit in consecratione, per quam Christus fit praesens.
Quinto, est memoria sacrificii cruenti, sed haec maxime celebratur in consecratione, ubi seorsim ex vi verborum, et significatione expressa, consecratur sanguis et corpus, quamvis concomitanter sint sub utraque specie ; ergo.
Sexto, si excludatur consecratio ab essentia sacrificii, nulla alia actio manet, in qua consistat, praeter sumptionem ; sed in hac non includitur, tum quia consecratio est dignior, in actione autem Sacerdotis nulla potest esse dignior actione sacrificandi ; unde inter merita ipsius Christi maxime omnium celebratur ejus sacrificium mortis, in quo ipse fuit victima et Sacerdos, atque hoc ipsum sacrificium incruentum, quod in memoriam cruenti est institutum. Argumenta, quae contra hanc conclusionem militant, non sunt alia, quam quae probant, vel oblationem, vel sumptionem Sacramenti spectare ad sacritelum, quae solvuntur ex dictis.