IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad secundum, insinuat habenti scientiam unius Dei, non esse necessariam fidem de eodem, et secundum D. Thom. 2. 2. quaest, art. S. impossibile videtur quod eam habeat. Vide ipsum ibi quaest. 2. art. 4. ad primum. Ad tertium, bene explicat qualiter praecepta Decalogi in omni statu ligant. Ad quartum, optime explicat quomodo Israelitae non dispensative nec injuste spoliarunt Aegyptios ; de quo Exod. 3. 12. 13. Ita communis, et D. August. q. 39. in Exod. et lib. 22. contra Faust. c. 7. I. Iren. 4 contra haer. c. 49. Phil. I I. de vita Moysi.
Ad argumenta principalia (k). Primum est pro me, quia probat quod praecepta secundae tabulae non sunt de lege naturae, stricte loquendo.
Ad secundum dico, quod etsi Deum esse posset non includi ratione naturali ex principiis per se notis, tamen illi populo rudi et in exercitato in intelligibilibus non erat hoc notum nisi ex lege ; unde ad Hebr. 11 Oportet accedentem ad Deum credere quia est, intellige si non habeat, nec habere possit aliam notitiam de Deo ; ita etsi aliqua concupiscentia possit concludi esse contra legem naturae, hominibus tamen corruptis non erat notum esse contra legem naturae, ideo necessarium fuit explicare per legem datam ; vel aliter concupiscentiae prohibentur pro praecepta secundae tabulae ; et de illis concessum est, quod non sunt per se nota.
Ad aliud dico, quod in omni statu servabantur, et servari debent ista praecepta. In beatitudine quidem erit summa observatio illorum affirmativorum, nisi forte illius solius de honoratione parentum, non quin tunc ibi sit voluntas honorandi, sed quia non erit necessitas impendendi actum hujus, saltem prout honor ille extenditur ad sustentationem necessariam, quia ibi nullus indigebit auxilio.
In statu innocentiae et ante legem scriptam tenebantur omnes ad ista, quia erant scripta interius in corde, vel forte per aliquam doctrinam exteriorem datam a Deo, quam discebant parentes, etderivabant in Alios. Nec oportuit ea scribi in libro, quia potuerunt illa faciliter memoriae commendare et retinere, quia populus illius temporis erat longioris vitae, et fuit melioris dispositionis in naturalibus, quam populus temporis posterioris, quo tempore infirmitas populi requirebat legem dari et scribi.
Et ad aliud, quod tangebatur in primo argumento de filiis Israel spoliantibus Aegyptios, potest dici quod ibi non dispensavit contra praeceptum de furto, quia ipsi non acceperunt simpliciter alienum ; tum quia Deus erat superior Dominus, et potuit transferre dominium illarum rerum in eos, etiam invitis inferioribus dominis. Et hoc modo non peccavit Christus licentians in porcos intrare daemones, qui statim praecipitati sunt in mare ; non enim injuste privavit illos porcis suis. Tum etiam quia filii Israel serviendo Aegyptiis meruerant tanta recipere, licet Aegyptii nollent ea reddere ; et tunc per superiorem judicem potuerunt compelli, de cujus licentia filii Israel potuerunt juste et licite accipere.
Ad illud in oppositum de Canone debet intelligi de lege large loquendo, et hoc de praeceptis secundae tabulae.