Omnes declinaverunt. Et tangit primo recessum a radice. Secundo dicit quod inde sequitur. Et circa hoc exponit.
Dicit ergo, hic inquirit, sed invenit quod omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et iterum, non est qui faciat bonum. Ab intelligentia et inquisitione dei omnes recesserunt. Isaiae LIII: unusquisque declinavit in viam suam. Ex hoc sequitur quod sunt inutiles et sibi et aliis. Nam qui non habent amorem dei non habent veram fidem; quaecumque opera de genere bonorum faciat inutilia sunt sibi ad praemium vitae aeternae.
Propterea dicit, simul inutiles facti sunt, idest inutilia opera fecere. Cor. XIII: si distribuero in cibos pauperum, etc..
Isaiae XIV: proiectus de sepulcro tuo, etc..
Et exponit quomodo sunt inutiles, quia non est qui faciat bonum, quia ea quae non fiunt in virtute fidei et non sunt informata amore dei, non sunt bona simpliciter.
Rom. XIV: quod non est ex fide, mortuum est. Et quod declinaverunt ostendit cum dicit, non est usque ad unum, idest nec unus invenitur bonus. Sed numquid non est aliquis bonus in universo? dicendum, quod uno modo si referatur ad collegium malorum, sic nullus est bonus. Alio modo universaliter. Sic non est usque ad unum, idest usque ad christum non est qui propria virtute sit bonus. Phil. II: deus qui operatur in nobis.