Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Spiritus (a) sanctus sit genitus?
Alensis 1. p. g. 43. m. 2. Henr. sum. art. 37. q. 7. et Quodlib. 5. q. 9. D. Thom. 1. p. q. 27. art. 4. Richard. hic g. 3. D. Bonavenl. q. 2. Major. q. 1. Suarez 1. p. tr. 3. lib. 11. c. 5. Vasq. 1. p. a. 113. Vide Soot. 5. Phys. q. 6. ubi de distinctione motus, ex mobili et termino. Bacon. hic.
Circa istam decimamtertiam distinctionem, in qua Magister agit de processione Spiritus sancti, prout distinguitur contra generationem Filii, quaero: Utrum Spiritus sanctus sit genitus, sive utrum productio Spiritus sancti sit generatio vel distinguatur ab ea? Quod sit generatio, probo, quia generatio in creaturis per hoc distinguitur ab aliis mutationibus, quod est ad substantiam, vel per hoc quod ea producitur aliquid in esse substantiae: spiratione autem producitur Spiritus sanctus in esse divino, sicut generatione producitur Filius ; ergo productio Spiritus sancti est generatio.
Confirmatur ratio, quia mutationes et motus distinguuntur per terminos formales eorum, secundum Philosophum quinto Physicorum ; sed formalis terminus spirationis Spiritus sancti, est idem cum formali termino generationis, quia essentia communicatur utrobique: ergo spiratio est generatio.
Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem: igitur quae eidem sunt univoca inter se sunt univoca; generatio et spiratio sunt univocae productiones, comparando ad idem tertium ut ad Patrem, quia (sicut dictum est supra dist. 7.) utraque productio est univoca in se: igitur istae duae erunt univocae productiones inter se, et ita unius rationis.
Praeterea, differentia realis non dependet a differentia rationis, quia est perfectior; sed differentia principiorum istarum productionum sunt natura et voluntas, quae differunt tantum secundum rationem, quia differentia realis absolutorum non videtur posse stare cum simplicitate divina: ergo distinctio istarum productionum, quae praeexigit istam, tantum erit rationis.
Probatur etiam minor aliter dupliciter. Primo, quia alias inter intelligere et intellectum in Deo erit relatio realis, et ita distinctio realis. Consequentia probatur, quia ubicumque intellectus ex natura rei distinguitur ab intelligere, intellectus recipit intelligere, vel est ratio recipiendi ipsum, et ita ibi erit relatio realis recipientis ad receptum.
Et confirmatur, quia si intellectus in Deo non sit ratio recipiendi intelligere, non magis proprie dicitur Deus intelligere intellectu quam voluntate;ita etiam
potest argui de relatione prioris, quia principium est prius illo, cujus est principium.
Secundo probatur minor, quia absolute intellectus est principium quo respectu intellectionis, et in eliciendo et recipiendo ;igitur eodem addito utrobique intellectus infinitus erit sic principium respectu intelligere infiniti, et ita erit ibi relatio realis.