IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Haec ex dictis facilem habet solutionem: in ea tamen variae sunt opiniones. Prima est Cassalii lib. 2. de sacrificio Missae, ubi asserit duo sacrificia secundum rationem Physicam hic distingui ;primum consistit in oblatione panis et vini, tam in offertorio quam in sequentibus, usque ad consecrationem: secundum est sacrificium, in quo per consecrationem offertur ipse Christus, nempe corpus et sanguinem ; addit primum sacrificium ordinari ad secundum.
Secunda sententia est, materiam hujus sacrificii esse Christum, ut existit in propria existentia ; terminum autem ad quem esse eumdem, ut sacramentaliter.: existit sub speciebus.
Tertia sententia docet Christum, ut sub speciebus, esse materiam, quae offertur: ut autem manducatur, esse terminum ejus.
Quarta sententia est rem oblatam esse ipsum Christum principaliter, quamvis panis et vinum offerantur secundario. Hanc docet Suarez disp. 75. sect. 1.
Quinta sententia, est in consecratione consistere actionem sacrificativam, quatenus repraesentat mortem Christi, et idem esse rationem sacrificii in hoc, ac repraesentare Christi passionem et mortem; ita Vasquez disp. 222. cap. 1. et 8.
Prima conclusio. Sive oblatio antecedens spectat, sive non spectat ad rationem sacrificii, non recte dicuntur duo sacrificia physice in hoc mysterio reperiri ; dictum autem est supra, quid de oblatione dicendum est, et quommodo se habeat ad sacrificium. Probatur ergo, quia partes non sunt totum, neque assumunt nomen, aut essentiam totius, saltem heterogeneii ; sed in proposito secundum Patres unicum est sacrificium novae legis, et non plura, quod etiam Theologi admittunt, et supponit Trident. sess. 22. cap.,1. et 2. ubi de unico sacrificio cruento et incruento loquitur, in quibus ipse Christus offertur, et oblatus est; unde si essent duo sacrificia, non recte unicum sacrificium Crucis repraesentarent.
Deinde, quando ad idem plures actiones ordinantur, nulla sumit appellationem a termino ad quem, nisi illa quae proxime attingit ipsum, quamvis ut faciunt unum, sine subordinatione, sive alio modo, habent appellationem termini ; ergo oblatio drior disponens ad consecrationem, in qua essentialiter consistit actio sacrificativa, ut ex dictis patet, non recte appellatur actio sacrificativa, neque quod per ipsam proxime fit sacrificium, nisi ut transit mediate id terminum.
Secunda conclusio. Christus ut existit in propria specie, et modo connaturali, non est materia, quae offertur, ut dicit secunda sententia. Probatur, materia quae offerri debet, debet etiam immutari ; sed Christus in propria existentia non immutatur, ergo non est materia oblata. Secundo, ut constat ex dicendis, Christus, ut sub speciebus offertur ; ergo est materia sacrificii sic, non ut in propria existentia manens.
Dices requiri, ut materia oblationis supponatur ad ipsam oblationem. Contra, ideo exigitur, quia immutatur: immutatio autem est ordinarie circa praeexistens, sed non immutatur Christus in propria existentia ; ergo non est materia oblati.
Deinde, si Christus non praeexisteret adhuc ex vi consecrationis, et assistentia Dei signo infallibili verborum, poneretur sub speciebus consecratis, sicut contingit aliis signis practicis et sacramentalibus, in eo casu fieret verum sacrificium ; ergo haberet veram oblationem, sed esset consecratio ejusdem rationis et significationis; ergo. Deinde in hoc sacrificio quantum ad rem oblatam debet esse repraesentatio sacrificii cruenti, sed ad hanc non confert existentia immutabilis Christi ; ergo.
Tertia conclusio. Hoc sacrificium, quamvis includat memoriam passionis Christi, non in ea solum consistit ratio sacrificii incruenti. Est contra Vasquez. Probatur, quia sic tantam est signum rememorativum passionis, et speculativum, 1 non practicum, alioquin quodcumque signum repraesentans idem sacrificium esset sacrificium, quod nemo concedit. Dices requiri ut res ipsa contineatur in signo, sicut Christus in hoc sacrificio. Contra, continere rem ipsam non facit ad rationem sacrificii, nisi in illa continentia fiat oblatio, quae est de intrinseca ratione sacrificii. Praeterea, sacrificia veteris legis erant sacrificia, quae significabant passionem futuram Christi ; significare autem futurum aut praeteritum perinde facit ad rationem sacrificii, ergo aliquid aliud exigitur ad sacrificium praeter illam significationem.
Consequentia patet, quia sacrificium non includit essentialiter significationem mysticam, qualis est illa, sed tantum moralem, ideoque quamvis sacrificia veteris legis continebant mysticam, non ideo erant sacrificia, sed quia res oblata immutabatur in cultum Dei, et continebat cultum interiorem tanquam signum ejus ; ergo eodem modo in proposito continere memoriam passionis, non est essentialis ratio hujus sacrificii.
Deinde continere Christum convenit huic sacrificio, non solum qua sacrificium est, sed etiam qua Sacramentum, et cibus animarum ; sub hac autem ratione non est sacrificium ; ergo quod commune est ipsi qua Sacramentum et sacrificium est, non facit ad distinctionem utriusque.
Deinde continentia haec Christi, nisi contineatur per modum rei oblatae, non facit ad rationem sacrificii, cujus tota significatio est in oblatione rei immutatae in cultum Dei, ut supra definivimus ex communi sententia, ac proinde neque in hac continentia sola, cum memoria passionis praeteritae stat ratio sacrificii, aut definitio, quia nihil horum includit immutationem, aut oblationem.
Deinde celebrari per hoc memoriam passionis est praeceptum Christi supponens sacrificium completum; vel ergo sacrificium includit ex natura actionis illam repraesentationem, vel non ; si sic, ergo in illa inquantum per similitudinem et proportionem, actio sacrificandi se habet circa corpus et sanguinem Christi, sicut actio sacrificandi ejus in Cruce versabatur circa eadem, repraesentat, et sic per modum oblationis erit ex natura rei memoria ejusdem sacrificii.
Si non includit talem similitudinem reipsa, sic erit signum mere speculativum ejus ex instituto Christi, sicut alia signa sunt, quia nimirum praeceptum Christi ex ea intentione latum est, ut fieret in memoriam, hoc sacrificium,sacrificii cruenti. Sed Baptismus etiam significat mortem et sepulturam Christi, ut constat, quia in illo morimur nos peccato, et trina immersione in aqua significatur sepultura Christi, ut constat ex Patribus, et suo loco tractatur.
Confirmatur, quia etiam sumptio hujus Sacramenti ex declaratione Tridentini et Patrum, quos supra citavimus, fit in memoriam sacrificii cruenti, et illa verba :
Hoc facite in meam commemorationem, etc. ad sumptionem etiam Sacramenti referuntur. Sed hoc non obstante praefatus auctor negat sumptionem etiam sacrificantis pertinere ullo modo ad essentiam et integritatem sacrificii, sed solam consecrationem ; restat ergo ut essentia sacrificii non consistat in memoria passionis tantum.
Accedit ultimo, quod hoc sacrificium sit propitiatorium pro peccatis, ut definiunt Concilia, sit etiam holocaustum in cultum supremum Dei ;sed sacrificium propitiatorium continet oblationem per modum satisfactionis pro peccatis, holocaustum autem immutationem rei oblatae totalem, quae non conveniunt huic sacrificio, prout solum includit memoriam passionis. Confirmatur, quia sacrificium offertur Deo immediate; ergo ejus essentia in hoc debet consistere, et non in memoria alicujus rei creatae, qualis fuit passio Christi. Trid. sess. 22. cap. 3. urget etiam Canon primus contra sententiam praemissam, in qua negatur sacrificium consistere in sola commemoratione passionis.
Fundamentum Vasquez sunt loca aliqua Patrum, quibus nihil aliud dicitur, quam sacrificium hoc offerri in memoriam passionis ; loquuntur ergo de sacrificio specificative, non quod illa memoria sit ratio ejus essentialis, deinde haec memoria celebratur ex natura ipsa actionis sacrificandi incruente, quia, ut diximus, corpus ex vi verborum ponitur sub speciebus panis, sanguis sub speciebus vini, et seorsim, quantum ad expressam significationem, licet alterum sub specie alterius contineatur concomitanter.
Actio ergo ipsa sacrificandi incruente imitatur actionem sacrificii cruenti, in quo sanguis in Cruce fuit separatus a corpore. In hoc ergo actio sacrificandi incruente qua imitatur cruentam oblationem fit in memoriam passionis Christi, quia in quantum imitatur passionem modo explicato est memoria, sed non sic est sacrificium, sed inquantum sic agendo per veram immutationem rei oblatae offertur Deo.
Eadem ergo actio, et est imitatio oblationis cruentae, et est sacrifica oblatio, per hoc autem habet quod sit sacrificium, per illud quod sit memoria sacrificii prioris ; unde si primum demus, non erit sacrificium, sed sola memoria ; si secundum, non erit memorativum prioris.
Nihil aliud intendunt Patres, ut constat ex eorum verbis. Cyprianus lib. 2. epistolarum epist. 3. quae nunc ordine est 63. nihil dicit nisi mentionem passionis Christi in sacrificiis omnibus nostri, hoc est, altaris facere, et ipsam passionem Domini esse sacrificium quod offerimus, etc. Id autem intelligendum est modo dicto, quia sacrificatio nostra fit per modum sacrificationis cruentae, quantum ad imitationem et exemplar ejus. Chrysostomus homilia 17. ad Hebraeos, dicit : Unam esse hostiam, et non multas, quam offerimus, etc. nempe quantum ad unitatem rei oblatae: Quomodo una est, inquit, et non multae, quia semel oblata est in sancta Sanctorum (supple in Cruce) hoc autem sacrificium (supple altaris) exemplar est illius, idipsum semper offerimus, etc. supple Christum. Idem sonat testimonium Augustini lib. 20 contra Faustum, c. 21. ubi dicit: Hujus sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi, per victimarum similitudinem promittebatur, in Passione Christi per ipsam veritatem reddebatur, post ascensum Christi per Sacramentum memoria celebrabatur.
Algerus : Non ergo est in ipsius Christi veritate diversitas, sed in ipsius immolationis actione, quae dum veram Christi passionem et mortem quadam sua similitudine figurando repraesentet, nos ad imitationem ipsius Passionis invitet et accendat, etc. Subjungit infra explicationem Augustini loco praefato : Dicit ergo, inquit, Christum in manifesto corpore suo, et in distinctis membris humanitatis suae semel passum in Cruce, qui non manifeste, sed invisibiliter est in Sacramento quotidie, non passus, sed quasi passus repraesentatus; eodem modo infra subjungit explicationem verborum Gregorii, ex quibus patet ad reliquos, quos citat praefatus auctor.
Duo enim contendunt Patres, nempe non esse diversa sacrificia, quantum ad rem oblatam, sed idem ; diversa tamen esse quantum ad actionem et modum offerendi, et sacrificium altaris in oblatione imitari sacrificium cruentum, ac proinde esse memoriam ejus ; unde in hac imitatione consistit ratio signi rememorativae in oblatione ratio sacrificii ; unde sicut de fide est Christum in hoc sacrificio vere et proprie immolari, quoad rem ipsam, ut infra patebit, oportet rationem sacrificii ab hac immolatione rei sumere, non autem ab imagine prioris sacrificii, qua repraesentans est tantum.
Objicit deinde rationem, quamvis, inquit, sacrificium absolutum, hoc est, non commemorativum alterius, postulet rei oblatae immutationem, tamen immutatio non est ratio formalis sacrificii ; sed quid requisitum ex parte materiae ejus necessario, ratio autem sacrificii in significatione omnipotentiae Dei, auctoris vitae et mortis formaliter posita est ; ergo si erit aliqua oblatio in qua haec significatio absque rei oblatae immutatione habetur, erit proprie sacrificium ; sic se habet oblatio increnta absque vera Christi immutatione, significans mortem ejus, ergo, etc.
Haec ratio quam putat efficacem, est valde inefficax. Respondetur itaque in majori petere principiam, ut aperte constat: quare enim immutatio rei sit de ratione sacrificii absolute, et non commemorativi, si univoce conveniunt; deinde si in hoc distinguitur sacrificium ab oblatione simplici, nequit non esse de essentia sacrificii, quod ipse alias docet cum communi.
Item, si immutatio rei est per se requisita ad materiam sacrificii; ergo ad cujuscumque, ergo etiam ad incruentum, quia nequit salvari sine materia per se requisita. Item, quare haec conditio exigitur ad sacrificium ex parte materiae, nisi in ordine ad significationem, quae nequit haberi, nisi ut per talem modum offerendi significetur omnipotentia aliter per sacrificium, quam per oblationem simplicem.
Accedit Concil. Trident. sess. 22. can. 3. Si quis dixerit Missae sacrificium tantum esse laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii in Cruce, non autem propitiatorium, etc. anathema sit; ergo non consistit in nuda commemoratione.
Quarta conclusio. Neque essentia hujus sacrificii consistit in sumptione ejus, ita ut consecratio supponatur, et existentia Christi sub speciebus tanquam materia. Patet ex dictis supra, quia consecrationem probavimus esse de essentia sacrificii, et sumptionem esse tantum partem integralem: et sufficit pro absurdo, quod sequeretur etiam quotiescumque sumitur communio a laicis, toties sacrificium fieri, et quod consecratio respectu sacrificii incruenti ita se haberet, sicut incarnatio respectu cruenti.
Quinta conclusio. Res oblata principaliter in hoc sacrificio est Christus ipse ut fit sub speciebus, nempe corpus et sanguis ejus. Haec patet ex dictis, quia Tridentinum, et Patres supra citati dicunt Christum offerri hic incruente et invisibiliter sub speciebus panis et vini ; et hanc oblationem fieri per verba ipsius Christi, quae tantum in consecratione dicuntur in persona Christi, non in persona Sacerdotis: solum ergo indiget explicatione.
Ad sacrificium exigitur immutatio rei quae offertur. Haec immutatio in proposito contingit, dupliciter, quia substantia panis et vini desinunt esse per consecrationem, et convertuntur in corpus et sanguinem Christi, deinde ipse Christus recipit esse sacramentale sub speciebus. Unde quamvis haec duo in ratione rei diversa sunt, in ratione tamen sacrificii unum integrum constituunt, unde species se habent ut quo, Christus ut quod, et desitio panis et vini se habet ut terminus a quo oblationis, quia eodem modo se habent ad oblationem, quo se habent ad transubstantiationem ; quod vero se habeant species ut quo respectu hujus sacrificii, patet, quia sacrificium est visibile et sensibile signum, mediante autem speciebus convenit Christo esse, quod habet in Sacramento et sacrificio; ergo ab iis in ratione sacrificii non praescindit, quia tamen Christus ut sub speciebus offertur, ideo oblatio terminatur ad Christum, ut ad rem principaliter oblatam, ad species ut quo.
Unde Augustinus, et habetur in capitulo Hoc est, de consecratione, dist. 2. Hoc est, inquit, quod dicimus, hoc est quod modis omnibus probare contendimus, sacrificium Ecclesiae duobus confici, duobus constare, visibili Sacramentorum specie et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine, etc. Idem etiam patet Joan 6. Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Trident. sess. 22. c. 2. Corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit; et infra : Novum instituit Pascha, seipsum ab Ecclesia per Sacerdotes sub signis visibilibus immolandum.
Potest materia, ex qua sacrificium fiat, dici panis et vinum quoad substantiam, sed materialiter se habent ad rem oblatam, quia in ipsam commutantur: sic thus quod adoletur et evaporatur per ignem, commutatur in fumum, qui proxime offertur. Dicit ergo haec hostia necessarium et intrinsecum ordinem ad species, sine quibus non est sacrificium sensibile proportionatum Ecclesiae, quae signis sensibilibus utitur in cultu: ergo quidquid constituit in esse sensibili spectat ad sacrificium, non ut pars rei oblatae, sed ut quo res offerri possit sensibiliter, tanquam contentum, ac proinde recte potest dici sacrificium ut quo includere species, sine quibus non esset in ratione signi.
Confirmatur, quia illud aliquo modo spectat ad sacrificium, quod spectat ad Sacramentum, licet non eodem modo, quia species, ut suo loco probatum est, sunt Sacramentum in recto, corpus vero et sanguis res Sacramenti, seu significatum. Sacrificium vero consistit in re oblata, et ipsa oblatione facta in cultum Dei, quae consistit in re digniori, ac proinde magis accepto Deo, quod est corpus et sanguis Domini, ut definit Tridentinum citatum ; et can. 2. Si quis dixerit illis verbis : Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos Sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi, aliique Sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, anathema sit. Quia tamen haec oblatio fit mediante specie sacramentali, ideo dicimus eas species ut quo spectare ad sacrificium et oblationem.
Quod ulterius confirmari potest, quia verba sacramentalia, seu forma determinant species, et immutant separando ipsas; et in his speciebus seorsim consecratis, earumque significatione consistit memoria et imitatio sacrificii cruenti; ergo spectant ad hoc sacrificium, ut est exemplar et figura prioris, retinens veritatem ejusdem figurae oblatae, et sine quibus res ipsa offeri non possit.
Unde Patres dicunt, potissimum Algerus, offerri eam sub speciebus, offerri invisibiliter, quantum ad propriam formam, visibiliter quantum ad species, sub quibus est sacramentaliter, ac proinde nequit praescindere, ut offertur a specie. Unde quamvis species non sit pars rei oblatae, est tamen ratio, sine qua offerri non possit, non solum per modum conditionis, quia conditio non determinat aliquod praedicatum rei, cujus est conditio: species autem in proposito determinat praedicatum essentiale, quod convenit sacrificio, nempe esse signum sensibile divini cultus, quod nequit convenire corpori et sanguini nisi per species ; ergo recte dicitur species ut quo spectare ad sacrificium, sicut sapor, et alia accidentia dicuntur spectare ad nutrimentum, sine quibus non posset esse nutrimentum, aut nutritio, quamvis principaliter haec nutritio consistat in ipsa substantia rei.
Ex his facile solvi possunt quaedam argumenta modernorum, qui negant species pertinere ad rem oblatam, licet ordo ad species sit in ea necessarius, quae non cohaerent, quia ideo ordo ille spectat ad rem oblatam, qua sacrificium est, quatenus exigit ut sit signum sensibile, quod nullo modo ipsi competit, nisi ut includit terminum suum, per quem redditur subjectum sensui: ordo enim ille immediate non attingit sensum, ergo solum in suo termino, ac proinde Christus ut hic, non esset res capax oblationis sensibilis, nisi ut includit speciem; et quamvis Christus sit res oblata, et ratione suae dignitatis acceptetur, non tamen sine speciali acceptatione, neque aliter, nisi ut offertur sensibiliter per modum sacrificii humani in Ecclesia et actione proportionata Ministro.