IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(k) Ad argumenta principalia. Respondet ad argumenta initio quaestionis hujus proposita, quorum primum consistit in hoc: Deus de facto dispensavit in praeceptis secundae tabulae: in quinto quidem de non occidendo, Gen. 22. ubi praecepit Abrahae, ut filium suum Isaac sibi immolaret; in sexto Oseae primo, ubi Oseae prophetae praecepit sumere uxorem fornicariam, et facere filios fornicationum ; in septimo denique Exodi 11. et 12. ubi praecepit filiis Israel spoliare Aegyptios suis vasis aureis ac argenteis ; ergo praecepta omnia Decalogi non sunt de lege naturae, quae enim sunt talia, sunt indispensabilia. Respondet Doctor hoc argumentum facere pro sua resolutione praemissa, quia concludit praecepta secundae tabulae non esse de lege naturae ita stricte, ut sunt ea praecepta quae sunt indispensabilia. Circa vero spoliationem Aegyptiorum inferius num. 15. g et ad aliud quod tangebatur, ait posse salvari illam spoliationem sine eo quod Deus dispensavit in septimo praecepto, quia per illud praeceptum non prohibetur nisi ablatio rei alienae; sed posset dici quod filii Israel in ista spoliatione non abstulerunt alienum ; ergo non erat ipsis necessaria dispensatio. Probatur major dupliciter, primo, quia posset dici quod Deus, qui est Dominus universorum, potens disponere ad libitum suum de omnibus omnium bonis transtulerit dominium bonorum illorum quae abstulerunt Israelitae ab Aegyptiis in Judaeos ; et, si hoc fecisset, illa bona non essent amplius Aegyptiorum, sed potius Judaeorum, et consequenter ea auferendo Judaei non auferrent aliena, sed sua. Secundo, quia posset dici quod Judaei, propter labores suos et obsequia praestita Aegyptiis meruerint ab illis tantum, quantum abstulerunt ab illis ; unde cum Aegyptii nollent solvere illis quam debebant mercedem, poterant absque ulla dispensatione per sententiam Dei supremi Judicis illa auferre licite tanquam sua.
Ex his duabus rationibus, quibus Doctor ostendit quomodo salvari posset quod Judaei non abstulerunt alienum, nec consequenter transgressi fuerint septimum mandatum, etiam cum dispensatione, prima utuntur D. Bonaventura d. 47. a. 1. q. 4. Richardus ibidem ; utraque vero utitur Durandus et Tostatus cap. 3. Exodi.
Sanctus autem Augustinus secundae rationis mentionem facit lib. 22. contra Faustum cap. 71. et praeterea assignat rationem cur Deus congrue posset ab Aegyptiis dominium illorum bonorum auferre, nempe quia iis abutebantur ad cultum idolorum, et propterea puniri merito poterant illa spoliatione ; verba ejus sunt: Carnalis itaque ille populus, et rerum terrenarum cupiditate occupatus: Aegyptiis vero sacrilegi et iniqui, nam et auro illo, hoc est, Dei creatura male utentes ad Creatoris in-juriam suis idolis serviebant, et homines peregrinos labore gratuito injuste ac vehementer afflixerunt. Digni ergo erant isti, quibus talia iuberentur, et illi qui talia paterentur.
Verum quamvis hoc modo salvari posset quomodo Judaei non acceperint. res alienas, sed suas, atque adeo non indiguerint dispensatione ; tamen mihi non est dubium quin etiam per veram dispensationem accipere possent illa spolia, ita scilicet, ut quamvis Deus non transferret dominium illorum spoliorum in Judaeos, nec etiam in paenam peccatorum ullorum ordinaret Judaeis illa accipere, tamen absolute posset jubere Judaeis ea spolia etiam manentia sub dominio Aegyptiorum, ac propriissime aliena non solum specificative, sed reduplicative, auferre, et Deo id jubente, Judaei per veram dispensationem possent ea auferre, quia illa et jussio Dei aut permissio haberet rationem verae dispensationis. Nec enim magis absurdum est autdifficile quod Abrahamus, mediante vera dispensatione, potuerit occidere filium suum Isaac, quam quod aliquis posset auferre aliena bona per veram dispensationem ; nec est ulla difficultas in eo quod per veram dispensationem, utrumque fieri posset, nisi quod non possit dispensari in praeceptis ullis Decalogi, cujus contrarium supra abunde ostendimus.
Quod attinet autem ad secundum exemplum, quo in primo argumento probatur dispensatio in sexto praecepto, nempe quod Deus praecepit Oseae accipere uxorem fornicationum, et facere filios fornicationum, Scotus nihil resolvit de re ipsa, sed admittendo exemplum currere in sensu objectionis, dicit illud pro sua sententia facere.
Quomodo vero intelligendus sit ille locus, non convenitur inter Auctores. Aliqui intelligunt totam illam historiam spiritualiter ; ita sanctus Hieronymus super Oseam in prooemio, et sic intellecta nihil faceret ad propositum hujus loci, ut patet. Sed longe communior sententia est quod litteraliter debeat intelligi; sic Irenaeus lib. 4. c. 37. Basilius in Isaiam c. 8. D. Augustinus c. 12. doct. Christ. lib. 22. contra Faustum c. 80. et 89. Cyrillus, Theodoretus et Scholastici communiter, inter quos tamen adhuc est controversia de sensu ejus litterali.
S. Augustinus contra Faustum supra c. 8. dicit ita intelligendum locum illum, ut Prophetae praeceptum sit accipere mulierem, quae ante erat meretrix, in matrimonium, et ex ea sic legitime conjuncta suscipere filios ; verba ejus sunt : Quid enim adversum
elementis veritatis, si meretrix relicta fornicatione in castum conjugium commutetur ? et infra: Itaque cum meretricem Propheta accepit uxorem, ad vitam corrigendam mulieri consultum est.
Tostatus in cap. 3. Exodi, similiter exponit illum locum, et ex recentioribus Ribera et Sanctius in cap. Oseae, Molina de Justitia tract. 5. disp. 57. Suarez 2. de legibus c. 15. et alii. Favet autem huic expositioni quod praecipiatur ipsi accipere uxorem fornicationum, et non mulierem, idque non solum habeatur in textu nostro, sed etiam in Hebraeo.
Et si objiciatur quod non solum praecipiatur Prophetae accipere uxorem fornicationum, sed etiam facere filios fornicationum.
Respondent dupliciter : Primo, quod vocentur filii fornicationum, non quia erant geniti ex fornicatione, sed quod essent filii geniti ex uxore fornicationis, seu tali quae erat aliquando meretrix ; et haec responsio placet D. Hieronymo, Richardo, Riberae et Sanctio, favetque ei plurimum translatio, qua usus est S. Augustinus supra, sic enim in ea habetur: Accipe uxorem fornicariam, et fac filios de fornicaria.
Secundo respondent vocari filios fornicationum, quia erant filii, qui fornicarentur ad imitationem matris: et in hanc responsionem magis propendere videtur Ribera et Sanctius supra, qui confirmant eam ex versa 4. capitis 2. et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt. Nam verisimile putant eodem sensu dici filios fornicationum, hic et in primo capite ; sed hic non possunt sic dici in alio sensu, quam jam proposito, nimirum quod essent filii qui fornicarentur, quia si sic dicerentur,
quia geniti essent ex fornicatione, non poterat hoc esse sufficiens ratio, cur Deus non misereretur eorum.
At mihi videtur difficilis utraque responsio: Prima quidem, quia est contra communem modum loquendi vocare filios ex legitimo matrimonio natos filios fornicationum, quamvis mater eorum esset fornicaria aut meretrix ; bene quidem possent vocari filii meretricis et fornicariae, sed non fornicationum. Unde quamvis illa responsio esset bona, supposita translatione illa S. Augustini, tamen non nisi satisimproprie accommodari potest editioni vulgatae, quae sine dubio praeferenda est cuicumque alteri.
Secunda etiam videtur difficilis, tum quia non habet patrocinium ab auctoritate Patrum aut antiquorum Theologorum ; tum quia est valde durus modus loquendi, fac filios fornicationum, id est, fac filios, qui postea erunt fornicarii) tum denique, quia non favet ille alius locus ex 2. cap. Primo, quia non esset necesse ut filii fornicationum eodem modo ibi intelligeretur et in primo capite. Secundo, quia in secundo capite videtur potius intelligi debere quod loquatur de filiis, aut genitis ex fornicatione, aut genitis ex matre fornicaria, quia subjungitur immediate, ut ipsemet Ribera advertit, quia fornicata est mater eorum confusa est, quae concepit eos. Ideo autem posset Deus non misereri eorum miseratione efficaci ob fornicationem matris, maxime spiritualem idololatriae, de qua sine dubio in illo secundo capite fit mentio, quia ob illam posset Deus subtrahere gratiam efficacem illis ; nam sicut ob merita parentum et justorum saepe miseretur aliquorum efficaciter, ita propter demerita parentum posset non exhiberea liquando talem misericordiam, praesertim ubi non intervenit aliqua alia circumstantia aequivalens illi demerito.
Sanctus Bernardus de praecepto et dispensatione aperte insinuat praeceptum fuisse Prophetae, ut misceret se mulieri fornicariae non ductae in uxorem. Non occides, inquit, non moechaberis, et reliqua illius scita, quae etsi nullam prorsus humanam dispensationem admittunt, nec cuiquam hominum ex his aliquo modo solvere aut licuit aut licebit, Dominus tamen aliquod horum, et quod voluit, et quando voluit, solvit, sive cum Hebraeis Aegyptios expoliari, sive quando Prophetam cum muliere fornicaria miseeri praecepit. Quorum utique alterum, quod nisi grave furti facinus, alterum quod nisi flagitii turpitudo reputaretur, si non excusasset utrumque factum auctoritas imperantis. Nam si duxisset Propheta eam in matrimonium, quamvis non accederet imperium aliquod Dei, non flagitiose se illi misceret, et possit id per alios reipublicae superiores ipsi imperari, si altera consensisset. Hanc eamdem sententiam tenet Mensis 1. p. q. 37. et S. Bonaventura 1. d. 47. qui tamen negant Prophetam fornicasse cum illa muliere, aut Deum id praecepisse ; intelligunt autem per fornicationem, non quamcumque copulam cum aliena muliere, sed eam quae fit animo libidinoso aut ex cupiditate, unde negant Deum dispensasse in praecepto sexto cum Propheta. Sed certe, salva tantorum virorum reverentia, existimo prohiberi illo praecepto quamcumque copulam cum aliena, seu non sua, et non requiri ad transgressionem istius praecepti, copulam libidinosam, nisi quatenus talis dicenda est quaecumque, quae fit cum non sua; nam alias si quis cognosceret uxorem alicujus animo tantum procreandae prolis, non peccaret contra sextum praeceptum, quod nequit dici. Sed quidquid sit de hoc, S. Bernardus, Alensis et D. Bonaventura intelligunt locum Oseae in sensu in quo proponitur in argumento ; et sane in illo sensu magis proprie explicari possunt verba, et magis ad sensum verum et litteralem, quem prae se ferunt, quam ullo alio modo, et hoc ipsum conducit ad probabilitatem majorem istius expositionis. Nec refert quod illa mulier vocetur uxor in utroque textu, nostro scilicet et Hebraico ; tum quia saepe in Scriptura uxor capitur pro muliere aut faemina ; tum praecipue, quia posset esse uxor alterius, exposita tamen fornicationi, ut plures aliae modo sunt et saepe fuerunt.
Quomodocumque vero ille locus explicabitur, ex dictis patet Deum de potentia absoluta posse dare licentiam alicui miscendi se cum aliena, seu non sua muliere, et hoc absque ulla causa, praeter solam suam voluntatem: atque adeo etiam in sexto praecepto ipsum posse dispensare, sive de facto unquam dispensaverit, sive non.
De tertio etiam quod tangitur in hoc ipso primo principali argumento, nempe de occisione Isaaci praecepta Abrahae a Deo, varii sunt modi dicendi. Aliqui enim dicunt quod non praeceperit Deus ipsammet occisionem, sed oblationem ; alii quod praeceperit quidem occisionem, sed propter peccatum originale, propter quod merito et absque transgressione legis naturalis posset interfici, non secus ac potest puniri aeterna paena sensusautdamni; alii vero alio modo sic rem explicant, ut non sit opus recurrere ad dispensationem. Sed tamen quidquid sit de facto, ex dictis similiter patet quod posset Deus praecipere ejus occisionem, sine ulla prorsus causa, sed per propriam dispensationem, quod sufficit ad intentum argumenti, cujus vim propterea admittit Scotus, tanquam suae sententiae faventem.
Secundum argumentum principale est: Concupiscentia prohibetur in Decalogo, maxime in nono et decimo praecepto, sed non prohibetur lege naturae ; ergo praecepta Decalogi non sunt de lege naturae. Probatur minor, quia concupiscentia non cognosceretur vitanda naturaliter, sed solum per legem scriptam Mosaicam datam a Deo, ut patet ex Apostolo Rom. 7. Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces. Sed quod prohibetur lege naturae cognoscitur vitandum independenter ab omni lege scripta data, vel a Deo, vel a quibuscumque Superioribus; ergo concupiscentia non prohibetur lege naturae.
Ad hoc argumentum non respondet Doctor directe, sed subministrat doctrinam, ex qua facile solvi possit, juxta quam in forma respondeo negando minorem, ad cujus probationem distinguo majorem; non cognosceretur vitanda naturaliter ab omnibus communiter, transeat major ; non cognosceretur a doclioribus, iisque qui cum essent boni ingenii, bene considerarent naturam concupiscentiae, nego majorem ; et similiter distinguo minorem ; cognoscitur ab omnibus etiam simplicioribus et indoctis, nego minorem ; a doctioribus considerantibus naturam ejus, concedo minorem et nego consequentiam, quia non omne quod est de lege naturae debet cognosci ab omnibus, etiam rudibus et indoctis, nam aliquae sunt de lege naturae, quatenus sequuntur per necessariam sequelam ex principiis primis per se notis, quamvis non sit tam facile cuilibet habere illos discursus, qui essent necessarii ad illa inferenda exiliis principiis.
Et si dicas Paulum fuisse doctum, et boni ingenii, ipsumque tamen non cognovisse concupiscentiam, nisi per legem scriptam, atque ideo, neque doctis etiam constare posse, quod concupiscentia esset contra legem naturae. Respondeo Paulum potuisse esse doctum, et boni ingenii, non tamen de facto applicuisse sibi illa principia, quibus posset concludere prohibitionem concupiscentiae ex natura rei, licet posset illa applicare, sed cognovisse per legem scriptam praecise prohibitionem illius. Quemadmodum enim non omnia quae cognosci possunt naturaliter, cognoscuntur ab omnibus, etiam doctis, ita non est mirum quod Paulus licet esset doctus, et boni ingenii, non cognoverit de facto prohibitionem concupiscentiae naturaliter, sed solummodo per legem, licet posset illa prohibitio naturaliter cognosci, et sic cognita fuerit a multis aliis.
Dices, si posset illa prohibitio cognosci naturaliter ab aliquibus, illi possent alios docere, qui non cognoscerent, et sic non esset opus ut revelaretur specialiter a Deo illa prohibitio. Respondet Doctor quod quemadmodum licet posset cognosci naturaliter quod Deus sit, quia tamen plurimi sunt rudiores et inexercitati in intelligibilibus, ac propterea non capaces discursuum, quibus id ostendi posset, valde congruum erat ut revelaretur Deus esse,
quia talibus alias non posset esse sufficienter notum, nisi sic revelaretur, unde est illud praeceptum : Oportet accedentem ad Deum credere, quia est, quod explicat ita Doctor ut non sit praeceptum de fide unius Dei impositum nisi iis, qui aliunde non habent notitiam sufficientem et perfectam Dei; ita quamvis cognosci posset naturaliter quod concupiscentia esset prohibita, quia tamen plurimi rudiores non essent capaces illorum discursuum, quibus id probaretur, opportunum valde erat ut revelaretur a Deo, quo omnibus facile posset patere. Adde ulterius quod quamvis esset notum naturaliter omnibus quod concupiscentia rei alienae esset mala ex natura rei, non tamen esset notum quod esset adeo mala, ut propterea quis deheret puniri paena aeterna, nisi esset prohibita positive a Deo. In ordine ergo ad hanc cognitionem necessaria esset illa prohibitio legis positivae divinae ; et fortassis hoc etiam intendebat Paulus in praedictis verbis : Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces. Fortassis, inquam, per hoc intendebat quod non cognoscebat concupiscentiam ut culpam aut malum cui deberetur paena aeterna, nisi cognovisset eam esse prohibitam lege positiva divina, quamvis cognosceret eam esse malam et disconvenientem naturae rationali.
Supposito autem quod hoc intendebat Paulus, neganda esset major probationis argumenti, quia non sequitur ex ilio Pauli loco,quin cognoverit concupiscentiam esse prohibitam naturaliter, sed solum quod non cognoverit naturaliter illam esse sic prohibitam, ut deberetur ipsi paena aeterna inferni.
Rursus posset intelligi Paulus non de lege scripta tantum, sed de naturali etiam loqui, ut eum intelligit Origenes, sic autem intellectus praedictus locus non facit ad propositum.
Deinde Scotus insinuat aliam responsionem, nempe quod concupiscentia prohibeatur in secunda tabula, et non sit legis naturae ; hoc tamen non esse contra suam resolutionem, quandoquidem concesserit quod omnia praecepta Decalogi non sint de lege naturae stricte, sicut appareret ex terminis, aut per discursum naturalem, quod essent necessario observanda.
Tertium argumentum principale est quod lex naturae obligat pro omni statu ; sed Decalogus non obligavit, in ullo statu, antequam datus erat Moysi, et scriptus in tabulis, ac propositus hominibus ; ergo praecepta ejus non sunt legis naturae.
Respondet Doctor, concedendo majorem, et asserendo etiam quod in statu beatitudinis sit perfecta observatio affirmativorum praeceptorum, praeter praeceptum quartum de honore parentum, quod non observabitur ibi, quantum ad actum aliquem exteriorem tendentem in sustentationem aut subsidium parentum, quia ibi non indigebunt tali actu; quantum autem ad negativa praecepta nullibi perfectius, quam in caelo observabuntur. Supposita ergo majori, minorem distinguo : Decalogus seu decem mandata Decalogi non obligabant, quatenus praecepta positive a Deo. et scripta in tabulis, promulgataque per Moysen, concedo ; non obligabant ut praecepta per legem naturae, nego minorem, et similiter distinguo consequens.
Alio modo posset facilius negari simpliciter minor ; et si quaeratur, unde haberetur notitia eorum? respondet Doctor quod id haberetur lumine naturali intellectus juxta illud: Quis os tendet nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui Domine, Psal. 4. Vel forte haberetur per doctrinam aliquam exteriorem datam a Deo, quae non necessario committeretur tabulis aut libris, sive pro statu innocentiae, sive pro statu aliquo alio, quamvis suppositis variis hominum peccatis, et obcaecatione intellectus inde proveniente, valde congruum fuit, ut tempore Moysis scriberentur.
Praemissa responsione ad tria argumenta principalia partis negativae. g ad illud in oppositum, respondet ad auctoritatem suadentem partem affirmativam. Citat autem in initio quaestionis duas auctoritates ex Decretis, unam ex ipsomet principio Decretorum : Jus naturale est quod in lege et Evangelio continetur, quo quisque jubetur aliis non inferre quod sibi non vult fieri. Altera auctoritas est ex dist. 6. g his itaque respondendum : Sunt enim in lege quaedam moralia praecepta, ut, non occides; quaedam mystica, utpote sacrificiorum praecepta, ut de agno, el alia similia praecepta his. Moralia mandata ad naturale jus spectant.
Ad has auctoritates respondet Doctor, quatenus significant praecepta Decalogi esse de lege naturae, id intelligendum quoad aliqua praecepta secundae tabulae de lege naturae non stricta ac indispensabili, sed de lege naturae in latiori significatione, quatenus vel significat legem obligantem, licet dispensabilem, vel quatenus significat legem non obligantem, sed suadentem, propter magnam rei congruitatem.
Citat Doctor inter auctoritates pro parte illa affirmativa aliam ex primae
Joan. primo capite, sed nihil ibi reperio ad propositum. Universaliter autem ad omnes auctoritates, quibus significaretur quod praecepta omnia Decalogi essent de lege naturae, patet ex dictis, quomodo respondendum sit, nempe id non esse intelligendum de lege naturae stricta ac indispensabile sed de lege naturae in largiori significatione jam explicata.