Nonne scient, etc.. Supra induxit Psalmista iudicem prospicientem iniquitatem et inutilitatem.
Hic agit de sententia iudicii. Et primo quantum ad condemnationem malorum. Secundo quantum ad salvationem bonorum, ibi, quis dabit, etc..
Primo duo facit. Primo proponit quaestionem.
Secundo propositam manifestat, ibi, quoniam deus dissipabit.
Circa primum duo facit. Primo investigat ipsum defectum poenitentiae. Secundo meritum poenae assignat, ibi, qui operatur.
Circa primum considerandum est quod frequenter contigit quod in statu prosperitatis homines non recognoscant deum, sed per poenas a deo inflictas recordantur quod sit deus, quasi dicat: et hoc necessarium est propter culpam. Psalm.: cognoscetur dominus iudicia faciens. Et huius exemplum habemus in Pharaone. Exod. V: nescio dominum. Et post poenas inflictas dixerunt (Aegyptii): fugiamus Israelem, dominus enim pugnat pro eis contra nos. Dictum est autem supra quod dixit insipiens non est deus, et ob hoc dicit: nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, saltem per poenas quod sit deus? quasi dicat: imo scient quod nullus potest poenas infligere nisi deus. Et hoc necessarium est valde propter culpam quam commiserunt. Et commiserunt duplicem culpam, scilicet in opere et in affectu. Culpa est operatio iniquitatis; et ideo dicit, qui operantur iniquitatem. Iniquitas proprie est peccatum in proximum, quia opponitur aequitati.
Hanc culpam exaggerat cum dicit: qui devorant plebem meam ut cibum panis. Cibus panis est assiduus et delectabilis, quasi dicat: isti in suis malitiis delectabiliter perseverant et in iniuriis inferendis delectantur. Michaee III: comederunt carnes populi mei et cadavera eorum, et abstulerunt bona eorum. Ierem. L: primus rex Assur. Quantum ad effectum dicit, deum non invocaverunt.
Dupliciter sunt inordinati peccatores in affectu.
Primo per contemptum dei. Secundo per inordinatum amorem ad temporalia.
Quantum ad primum dicit, deum non invocaverunt propter duo. Primo quia in deum non credunt.
Rom. X: quomodo invocabunt in quem non crediderunt? secundo quia credunt sibi per se sufficere. Ps.: labia nostra a nobis sunt.
Quantum ad secundum dicit, illic trepidaverunt ubi non fuit timor; quasi dicat: ex hac causa timuerunt ubi non est timendum. Verbo illic non locum sed causam designat. Unde dicit Augustinus quod timor ex amore causatur. Isti, scilicet mali, vel peccatores non nisi temporalium amorem habent; et ideo solum damna temporalia timent, idest, propter illam causam ubi non est, idest, propter quod non timendum. Matth. X: nolite timere eos, etc.; et ideo non est timendum in amissione temporalium, quia in ipsis non est proprie verum bonum nostrum, et certum est quod si adhaereremus deo etiam hoc dabit nobis. Matth. VI: primum quaerite regnum dei, etc..