IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
De Ministro, aliisque, quae spectant ad hanc oblationem.
De offerentibus hoc sacrificium potest esse quaestio in genere et specie, nempe de Sacerdote, de Ecclesia, de Christo, de populo, de audientibus, etc. utrum omnes offerant et singuli, et quomodo? Omissis haereticis, qui negant sacrificium, et de quibus supra egimus, prima est sententia Magistri 4. dist. 13. ubi asserit haereticum, aut haeresi suspectum non conficere hoc sacrificium valide. Haec opinio ut erronea ab omnibus rejicitur, et merito. Vasquez, et alii moderni docent Doctorem supra dogmatizasse, valide quidem consecrare, sed non offerre sacrificium, quem sequitur Gabriel supra; ita Vasquez disp. 226. cap. 1. citat Doctorem, atque alii moderni.
Sed haec interpretatio in superficie verborum haeret, non in mente, aut resolutione Doctoris: hanc ergo superius q. 3. concl. 1. diluimus, ut ibidem citavimus verba ejus. Suppositis itaque iis, quae ibidem dicta sunt, addo amplius Doctorem ibidem respondere ad argumentum Magistri, quod est illud ipsum, quod adduxit in objectione, ut videre est apud ipsum Magistrum ; unde verba Doctoris sunt, postquam nempe praemisit, a quocumque Sacerdote, etiam schismatico, haeretico et degradato confici valide Sacramentum, subjungit : Si objicis de haeretico et schismatico quod non conficiat, quia Sacerdos non offert in persona propria, sed in persona Ecclesiae, cujus est minister ;hic autem est praecisus ab ea, et huic rationi videtur Magister inniti in littera. Probatur antecedens per illud quod dicit Sacerdos,
offerimus tibi, et non, offero tibi. etc. quae probatio est etiam Magistri.
Respondet ergo Doctor dupliciter ad hanc objectionem : primo offertorium spectare ad sacrificium, et non ad Sacramentum; quod ex communi opinione omnium, verum est, ac proinde consequentia Magistri non valet.
Respondet secundo : Esto etiam, inquit, quod verum sit, quod oportet quemlibet conficientem conficere in fide Ecclesiae, bene potest non solum schismaticus, sed etiam haereticus potest circa Eucharistiam habere intentionem Ecclesiae in conficiendo,- et hoc intentionem in universali intendendo, scilicet facere quod Christum instituit faciendum, et quod Ecclesia facit, licet non intendat in speciali, quia credit Eucharistiam nihil valere, sicut dicitur 2. Priorum, contingit scire omnem mulam esse sterilem, et dubitare de hac ; et de ista intentione universali satis dictum est d. 6. in materia de Baptismo, etc.
In hac secunda responsione consistit resolutio Doctoris, non in prima, ideo remittit ad distinctionem, ubi optime explicat hanc intentionem universalem quaest. 5 . et eum sequuntur omnes Theologi posteriores. Si dicit ergo resolutive quod intentio universalis sufficit in Ministro cujusque Sacramenti, et in proposito ad Eucharistiam, etiam qua sacrificium est, non negat sacrificium offerri a Ministro etiam haeretico; in priori itaque responsione non resolutive agit, sed solvit argumentum Magistri.
Haec responsio pervia est et clara, agit enim ex proposito quaestionis de Ministro Sacramenti, et obiter in 2. respons. tangit resolutive, quid dicendum sit de Ministro sacrificii, et ejus intentione requisita, quia quamdiu manet in eo intentio universalis, quae ad minimum requiritur ut valide consecret, offert sacrificium in intentione et persona Ecclesiae et Christi. Unde antecedens illud Magistri, seu minor rationis ejus negatur, quod scilicet haereticus, aut praecisus ab Ecclesia nequeat offerre valide sacrificium. Non bene ergo Vasquez dicit Doctorem probare suam sententiam ratione Magistri, quia dicitur in offertorio, offerimus, et non offer; adducit enim rationem Magistri, ad quam respondet primum non valere consequentiam; et secundo negando antecedens ejus. Unde mirum est quam leviter moderni sententiam ejus explorant, ut aliquid suppetat, quod impugnare possint.
Sed urget Vasquez, quod eo ipso quo characterem habeat Sacerdos recipiat potestatem offerendi et consecrandi: sed quid tum, quis enim negat? Doctor in hac dist. 13. quaest. 2. id affirmat, et in dist. 19. art. 4. dicit postestatem conficiendi Eucharistiam in Sacerdote esse semper propinquam, et non impedibilem, si attentat facere in materia debita, et cura intentione requisita; et dist. 24. et 25. de Ordine, hoc idem probat ; item, dist. 21. 9.2. dicit Sacerdotem et in persona Dei, et in persona propria baptizare et consecrare. Ex his de facili apparet sententia Doctoris.
Prima conclusio. Omnis Sacerdos, etiam haereticus, et degradatus et praecisus, valide offert sacrificium immediate, si adsit debita intentio requisita ad conecraiionem. Haec patet ex dictis. Patet etiam ex variis definitionibus Conciliorum post Nicaenum Concilium, etiam ab haereticis celebrari vera Sacramenta, si caetera adsunt, contra Cyprianum, qui negabat extra Ecclesiam, ubi non est fides, inveniri Sacramenta fidei ; ideoque ordinatum est praeter Cataphryges, qui in materia et forma ac ritu essentiali Sacramentorum deficiebant, reliquos conversos a quacumque haeresi recipiendos in suo gradu, Diaconos ut Diaconos, Presbyteros ut tales, Episcopos ut Episcopos, quamvis aliqui canones ordinarint Presbyteros manere pro tempore in officio Diaconi ministrantes causa disciplinae.
Secunda conclusio. Haereticus Sacerdos etiam in persona Ecclesiae et Christi offert sacrificium, si servet intentionem universalem, quamvis habeat ipse particularem ex errore. Est Doctoris supra, et quidem in terminis est contra rationem illam Magistri, et patet ex dictis, quia quamdiu manet character sacerdotalis, potest habere suum actum competentem, et manet potestas concessa a Christo et Ecclesia in talem actum ; ergo potest exercendo actum gerere personam Christi et Ecclesiae offerentis sacrificium. Patet consequentia, quia nihil aliud est offerre in nomine Christi et Ecclesiae, quam uti potestate ab ipsis concessa, secundum quam deputatur minister in ordine ad talem actum ; sed manet semper character sacerdotalis semel impressus, et independenter a fide et statu personae, quia indelebilis, ut definit Tridentinum sess. 7. de Sacramentis in genere canone. 9.
Tertia conclusio. Christus est principalis offerens hoc sacrificium. Est communis Theologorum, eamque tradit Trid. sess. 22. c. 2. Idem, inquit, nunc offerens Sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in Cruce obtulit, etc. Anselm. in Psal. 38. Ipse offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur, etc. Augustin. lib. 4. de Trinit. c. 14. Christus ipse offerens, ipse et oblatio, cujus rei Sacramentum quotidianum esse voluit Ecclesiae sacrificium quod offertur, etc. Chrysostom. homil. 2. in epist. 2. ad Timotheum, et homil. 17. in epist. ad Hebraeos : Cum videris Sacerdotem offerentem, non ipsum consideres hoc facientem, sed Christi manum invisibiliter extentam ; et in Liturgia : Ipse est qui offert, ipse est qui offertur. Innoc. III. in cap. Firmiter, de Summa Trinitate, et fide Catholica, dicit : Christum esse Sacerdotem et sacrificium. Eugen, IV. in decreto unionis Armenorum, hoc mysterium offerri in persona Christi; et Trident. ipsum esse principalem offerentem, Gyprian. epist. 63. Sacerdos in altari vice Christi fungitur, et sacrificium ac plenum Deo Patri offert. Suarez contra hanc conclusionem citat nostrum Doctorem quodl. 20. Cordubam lib. 1. quaest, q. 3. Gabrielem lect. 26. et 27. in canonem, male tamen, quia Doctor loquitur de offerente immediato, non de principali offerente, cujus sententia in sequenti conclusione probabitur. Quarta conclusio. Christus Dominus non est immediate offerens hoc sacrificium. Est contra Suarem disp. 77. sect. 1. Bellarminum, et aliquos modernos. Conclusionem tenent Doctor in quodl. 20.art. 3. quem sequuntur praefati Doctores, et Vasquez disp. 225. c. 3. Solum ergo Christus remote offert hoc sacrificium, sicut et Ecclesia, proxime vero Sacerdotes. Probatur conclusio ex Patribus praemissis, qui non solum Christum offerre hoc sacrificium docent, sed modum quo offert, nempe in nobis, aut in Sacerdotibus,ergo non est alius modus offerendi Christi nunc nisi in ministris. Trident. Idem, inquit, nunc offerens Sacerdotum ministerio, ergo non aliter offert ; qui autem in ministro tantum offert, licet auctoritative et principaliter offerre dicatur, non tamen immediate in propria persona, qui enim per alium facit, licet facere dicatur, tamen non proxime, sed per ministrum. Idem expresse sonant verba Anselmi,qui dicit Christum offerre
in nobis, nempe ministris, rationem subjungit, quia sermo ejus sanctificat sacrificium, nempe ut prolatus a Sacerdote, quod determinat oblationem ejus reduci ad institutionem verborum, et potestatem datam ministro.
Verba Augustini nihil aliud indicant, imo extrema illa verba : Cujus rei Sacramentum quotidianum esse voluit sacrificium Ecclesiae, quod offertur, id clarius explicant, nam Sacramentum, id est, signum sacrum oblationis prius factae a Christo, tam in Caena, quantum ad veritatem rei, quam in Cruce, quantum ad repraesentationem et imitationem voluit esse sacrificium quotidianum Ecclesiae; ergo supponit Christum proxime illud non offerre. Ambrosius idem habet, cujus verba sumpsit Anselmus, ut solet sententiis anteriorum Patrum loqui. Cyprianus clare idem docet, affirmans Sacerdotem vice Christi in altori fungi, referens ipsum Sacerdotem offerres ergo oblatio Christi terminatur ad institutionem mysterii, quatenus ei dedit valorem ad potestatem offerendi in Sacerdotibus,et quatenus in Christi merito et Passione, cujus memoria est, acceptatur, sicut caetera omnia.
Secundo probatur conclusio ratione, eatenus requireretur oblatio immediata per Christum facta, ut tribueret merendo per oblationem praesentem effectum sacrificii, vel ut compleret potestatem offerendi, utrumque est falsum; ergo. Probatur major, quia alia non suppetit necessitas illius oblationis. Minor patet, quia sufficit meritum universale Christi, per Passionem et mortem suam, ex quo omnia habent valorem Sacramenta, sicut et sacrificium et opera nostra, etc. ex Paulo ad Hebraeos 10. In qua voluntale sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel; et infra;
una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, etc. ergo ad complementum hujus oblationis et consummationis plen riae meriti Christi, non requiritur aliqua alia quotidiana personalis oblatio per ipsum immediate, neque ad necesse esse, neque ad melius esse, quia, ut dicit Clemens VI. Extravaganti, Unigenitus, de indulgentiis, una gutta sanguinis Christi sufficiebat ad redempti -onera totius mundi.
Neque alioquin compleretur meritum et satisfactio Christi pro nobis,si aliquid deesset ad melius esse, tum maxime quia secundum opinantes fuit infiniti valoris ; ergo quidquid ad genus meriti spectat complectens: tum etiam, quia Christus non est jam in statu merendi, qui complevit meritum, et semel, ex Paulo introivit in sancta aeterna redemptione inventa ; in quo probat Sacerdotium ejus excellere Sacerdotium Leviticum.
Praeterea, etiamsi jam offerret in persona propria,sequeretur sacrificium Missae esse infiniti valoris per ipsos, quia valor ejus a persona offerente desumitur, et etiam ratione rei oblatae per ipsum, ac proinde aequale sacrificio cruento in effectu. Quod non admittitur, quia hoc sacrificium non delet mortale, neque pro ipso satisfacit: neque plene etiam pro paena debita iis pro quibus offertur alioquin sufficeret unum sacrificium pro vivis et defunctis, quod est contra praxim Ecclesiae, et sensum.
Praeterea, ut supra ex Tridentino, et aliis dictum est, sacrificium hoc institutum est in memoriam cruenti,ut fructus ejus in hoc nobis applicetur, quod probat effectum ejus esse diversum, et minoris valoris, quam fuerit cruenti sacrificii, in cujus virtute operatur. Confirmatur, quia Christus non concurrit ad actum ipsum externum sacrificii proxime, in quo consistit ejus essentia, et dependet proxime a ministro proferente sensibiliter verba ; neque affectu interiori actuali et particulari, quia inde sequeretur quod intentio actualis Sacerdotis non exigeretur et suppleretur per intentionem actualem proximam Christi, quia . causa principalis immediate influens, et particulariter proxime in effectum supplet defectum causae instrumentalis: intentio ministri est tantum applicans formam materiae ; ergo si Christus intendit proxime, supplebit illam, quia intentio Sacerdotis in virtute intentionis Christi universalis habet hunc effectum: loquitur enim in persona Christi, quando consecrat, non in propria, ut Patres dicunt: et patet ex Canone. Si ergo Christus habet intentionem non solumuniversalem, sed etiam particularem hic et nunc offerendi, supplet intentionem Sacerdotis, quae superfluit.
Si dicas intentionem Christi particularem esse accommodatam intentioni Sacerdotis: contra, inde sequeretur vel non requiri quod est intentum, vel Sacerdotem haereticum male sentientem de mysterio non valide conficere. Probatur sequela, quia vel intentio universalis Christi sufficit ad valorem sacrificii, et sic particularis non exigitur, vel praeterea requiritur particularis ejus: ergo si haec accommodata est intentioni Sacerdotis haeretici, qui non habet intentionem particularem rectam, sed vitiatam conceptam ex suo errore particulari, ut quia putat Christum non offerri in sacrificio,sed panem tantum, vel non esse sacrificium,quia intentio ejus particularis sequitur modum conceptus ; sequitur vel nihil conficere, quia Christi intentio accommodatur ejus intentioni particulari a qua dependet, vel certe ex virtute solius intentionis particularis Christi, quae efficax est, et a qua dependet sacrificium confici potest, quamvis minister neque particularem neque universalem habeat.
Requiri autem intentionem ministri de fide est, saltem quantum ad Sacramentum, et.secundum omnes, quantum ad sacrificium ; primum definit Eugenius IV. in Decreto unionis.
Dices forte ad bene esse requiri intentionem peculiarem Christi. Contra, quia ex intentione illa particulari non redundat major valor in sacrificio, quam sit ille quem habet ex universali ejus, qua instituit, et praecepit illud, et dedit potestatem offerendi Ecclesiae Sacerdotibus ; ergo superfluit. Antecedens patet, quia per illam intentionem applicatur valor passionis, et meritorum Christi, cui nihil accrescere potest, vel quia infinitus est ut aliqui volunt, vel quia summus ut intendi, aut augeri non possit in ratione bonitatis,aut acceptionis ; ergo intentio illa particularis superfluit,cum nullum habeat, aut habere possit effectum particularem superadditum.
Confirmatur, ex intentione universali et in virtute ejus fit sacrificium, seu consecratio, fit Christus praesens, et mysterium completur, et habet effectum suum; illa eadem intentio sufficit ad Sacramenta conficienda, quamvis ministerialiter fiant a ministro, ergo intentio particularis superfluit. Ex quibus solvitur fundamentum oppositae sententiae.
Objiciunt primo Patres, ad quos responsum est.
Objiciunt secundo Christum esse Sacerdotem in aeternum. Sed respondet Paulus, quia unica oblatione in Cruce consummavit sanctificatos, et semel introivit in sancta, hoc est, in aram Crucis ; unde sicut effectus sui Sacerdotii, et oblatio semper manet inexhausta, post quam non datur alia, nisi in memoriam ejus, manet
Sacerdotium sempiternum illi, quia etiam ei non succedit aliud, quia etiam manebit in Sacerdotibus, usque in finem offerentibus nomine Christi, et auctoritate ab eo recepta.
Tertio objiciunt, humanitas Christi effective concurrit physice ad hoc sacrificium; ergo intendit particulariter quoties fit. Respondetur negando antecedens, et dato antecedente, negando consequentiam, quia concursus ille est causae instrumentalis, et non meritoriae, qui est influxus causae moralis, non physicae ; offerens autem impetratorie, et per modum causae moralis, unde omne meritum Christi in hoc genere causae contigit.
Hinc Trident. sess. 6. c. 1. de causis nostrae justificationis, docet Christum esse causam meritoriam, qui nobis sua, sanctissima Passione in Cruce meruit justificationem. Sive ergo physice, sive non, influit ejus humanitas instrumentaliter hanc justificationem, nihil refert ad. praesens.
Quarto, qui dat eleemosynam per famulum, dat per seipsum. Respondeo, auctoritative et mediate concedo, immediate nego.
Quinto, sequeretur alias, quod Christus se habet in hoc sacrificio, sicut qui dabat victimam Sacerdoti, qui tamen non communicabat valorem ullum sacrificio. Respondetur, negando sequelam, quia se habet ut instituens, ut res oblata, ut potestatem tribuens offerendi alteri tanquam ministro suo, quorum nihil concurrit in exemplo allato.
Sexto, inde sequeretur si Christus non offerat, Sacerdotium ejus esse supervacaneum. Respondetur negando sequelam, effectus ejus nunc currit usque ad diem judicii, quia omnia in virtute ejus fiunt; post autem diem judicii manebit Sacerdotium ejus et aliorum, quamvis nullus ejus effectus proprius erit in exercitio pre tunc ; dignitas enim ipsa sine exercitic dignitas est, ac proinde non supervacanea, sicut aliae multae potentiae in caelo non erunt supervacaneae, quamvis non habebunt hujusmodi effectus in gloria, quia non est indigentia eorum.
Septimo, Christus orat pro nobis in caelo ; ergo etiam potest offerre sacrificium particulariter. Respondetur antecedens esse in controversia, illud negant . frequentius moderni cum Ruperto lib. 9. de divinis officiis, c. 3. affirmant D. Thom. in 4. dist. 15. quaest. 4. art. 6. quaestiunc. 2. quem sequitur Abulensis in cap. 14. Matth. quaest. 142. quae fundatur ad Roman. 8. Christus Jesus qui mortuus est, qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis ; ad Hebraeos 7. Semper vivens ut interpellet pro nobis. 1. Joan 2. Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum. Quae auctoritates ad litteram debent intelligi, sicut intelligunt multi Patres, Iustinus quaest. 103. ad Orthodoxos, Cyprianus lib. 4 epistolarum, epist. 2. alias 52. Ambrosius super ad Romanos 8. Cyrillus lib. 11. in Joan. August. tract. 102. in Joannem. et praefat, in Psalmum. 35. et epist. 59. quaest. 5 . Hilar. 10. de Trinitate, Didymus lib. de Spiritu sancto post medium, Vigilius contra Eutychen circa finem.
Sed quaestio est de nomine, nam haec oratio consistit in repraesentatione sui meriti, Passionis, cicatricum Patri, ut curam nostri gerit, et providentiam circa electos, donec compleatur terminus sui meriti in finem. Alii negant id esse proprie orationem, quia circa liberaliter donanda versatur, nempe virtute ipsius orationis. Affirmant priores esse orationem.
Negatur ergo consequentia, quia offerri immediate sacrificium a Christo, est in valore praesentis voluntatis sacrificium acceptari per impetrationem ejus, quae voluntas esset meritum. Hoc autem non competit ipsi in caelo, quamvis sua merita antiqua repraesentet Patri, ut intuitu eorum sequatur effectus in Ecclesia, et applicatio eorum. Quae voluntas non est particularis, sed universalis, quia est repraesentatio causae universalis, nempe passionis Christi, in cujus virtute sortitur effectum.
Quinta conclusio. Hoc sacrificium offert etiam in persona Ecclesiae Sacerdos. Ita Doctor quodl. 20. art. 2. Gabriel, Corduba et Magister supra citati. Probatur primo, ex oblationibus Missae, ubi Sacerdos loquitur semper in plurali, et persona communitatis : Offerimus, inquit, tibi, in offertorio: Te igitur clementissime Pater, supplices rogamus, etc. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, etc. Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, etc. et sic in reliquis loquitur; ergo oblatio illa fit nomine corporis Ecclesiae. Augustinus lib. 10. de Civitate, cap. 20. Quotidianum, inquit, voluit esse Ecclesiae sacrificium, cum ipsius corporis ipse sit caput, et ipsius capitis ipsa sit corpus, seipsam per ipsum discit offerre. Ita habent codices Colonien. et Brugenses. Alii legunt: Cum ipsius corporis ipse sit caput, seipsam per ipsum discit offerre, etc. parum refert quid dicatur ex his, quantum ad intentum ; quod est Ecclesiam seipsam per Christum offerre in sacrificio, non ut Vasquez interpretatur disp. 226. cap. 2.
Sed contra conclusionem sentit Bellarminus lib. 2. Missa, c. 4. et Vasquez disp. 225. c. 3. Ecclesia non offert tanquam Sacerdos per ministrum, et ita neque tanquam superior per inferiorem, sed e contra tanquam plebs per Sacerdotem, ac proinde tanquam inferior per superiorem ; Christus autem tanquam Sacerdos per ministrum, qui etiam Sacerdos est, licet inferior.
Respondetur tamen, in primis si loquamur de Ecclesia, qua involvit suum caput, ut ipsi est unita, et influit in ipsam, quaecumque dona, praecisionem illam non valere, quia eadem est intentio Ecclesiae et Christi, et synonyme a Patribus et Doctoribus sumuntur, tam in ministerio Sacramentorum quam sacrificii ; et sic Ecclesia offert intentione Christi, et oblatione ejus, ac proinde tanquam superior.
Si alitem loquamur de eadem Ecclesia, , ut est corpus praecisum a capite, sic etiam " esse superiorem respectu Sacerdotis offerentis, sicut corpus membro; unde licet a Christi institutione habeat Sacerdos potestatem offerendi, tamen illam non communicavit ipsi Christus, nisi propter corpus, et tanquam ministro corporis mystici, qui in ipso tanquam membrum ejus ministrat ; actio autem membri redundat in corpus, ut proinde corpori attribuatur, sicut pars attribuitur toti, et respectu ejus est inferior, quantum ad perfectionem et functionem, cujus finis est perficere totum, et ministrare toti.
Ita Paulus 1. ad Corinth. 12. discurrit: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae ;alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, etc. sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus ;etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, etc. nam corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes, quoniam non sum pes, non sum de corpore, num ideo non est de corpore, etc. Hanc similitudinem corporis humani et membrorum ejus ut sunt in corpore egregie explicat et reducit ad corpus mysticum Christi ; et. subdit: Vos autem estis corpus Christi, et membrum de membro ; et quosdam quidem posuit in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas, etc. et ad Ephes. 4. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, etc. ad consummationem Sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, etc. Ecclesia ergo, quae est corpus Christi quantum ad ministerii finem, potior est quolibet suo membro particulari, et superior, sicut corpus membro, quamvis illud membrum habeat aliquam virtutem operandi, quae caeteris non competit, neque ipsi corpori, nisi mediante membro.
Ex quo patet ad illam rationem, distinguendo primum antecedens, quantum ad participationem potestatis Sacerdos est minister Christi, non Ecclesia, in aliquo sensu ratione characteris conceditur ; quantum ad functionem membri comparati ad corpus cujus est membrum, negatur, et quantum ad finem ministerii, quod in ordine ad corpus institutum est.
Respondeo secundo, sicut totum non solum est ex partibus, sed praeterea includit principaliter unitatem, sive physice sumatur, sive moraliter, sive politice, quia sparsa membra non faciunt unum corpus: sic etiam Ecclesiam praeter membra sua includere unitatem, quae est Spiritus Christi, nempe sanctus, ut recte Paulus docens unitatem corporis humani superaddi membris, ut fiat unum corpus: Ita et Christus, inquit, etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus ; inde mox probans eodem Spiritu vivificari corpus per varia dona et ministeria, hic autem Spiritus principaliter in corpore, et per participationem in membris habitat, sicut anima in corpore primum, secundario in membris singulis et particularibus ; sive ergo baptizat minister, sive peccata dimittit, sive consecrat, in virtute Spiritus sancti id facit assistentis, qui est Spiritus Ecclesiae.
Unde recte Patres in Conciliis aecumenicis dicunt: Nos, etc. in Spiritu sancto legitime congregati, etc. sic Apostoli in Concilio Ierosolymitano: Visum est Spiritui sancto, et nobis, etc. qui nempe datus et promissus est a Christo Ecclesiae tanquam sanctificator et rector ; et in Actibus, per Baptismum et Confirmationem visibiliter dabatur, nunc invisibiliter.
Sicut ergo corpus non in solis membris, sed principaliter in eorum unione consistit, ita Ecclesia, quae est corpus Christi, non in solis membris, hoc est, Sacerdote et plebe consistit, sed principaliter in unitate Spiritus et donorum ; sed Spiritus principaliter est in Ecclesia et corpore, non in Petro aut Paulo, intelligendo ministrum hunc aut illum in particulari ; in virtute autem Spiritus sancti consecrat, ergo Ecclesia, qua est corpus, et includit Spiritum inhabitantem et unientem, est superior ministro, etiam qua habet potestatem consecrandi, et in virtute ejusdem Spiritus consecrat, ut saepissime Patres dicunt.
Confirmatur ex cap. Utrum sub figura de consecrat. dist. 2. Sicut, inquit, de Virgine per Spiritum sanctum vera caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis et vini mystice idem consecratur, etc. Participant ergo Sacerdotes potestatem hanc ab Ecclesia, id est, a Spiritu Ecclesiae; quo spectat illud Act. 20. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, etc.
Accedit et alia participatio hujus potestatis ab Ecclesia, quae male dicitur esse populus tantum, nempe ordinationem ab Episcopis, et jurisdictionem offerendi, et directionem ac ritum ; ergo inferiores sunt Ecclesia in hac parte. Objectio ergo futilis est, quamvis apparens, quia male sumit Ecclesiam pro sola plebe, et non qua unum corpus est, ut patet.
Unde patet, ut supra praemissum est, Sacerdotem in nomine et persona Ecclesiae offerre dona ; quae Ecclesia est una et visibilis, praefigurata proinde in arca Noe, 1. Petri 3. per civitatem sanctam Jerusalem, Apocalypsis 21. per hortum conclusum, et fontem signatum, Canticorum 4. per unam columbam, Canticor. 6. per vineam, Psalm. 73 . Cantic. 2. Isaiae. 5 . Jeremiae 2. Matthaei 20. Marci 12. Lucae 20. Apocalypsis 14. per navem, Lucae 5. per sagenam comprehendentem bonos et malos pisces, Matth. 13. et per regnum caelorum, ibidem, quae omnia ad unitatem spectant. Dicitur sponsa Christi Psalm. 44. Ezechielis 16. 2. ad Corinth. 11. ad Epheseos 8. Apocalyps. 19. cujus ipse est caput. Oseae 2. 1. ad Corinth. 12. ad Ephes. 1. ad Coloss. 1. eam comparavit, et emit sanguine suo Act. 20. 1. ad Corinth. 6. ad Ephes.2. Coloss. 1. 1. Petri 1. ad Hebraeos 9. 1. Joannis 1. Apocalypsis 1.
Hinc sequitur quod Ecclesia sicut facit unum corpus politicum et mysticum Christi, cujus est sponsa, sine ruga et macula, ut alibi dicitur, ita etiam habere potest intentionem non propriam et personalem, quod competit tantum singulari et supposito, sed generalem, quae competit collectioni; haec autem habitualis est, ut competit corpori, ut abstrahit a membro, videlicet Sacerdote; actualis autem ut includit Sacerdotem ministrum publicum deputatum ad sacrificium, inquantum ille loquitur et offert in persona Ecclesiae. Unde intentio actualis Sacerdotis est generalis, et particularis ; generalis, ut substituitur nomine Ecclesiae ; particularis, ut elicitive ab ipso Sacerdote concipitur. Priori modo sumpta semper acceptatur, quia sancta est intuitu Ecclesiae; secundo modo non semper, quia dependet a statu particulari Sacerdotis, qui potest esse malus, ac proinde offerendo sibi demereri.
Ultima conclusio. Reliqui fideles aliquo modo offerunt sacrificium, quatenus sunt membra Ecclesiae, et sic ingrediuntur illam generalem oblationem ; sed illi qui assistunt, magis specialiter offerunt, et quo immediatius accedunt ad ministerium, eo magis etiam offerunt suo modo sacrificium, et participant ejus fructum.