IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De triplici genere mendacii. Sciendum est tamen, tria esse genera mendaciorum. Sunt enim mendacia quaedam pro salute vel
. commodo alicujus, non malitia, sed benignitate dicta, qualiter obstetrices mentitae sunt et Raab. Est et aliud mendacii genus, quod fit joco, quod non fallit. Scit enim cui dicitur, causa joci dici. Et haec duo genera mendaciorum non sunt sine culpa, sed non cum magna. Perfectis vero non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicujus, ne pro corpore alterius animam suam occidant. Licet autem eis verum tacere, sed non falsum dicere, ut si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat, sed non falsum dicat. Tertium vero genus mendacii est, quod ex malignitate et duplicitate procedit, cunctis valde cavendum. Hic innui videtur, mendacia illa, quae fiunt joco, vel pro salute alicujus, imperfectis esse venialia peccata, perfectis vero illud quod pro commodo alterius dicitur, esse damnabile ; quod etiam de mendacio jocoso putari potest, praecipue si iteretur. De mendacio autem obstetricum et Raab, quod fuerit veniale, Augustinus tradit dicens : " Forsitan, sicut obstetrices non remuneratae sunt, quia mentitae sunt, sed quia infantes liberaverunt,
et propter hanc misericordiam veniale fuit peccatum, non tamen 1 nullum ; sic Raab liberata est propter liberationem exploratorum, pro qua fuit veniale peccatum. Sed ne putet quisque, in caeteris peccatis, si propter liberationem hominum fiant, ita posse concedi veniam. Multa enim mala detestanda talem sequuntur errorem. Possumus enim et furando alicui prodesse, si pauper, cui datur, sentit commodum, et dives, cui tollitur, non sentit incommodum ; ita et adulterando possumus, si aliqua, nisi ad hoc ei consentiatur, appareat amando moritura, et si vixerit, paenitendo purganda. Nec ideo peccatum grave negabitur tale adulterium.
De octo generibus mendacii.
Sciendum est etiam, octo esse genera mendacii, ut Augustinus in lib. de mendacio, quae tradit diligenter notanda sunt, ut appareat, quod mendacium sit veniale, et quod damnabile. " Primum capitale est mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis, ad quod nulla causa quisquam debet adduci. Secundum, quod tale est, ut nulli prosit, et obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alicui, ut obsit alteri. Quartum, sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. Quintum, quod sit placendi cupiditate de suaviloquio. His omnibus evitatis, sequitur sexi tum genus, quod et nulli obest et prodest alicui, ut si quis pecuniam alicujus injuste tollendam sciens, ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest et prodest alicui, ut si quis, nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur. Octavum, quod nulli obest et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueatur. In his autem tanto minus peccat quisque, dum mentitur, quanto magis a primo recedit. Quisquis vero aliquod genus esse mendacii, quod peccatum non sit, putaverit, decipit seipsum turpiter, cum honestum esse deceptorem aliorum arbitretur ". Omne ergo genus mendacii summopere fuge, quia omne mendacium non est a Deo.
Quid sit mendacium ?
Hic videndum est quid sit menda- cium, et quid sit mentiri ; deinde, utrum omne mendacium sit peccatum, et quare ? " Mendacium est, ut ait Augustinus, falsa significatio vocis cum intentione fallendi. " Ut ergo mendacium sit, necesse est, ut falsum proferatur et cum intentione fallendi. " Hoc enim malum est proprium mentientis, aliud habere clausum in pectore, aliud promptum in lingua.
Quid sit mentiri ?
Mentiri vero est loqui contra hoc quod animo sentit quis, sive illud verum sit, sive non. Omnis ergo, qui loquitur mendacium, mentitur, quia loquitur contra hoc quod animo sentit, id est, voluntate fallendi ; sed non omnis qui mentitur, mendacium dicit, quia quod verum est loquitur aliquando mentiendo, sicut e converso falsum dicendo aliquando verax est. Unde ait Augustinus : " Nemo sane mentiens judicandus est, qui dicit falsum, quod putat verum, quia, quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non igitur mendacii arguendus est qui falsa incautius credit ac pro veris habet ; potiusque contrario igitur ille mentitur, qui dicit verum, quod putat falsum. Quantum enim ad animam ejus attinet, non verum dicit, quia non quod sentit dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit. Nec ille liber est a mendacio, qui ore nesciens loquitur verum, sciens autem voluntate mentitur. "
Hic quaeri solet, si Judaeus dicat, Christum esse Deum, cum non ita sentiat animo, utrum loquatur mendacium ? Non est mendacium quod dicit, quia, licet aliter teneat animo, verum est tamen quod dicit, et ideo non est mendacium ; mentitur tamen, illud quod verum est dicens. Quod vero omne mendacium sit peccatum, Augustinus insinuat: " Mihi, inquit, videtur omne mendacium esse peccatum, sed multum interest, quo animo, et de quibus rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat qui consulendi, ut qui nocendi voluntate mentitur, nec tantum nocet qui viatorem mentiendo in diverso itinere mittit, quantum qui viam vitae mentiendo depravat. "
Quod omne mendacium peccatum sit, sive prosit, sive non, et quare.
i " Porro omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia hoc debet loqui homo, quod animo i gerit, sive illud verum sit, sive puletur, et non sit. Verba enirn ideo sunt instituta, non ut per ea homines invicem fallant, sed per ea in alterius notitiam suas cogitationes ferant. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt instituta, peccatum est. Nec etiam ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus alicui aliquando prodesse mentiendo. Possumus enim, ut praedictum est, et furando et adulterando prodesse. Mendacium quoque non tunc tantum esse, possumus dicere, quando aliquis laeditur. Cum enim a sciente dicitur falsum, mendacium est, sive quis sive nemo laedatur ". Ecce ex his constat, omne mendacium esse peccatum. Non tamen de omni mendacio accipiendum est illud Psalmi: Perdes omnes qui loquuntur mendacium: nec illud: Os, quod mentitur, occidit animam : nec omne mendacium isto praecepto prohiberi videtur, nec praemissa descriptione mendacium joci includi.
De quibus rebus cum periculo erratur, vel non ?
Illud etiam sciendum est, quod " in quibusdam rebus magno malo, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo fallimur. In quibus rebus nihil interest ad capessendum Dei Regnum, utrum credantur, an non,
vel utrum vera putentur, an falsa, sive sint, sive non ; in his errare, id est, aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum : vel si est, minimum atque levissimum. Et sunt vera, quamvis non videantur, quae nisi credantur, ad vitam aeternam non potest perveniri. Et licet error maxima cura cavendus sit non modo in majoribus, sed etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari ; non est tamen consequens, ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit. Pro vero enim approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen, in qua re quisquis erret, interest plurimum. Sunt enim quae nescire sit melius quam scire. Item, nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum. "
Solet etiam quaeri de Jacob, qui se dixit esse Esau, aliter animo sentiens, utrum mentitus sit ? De hoc Augustinus ait: " Jacob quod matre fecit auctore, ut falleret patrem, si diligenter attendatur, videtur non esse mendacium, sed mysterium. " Intendebat enim matri obedire, quae per Spiritum noverat mysterium. Et ideo propter familiare consilium Spiritus sancti, quod mater acceperat, a mendacio excusatur Jacob
(Finis textus Magistri.)