Quoniam dominus dissipavit. Hic manifestat quaestionem quomodo correctio fiat, idest propter poenam. Et inducit duplicem poenam, scilicet interiorem et exteriorem. Primum ostendit cum dicit, deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, idest qui finaliter desiderant hominibus placere. Per ossa intelligitur fortitudo. Haec autem fortitudo omnis (vel) est corporalis, et haec consumitur a deo; (vel) est spiritualis, et haec consumitur per peccatum. Haec ossa sunt virtutes bonorum virorum; unde in cruce ossa christi non fuerunt fracta. Sed latronum ossa fuerunt contrita. Sed dicit, eorum qui hominibus placent. Numquid placere hominibus est pravum? videtur quod non.
I Cor. X: sine offensione estote, etc..
Item omnibus per omnia placeo, dicit apostolus.
Dicendum, quod si aliquis velit placere alicui propter inanem gloriam, sive gloriam humanam habendam hoc est pravum in illis qui in hoc ponunt finem, quia tales confidenter peccant in occulto dummodo placeant in aperto. Aliquando autem aliquis vult aliis placere ut trahat eos ad deum; et sic talis placentia est meritoria et bona; et sic volebat apostolus nos aliis placere, et sic placebat ipse. Contrarium ponitur poena exterior: unde dicit, confusi sunt, idest confundantur, quia peccata eorum deteguntur. Iob XX: revelabunt caeli iniquitatem eius, quia deceperunt, et quia perdent temporalia per quae credebant habere felicitatem.
Ier. XX: confundentur vehementer. Ier.
XVII: confundentur qui me persequuntur.
Et hoc patientur quoniam deus sprevit eos. Illi sunt honorati quos deus amat. Psalm.: nimis honorati sunt, etc.; sed quos deus sprevit sunt confusi.