Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Posita ratione fundamentali, adducit sententiam Aegidii hic artic. 2. et Varronis dicentium, productiones distingui per terminos sicut motus, ex Physic. Hanc rejicit, quia emanationes non habent esse per terminos, ergo nec distingui, et id ex 5. Physic. deducit ad oppositum, de quo supra dist. 2. q. 7. ad 3.
Contra, Augustinus 5. de Trinitate, cap. 14. Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, non quomodo natus, sed quomodo dalus.
Hic sunt multae viae (b) ponendi et multi modi, quibus distinguuntur istae productiones. Uno modo ponitur, istas productiones distingui per terminos formales vel totales, qui sunt personae productae. Et confirmatur ista positio per illud Philosophi 5. Physicorum, ubi dicit quod motus distinguuntur per ter minos, ut videtur, quia alius terminus est alterius motus, et licet istae productiones non sunt motus, nec mutationes, sunt tamen quasi viae quaedam ad personas ; igitur per istas distinguuntur.
Contra, emanationes non habent esse per terminos ; igitur nec distinctionem. Antecedens patet, quia habent ex se esse formaliter. Consequentiam probo, quia ab eodem habetur esse et distinctio.
Item illud de 5. Physicorum est ad oppositum, non enim motus distinguuntur penes terminos, nisi quia formae fluentes sunt ejusdem rationis cum formis terminantibus ; sed hic non est fluxus ejusdem rationis cum termino, nec etiam via quasi fluxus est ejusdem rationis cum terminis formalibus, quia terminus formalis est essentia, illa autem productio,quae est quasi via, est relatio.