IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Plures sunt effectus, qui tribuuntur huic sacrificio, nempe remissio mortalis, venialis, poenae temporalis, augmentum gratiae, impetratio aliorum beneficiorum, pro quibus obtinendis offertur, ut salutis corporalis, pacis, serenitatis, et ejusmodi ; quos effectus omnes in genere et specie comprehendit Trident. sess. 22. c. 2. ubi docet esse propitiatorium pro peccatis, dari per ipsum donum paenitentiae, dimitti crimina etiam ingentia, non solum pro peccatis vivorum et defunctorum, paenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus, sed et pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis, rite juxta Apostolicam traditionem offertur. De his ergo effectibus seorsim aliquid dicemus. Prima conclusio. Oblatione hujus sacrificii impetrantur dona paenitentiae et contritionis ; ex quibus contingit remissio peccatorum mortalium, et paenae aeternae. Est tridentini supra, quam docent communiter Patres ; dicunt enim virtute hujus sacrificii remitti peccata, et quamvis aliquorum verba interpretari possint de remissione paenae et satisfactionis debitae, quae etiam peccata dicuntur, quia ex peccato sunt, vel propter peccata debentur, tamen quia Tridentinum hanc efficaciam explicat in specie ad peccata mortalia extendi, ut distinguitur culpa a paenis, ita etiam debent intelligi Patres. Sequitur ex forma institutionis, ubi dicitur Matth. 26. Lucae 22. offerri in remissionem peccatorum,quae verba explicantur etiam de sacrificio incruento ad Hebr. 5. ubi docetur munus Pontificis et Sacerdotis esse offerre dona pro peccatis. Tertio, succedit veteribus, in quibus multa fuerunt propitiatoria pro peccato, et impetratoria ; unde colligitur esse sacrificium propitiatorium pro peccatis, colligitur ex sensu communi Ecclesiae ab initio ; unde in Liturgia Jacobi dicitur: Offerimus tibi incruentum sacrificium pro peccatis nostris.
Secunda conclusio. Haec remissio non fit per hoc sacrificium ad instar Sacramenti, ita ut virtutem habeat remittendi peccatum, supposita attritione, eo modo quo diximus supra, accedente bona fide, Sacramentum Eucharistiae supposita attritione dare primam gratiam, sicut et alia Sacramenta vivorum. Probatur conclusio, quia neque ipsum sacrificium cruentum, cujus virtute operatur hoc sacrificium, quia applicat ejus valorem, habet illum effectum conferendi primam gratiam.
Aliquibus non probatur haec ratio, quia nempe si intelligatur de sufficientia et efficacia, falsum est antecedens ; si autem de applicatione ejus, sequeretur quod neque Sacramenta haberent illum effectum, neque hoc sacrificium haberet aliquem effectum particularem, quem non habuit cruentum. Contra, haec ratio fundatur in facto, et secundum voluntatem quam Deus et Christus habuit de facto, unde sicut remissio peccati fuit per media particularia Sacramentorum, quae ad salutem fidelium instituta sunt applicata, ita sacrificium aliter non remittat nisi per haec media ; sequitur ergo quod sacrificium incruentum non habeat vim remittendi eadem, sicut sacramenta quae instituta sunt in hunc finem.
Secundo patet, quia alias si hoc sacrificium posset tribuere immediate gratiam habitualem, non esset necessaria paenitentia necessitate medii ad salutem, quia effectus ejus haberetur per oblationem sacrificii.
Tertio, posset offerri pro infantibus et justis, in quibus non est obex ad augmentum gratiae ; primum non admittit usus, aut sensus Ecclesiae.
Quarto, posset quis accedere cum sola attritione aestimata ad sacrificium, sicut ad confessionem, quia per sacrificium remitteretur peccatum antequam communicaret, supposito quod oblatio consistat in consecratione, ad quam cum dispositione debita accedit, supposito quod esset remissivum peccati immediate ; hoc tamen est contra Trident. sess. 13. cap. 7 . docens dispositionem existentis in peccato mortali debere esse confessionem, ideoque Trident. sess. 22. cap. 2. dicit: Nos recipere misericordiam a Deo per hoc sacrificium in auxilio opportuno. Remittit haec peccata inquantum impetrat dona et motus paenitentiae, et sic mediate, non proxime, sicut paenitentia, nam hoc definit Trident. sess. 14. cap. 1. et. 4. ubi docet fuisse necessarium quovis tempore motum paenitentiae ad remissionem peccati mortalis ; ergo per aliud non remittitur. Contra conclusionem nihil objici potest praeter loca Patrum et Tridentini citata, quae ex sensu conclusionis interpretanda sunt. Tertia conclusio. Licet hoc sacrificium habeat vim impetrandi hoc beneficium, et quandoque reipsa impetratur conversio peccatoris, tamen non est infallibilis ejus effectus, ut sentit Durandus in 4. dist. 12. quaest. 4. Canus lib. 12. de locis cap. 23. Corduba lib. 2. qq. quaest. 3. inclinat Suarez disp. 79. sect. 3. in fine. Probatur, quia non invenitur de hoc promissio certa, et infallibilis in Scriptura ; secundo, experientia docet non converti plures, pro quibus offertur, ut pro conversione haereticorum. Dices dari quidem gratiam conversionis, si per ipsos non obstet pro quibus offertur. Contra, si daretur gratia conversionis, sequeretur ipsa conversio, nam gratia efficax est, quae postulatur per sacrificium, atque adeo ipsa actualis conversio; non autem gratia sufficiens, quia haec ex Dei providentia secundum communem modernorum datur omnibus quantum est ex se, ac proinde non exigitur pro ea oblatio ; quidquid ergo sit de veritate illius opinionis, quam suo loco examinavimus, jam transeat, contra eos qui tenent contrarium conclusionis et eamdem etiam sententiam. Praeterea effectus infallibilis Sacramenti et sacrificii certus est, quantum ad exhibitionem actualem ejus, si non sit impedimentum, sed respectu gratiae praevenientis qua peccator sui compos movetur ad paenitentiam, non est aliquod impedimentum, neque sufficit gratia tantum sufficiens, sed requiritur efficax, quod supponit etiam Tridentinum, quandoque hac oblatione impetrari.
Praeterea, quia perseverantia, quae est effectus Sacramenti, non semper tribuitur, est etiam effectus sacrificii, quod pro perseverantiae gratiae offerri potest ad impetrandam victoriam tentationum; sed non magis debet impetratio gratiae praevenientis dari tanquam effectus ejus infallibilis, (quia non magis valet pro peccatore sacrificium, quam pro justo) quam perseverantia justi; hunc tamen effectum non habet infallibiliter, quia non expediebat divinae providentiae, quo sollicitos nos esse voluit, et cum timore et tremore operari salutem nostram, ut Trident. sess. 6. cap. 13.
Praeterea, Trident. supra non fundat hanc impetrationem in promissione aliqua speciali, sed in impetratione virtute operis, quod habet rationem communem suffragii sicut et aliae orationes Ecclesiae, quae non habent hunc ineffabilem effectum.
Praeterea, gratiae auxilia, ut plurimum reducuntur in effectum, mediantibus Sacramentis, quae proxime per modum medicinae dant salutem, ac proinde exigunt aliquam dispositionem in sumentibus ea, quae habent remittere peccatum. Hoc vero sacrificium offertur etiam pro pertinacibus, in quibus non est dispositio ; ergo non congruit mediante illo infallibiliter, ut detur talis effectus. Contra hanc conclusionem aliqui moderni sentiunt ex fundamentis jam impugnatis,
Quarta conclusio. Remissio peccati venialis et paenae temporalis hujus in vivis et defunctis: illius in vivis tantum fit virtute hujus sacrificii, etiam infallibiliter. Quoad primam partem inter Catholicos non est controversia quoad remissionem. Conclusio patet ex Trident. supra, inde in Sacerdotum ordinatione, dicitur : Accipe potestatem offerendi sacrificium pro vivis et defunctis, unde Concilium supra absolute dicit pro paenis et satisfactionibus offerri, ergo eamdem vim habet ac satisfactio per bona opera, quibus proxime remittuntur paenae.
De modo autem quo remittuntur peccata venialia, est controversia, quam alias infra tractabimus. Unde illi, qui negant venialia remitti sine infusione gratiae sanctificantis, idem dicent in proposito non remitti peccatum veniale virtute hujus sacrificii, aliter quam mortale, impetrando auxilium actuale gratiae, per quod elicitur actus bonus a justo, et augetur gratia, et remittitur veniale ; in peccatore autem non remitti veniale per se, sed per paenitentiam, unde dicent consequenter sacrificium non habere infallibiliter hunc effectum, sicut neque impetrare auxilium gratiae actualis.
Nos contrarium sequemur, remitti venialia sine infusione gratiae, cum qua neque ex natura rei, neque ex institutione divina habent repugnantiam, quia habituale veniale in justo potest esse. Dicimus ergo remitti per satisfactionem, ac proinde per hoc sacrificium, quod habet rationem dignae satisfactionis, haberi hunc effectum in eo, qui offert vel facit pro se offerri sacrificium, quia in his habetur retractatio actualis sufficiens per exhibitionem operis ; in aliis non habet forte illum effectum, supposito quod ex se non concurrant aliquo modo, aut consentiunt in actum ; sustineri etiam potest veniale aliquando remitti sine actuali ejus retractatione ut per sumptionem Sacramenti, ac similiter in proposito sufficere oblationem sacrificii ad eumdem effectum in. aliis. Videantur fundamenta hujus controversiae infra dist. 21. et 22.
Totum reducitur ad haec duo, quod veniale compatiatur cum gratia ; ergo non exigit ad sui remissionem infusionem gratiae, non habet necessariam connexionem cum peccato mortali, quantum ad sui remissionem ex eadem ratione, quia: non petit infundi gratiam cum qua haberet repugnantiam, quia in Sanctis cum maxima gratia consistit, ex illo Joannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est, in I. epistola 1. neque ex lege, quia justitia non permittit, quin satisfieri possit pro eo, quod inducit obligationem paenae tantum temporalis, quale est peccatum, quamvis non satisfiat pro mortali, sicut contingit peccatorem satisfacere valide juxta communiorem sententiam pro paenitentes et aliis paenis temporalibus in via, etiam in statu peccati ; neque ex voluntate divina,quia satisfaciendo pro veniali, non ideo reconciliatur Deo peccator quoad justitiam adoptionis ; neque ex natura medii aut operis, quia, ut docet Tridentinum sess. 14. cap. 5 . veniale non est necessaria materia paenitentiae, sed libera, quia multis aliis modis deleri potest, ut ibidem Concilium,nempe per quaecumque opera supererogationis et satisfactionis in suum finem relatae, quod magis pium est ne peccatores a bono opere avertantur in statu peccati, quamvis non sit obligationis: ergo etiam per sacrificium, sicut per ipsum Sacramentum remittuntur venialia, tanquam per condignam satisfactionem oblatam.
Quinta conclusio. Augmentum gratiae, aliaque beneficia temporalia, tam spiritualia quam corporalia per hoc sacrificium impetrantur,non tamen infallibiliter, sicut priora. Haec conclusio videtur communis, et experientia docet quantum ad secundum quantum ad primum idem dicendum est, sicut de modo quo remittit mortalia, per impetrationem gratiae praevenientis ad conversionem peccatoris, sic etiam justo potest idem auxilium impetrari per sacrificium,ex quo sequitur in eo bonum opus et meritum, unde augeatur gratia.
Universaliter ergo valet hoc sacrificium ad impetrandum quidquid ordinate peti potest a Deo, aut sibi aut aliis. Hanc praerogativam habet oratio et oblatio,quod maxime inter omnia opera sint applicabilia alteri, quia maxime omnium sunt reconciliativa rei Deo,et placativa ipsius Dei respective ad personam, pro qua offeruntur, id est, pro quocumque fieri potest oratio ordinate, ut Doctor quodl. 20. ita etiam oblatio hujus sacrificii quod unum in se complectitur efficaciam aliorum sacrificiorum,quae in quamvis lege pro quacumque particulari necessitate offerri Deo consueverant, quamvis virtus ejus infallibilis, extenditur tantum quoad ea quae expressa sunt in conclusione quarta.