IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Alens. 2. part.qwest. 139. m. 2. 3. 4. et 3. p. q. 37. m. 5. D. Thom. 2.2. q. 110 3. et 4. ubi ejus expos. D. Bonav. hic art. 1. quaest. 2. Richard. art. i. quaest. 2. Gabr , quaest, t. Argent.
q. 1. a. 3. Vasq. 1. 2.d. 68.69. Cassinus collat. 17 . cap. 17. 18.
Circa istam (a) distinctionem lrigesimarn octavam, in qua Magister agit de quibusdam peccatis pertinentibus ad explanationem quinti praecepti, puta de mendacio et perjurio, quae in illo praecepto prohibentur, quaeritur : Utrum omne mendacium sit peccatum ? Quod non, Genes. 22. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Sed ipse intendebat occidere puerum, quia erat praeceptum ; igitur intendebat puerum non reversurum secum ; igitur dixit oppositum ejus, quod habuit in mente ; igitur mentiebatur. Nec est verisimile quod tunc peccaverit, quando exequebatur talem obedientiam, pro qua tantum a Deo commendatur.
Praeterea, hoc probatur per multa exempla alia; Gen. 27. dixit Jacob se esse primogenitum, quod tamen sciebat esse falsum.
Praeterea, Gen. 42. dixit Joseph fratribus suis : Per salutem Pharaonis exploratores estis; et tamen sciebat oppositum esse verum. Idem etiam terrens fratres suos de scypho invento in sacco Benjamin, dixit se augurari in scypho, cum tamen non esset augurator, quia non licuit augurari habentibus legem Dei.
Praeterea, Raab mentiebatur de illis exploratoribus, Josue 2. et Judith similiter,Judith 10. et Rachel sternens sibi stramenta cameli super deos patris sui, dicens sibi accidere secundum consuetudinem mulierum, Gen. 31. Obstetrices etiam mentiebantur dicentes, Exodi primo de mulieribus Hebraeis, quod scilicet haberent artem obstetricandi ; nec videntur in hoc peccasse, quia bene fecit eis Deus, et aedificavit eis domos ; non retribuit autem bona pro malis ; ergo.
Praeterea, non est majus peccatum simulatio in verbis quam in factis ; imo sicut facta sunt evidentiora signa quam verba, ita si est falsitas utrobique, vituperabilior videtur esse falsitas facti, quia magis praetendit illud quod est in anima, quam falsitas verbi. Sed mendacium sive simulatio in facto non ponitur semper esse peccatum, sicut patet in illo facto David 1. Regum 21. qui coram Achis simulabat se furere. Jehu etiam 4. Regum, simulabat se colere Baal, cujus tamen cultores voluit destruere ; nec in illa simulationie vitiiperabatur, sed magis laudabatur, quia videbatur habere zelum Dei contra Baal.
Contra est Augustinus in libro de mendacio, et adducuntur auctoritates ejus in littera.
Praeterea, quod omne mendacium sit peccatum mortale, probo, quia est contra illud praeceptum legis naturae : Non facies alii, quod tibi non vis fieri. Nullus autem vult se decipi a proximo, quando proximus debet sibi exprimere conceptum suum ; igitur nec alteri debet alter facere.
Praeterea, quidquid est contra aliquam virtutem necessariam, vel ejus actum, est peccatum mortale : mendacium est hujusmodi, quia est contra veracitatem, quae est virtus contenta sub justitia. Verax enim communicat proximo, quod est communicandum, scilicet conceptum cordis sui, sicut est ; mendax autem non, sed subtrahit illud quod in loquendo debet communicare, quia ad hoc loquitur ut conceptum suum exprimat, et illud non exprimit, sed oppositum.
Praeterea, mentiri est abuti voce, quia ad hoc voces inventae sunt secundum Platonem in Timaeo, ut praesto fiant voluntatis indicia ; mentientes autem non utuntur vocibus tanquam indiciis voluntatis, sed oppositi.
Praeterea, hoc videntur dicere auctoritates quaedam Augustini in libro praedicto, quae adducuntur in littera.