Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(b) Hic sunt multae viae. Prima opinio est Aegidii et Varronis. Opinio Aegidii est, quod generatio passiva et spiratio passiva distinguuntur per terminos, id est, per personas productas ad quas terminantur istae productiones. Et patet hoc per illud Philosophi 5. Physic. text. 6. 4. ubi vult quod motus distinguantur per terminos : Magis ( inquit) in quod, quam ex quo movetur,denominatur mutatio, id est, mutatio denominatur magis a termino ad quem quam a termino a quo. Hoc idem patet, text. com. 5. et text. com. 48. ubi dicit : Et dicitur unusquisque in quod mutat magis quam ex quo, ut sanatio in sanitatem, et aegrotatio in aegritudinem.
Contra hoc instat Doctor, quia emanationes non habent esse per terminos: igitur nec distinctionem. Hic supponit unum, scilicet quod generatio passiva et spiratio passiva inter se differant, sed dubitatur per quid differant: et hoc dupliciter, scilicet per quod differant formaliter, an per seipsas, an per aliquam differentiam intrinsecam eis? sicut homo differt ab asino per rationale. Secundo, per quid quasi principiative vel causative? id est, quae est causa distinguendi ista duo in ratione principiativi? sicut dicimus, quod aqua principiative est causa distinguendi frigiditatem a calore ignis, et e contra; et est sensus, quia sunt tales causae, ideo producunt sic distinctos effectus, et sic Scotus diversimode quaerit per quid istae productiones differant essentialiter. Et ponitur prima opinio Aegidii, quod spiratio passiva et generatio differant per producta, ideo Doctor arguit contra, quia non formaliter per illa, cum non sint de essentia; nec originaliter, quia non habent esse per producta, imo magis e contra.
Ad illud 5. Physic. est ad oppositum, quia motus non distinguitur penes terminos, nisi quia formae fluentes sunt ejusdem rationis cum formis terminantibus, ut patet de calefactione et frigefactione, quae ita distinguuntur sicut calor et frigus ad quae terminantur ; et non accipitur calefactio pro solo respectu, sed pro ipso calore, qui successive acquiritur. Et de hoc satis dictum est in secundo dist. 2. quaest. 9. Sed in proposito non est hic fluxus ejusdem rationis cum termino, patet, quia generatio non est ejusdem rationis cum Verbo, qui fluxus dicitur via ad terminum, sicut generatio est via ingenitum, id est, et terminatur ad genitum; nec similiter generatio est via, sive quasi fluxus cum termino formali generationis, quia ille est essentia divina ut supra patuit dist. 5. q. 2. sed generatio est relatio; ergo non est ejusdem rationis.