IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Quomodo hi effectus conveniant Sacrificio incruento ?
In hac difficultate videtur quaeri tantum de nomine. Aliqui intelligunt opus operatum illud, quod certa lege competit sacrificio, et semper confertur ; quamvis ergo aliquid virtute sacrificii conferatur ratione operis, ejusque valoris, quando non semper tribuitur,vocant impetrationem tantam et non opus operatum. Alii e contra dicunt, quod datur ratione operis, et non operantis, illud revocari ad genus meriti ex opere operato.
Triplex autem est meritum, aut valor, qui tribuitur in hoc sacrificio ; aliud est ratione institutionis ejus, aliud ratione personae offerentis ; et hoc duplex, vel ratione Ecclesiae, vel ipsius Sacerdotis, vel denique ut Christus ipse offert sacrificium hoc ultimum esse extra rationem meriti probavimus supra.
De hoc triplici effectu et modo causandi breviter dicemus, acceptatio ergo dicta potest esse, vel Intuitu ipsius operis in se, hoc est, rei oblatae, vel intuitu personae offerentis, sive sit vera, ut Sacerdos, sive ficta, ut Ecclesia per Sacerdotem offerens.
Sotus lib. 9. de justitia, quaest. 8. art. 2. Petrus de Soto de institutione Sacerdotum lect. 9. de Eucharistia, dicunt sententiam nostri Doctoris quodlibeto 20. fuisse, nullum dari effectum sacrificii ex opere operato, sed totum dependere ex opere operantis eum dependere a devotione Sacerdotis.
Conclusio. Datur effectus hujus sacrificii ex opere operato, ad quem spectat id quod ex virtute et valore rei oblatae causatur in iis, in quibus offertur. Conclusio est Doctoris praedicto loco : Hic, inquit, praemittendum est unum hoc, quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis,sed etiam virtute sacrificii, et operis operati, vel non solum valet virtute meriti personalis Sacerdotis offerentis, sed etiam virtute meriti generalis Ecclesiae, in cujus persona per minislrum communem offertur sacrificium, alioquin Missa mali Sacerdotis, qui in illo actu non meretur personaliter, sed demeretur, nulli valeret in Ecclesia, quod reputatur communiter inconveniens et rationabiliter, juxta illud Joan. 6. Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, etc. Totum hoc patet etiam ex decursu totius quaestionis legenti. Conclusio est communis.
Ut ergo breviter resolvamus: illud in rigore est ex opere operato, quod respondet sacrificio ex propria institutione, hoc est, remittere paenam temporalem, et aliaquae dicta sunt 4. conclus. Item impetrare alia beneficia, ad quae omnia habet valorem ex natura operis et rei oblatae dignitate, sicut et applicare ad hunc effectum merita passionis Christi,
Alius valor convenit huic sacrificio inquantum offertur ab Ecclesia per ministrum publicum ad hoc munus deputatum, et sic sacrificium valet ad impetrationem non solum ex valore operis, sed etiam ex oblatione Ecclesiae acceptatae a Deo: hic fructus, ut refertur ad Ecclesiam, erit ex opere operantis ; si tamen consideretur, ut habet effectum in hoc aut illo particulari, cui accommodatur, lato modo dici potest ex opere operato, quia nec meritis, neque dispositioni ipsius correspondet, sed oblationi et sanctitati Ecclesiae, quae in eo casu pro ipso exauditur et acceptatur. Dici tamen potest ex opere operantis, non ita oblatio Christi, aut Sacerdotis in persona Christi, quia Christus non est viator, aut in statu merendi, sicut Ecclesia, ac proinde Sacerdos ut in persona Ecclesiae offerens potest mereri, non ut in persona Ecclesiae.
Tertio denique quod respondet Sacerdotis oblationi pro se erit operis operantis ; quod autem aliis potest revocari ad opus operatum, nam sanctitas offerentis attenditur in impetratione non solum ipsa oblatio, quae ex se quidem habet valorem, ut per ipsam impetretur ; tamen hunc valorem, exercet ipsa oblatio in actu secundo, ut est ab offerente, qui valor magis applicatur, quo sanctior est persona offerens, sicut causa de se perfectius agit, quo perfectius applicatur, si ab applicatione dependeat. Applicatio sacrificii in ordine ad acceptationem divinam et impetrationem beneficii perfectius applicatur, quando ipsa persona offerens est magis grata, sicut communiter contingit in omni gratia, quae per impetrationem datur, exauditur enim magis persona magis grata, eadem etiam applicatio perfectior est quando cum meliori dispositione, majori fide et devotione offertur sacrificium. Vide Doctorem quodl. 20. et q. 2. hujus dist. ad. 3.
QUAESTIO IX. De quantitate valoris hujus Sacrificii ?
Duplex sententia extrema circa praesentem quaestionem offertur. Prima asserit valorem simpliciter esse infinitum, quantum ac sufficientiam, quoad efficaciam finitum. Quidam referunt hunc valorem in appretiationem rei oblatae, quae infinite grata est Deo: alii in personam offerentem remotam, qui est ipse Christus; alii in ipsam institutionem: alii absolute loquuntur non declarantes radicem hujus infinitatis.
Totum refertur ad unicam rationem, nempe ad dignitatem rei oblatae, vel instituentis, vel institutionis, ut specificatur ab utroque, nempe reipsa, et instituente, vel dignitate remoti offerentis.
Quantum autem ad efficaciam, docent quidam habere valorem infinitum syncategorematice, ut vocant, ita ut tantum valeat pro pluribus ut singulis ipsorum simul, quantum si pro uno solo offerretur. Alii distinguunt de oblatione collectiva, ut si offeratur pro communitate, non descendendo ad particulares personas, et sic negant aeque valere, ac si pro singulis fieret; si autem fiat specifice, et non confuse pro multis, tantum valere pro singulis, quantum si pro uno solo offeratur. Secunda sententia docet valorem finitum esse, quacumque via consideretur sacrificium.
Sit prima conclusio : Valor hujus sacrificii est finitus. Ita Doctor quadi. 2. et 3. articulo, Durandus in 4. dist. 45. quaest. 3. Major q. 2. Gabriel lect. 27. in can. Sotus in 4. dist. 11. quaest. 2. . de Juslit. et jure, lib. 9. quaest. 2. Haec conclusio probatur iisdem rationibus, quibus probatur sacrificium Crucis, et alia opera Christi non fuisse infiniti valoris. Quibus nunc suppositis subsumo ex Trident. supra, potissimus valor hujus sacrificii incruenti consistit in eo quod applicet valorem sacrificii Crucis, in cujus memoriam fit ; ergo minoris valoris est, quam sacrificium Crucis. Patet consequentia, quia applicans non participiat in eodem gradu perfectionem causae principalis. Dato ergo quod sacrificium Crucis etiam fuerit infinitum, hoc, quod deficit a perfectione ejus, non erit infinitum, sed finitum in efficacia, quia inter haec non datur medium formaliter, quia dividunt ens ; quidquid sit de infinito secundum extensionem, argumentum videtur currere de infinito secundum intensionem.
Deinde videtur valor infinitas superfluus, cujus non dantur media, quibus reduci potest in effectum. Si dicas infinitum esse syncategorematice, sicut sacrificium Crucis, qui non minuitur, quibuscumque et quotiescumque applicatur: contra, est praxis Ecclesiae, et decretum modernum Congregationis, quibus declaratur non satisfieri duobus per unum sacrum, quibus fit obligatio in solidum dicendi sacrum pro eleemosyna diversa: et haec videtur potissima ratio conclusionis desumpta ex interpretatione et praxi Ecclesiae.
Huic conclusioni refragantur Cajetanus tom.2. opusc. titulo 3. quaest. 2. et 3. p. quaest. 79. art. 5. Sylvester verbo Missa, Vasquez disp. 230. c. 3 et 2. citatis plures modernos. Sufficiat tamen nobis praxis Ecclesiae, ex qua sequitur non satisfacere eum, qui pro pluribus stipendiis per unum sacrum satisfacere conatur.
Deinde sequeretur ex opposito, quod unum sacrum sufficeret pro omnibus animabus purgatorii liberandis, quod falsum est ex revelationibus et praxi, ut patet ex anniversariis, quae dicuntur et ordinantur ab Ecclesia dici. Probatur tamen antecedens, quia hoc sacrificium habet hunc effectum ex opere operato, et hunc infallibiliter quantum ad remissionem paenae, si non sit obstaculum. Non dependet autem hic effectus a bonitate ministri, quia effectus ex opere operato, et valor sacrificii, fundatur in oblatione ratione oblatae, et institutionis, ac Ecclesiae, et Christi offerentis hoc in persona Sacerdotis, ut in persona utriusque tam Christi quam Ecclesiae offert. In animabus purgatorii non est obstaculum aliquod ; ergo si sacrificium haberet, effectum infinitum in illis haberet, quod non admittitur.
Si dicas dependere ab applicatione per ministrum facta ; contra haec est sola intentio ministri, quae supponitur, et nihil aliud requiritur ad hunc effectum sacrificii, sicut sufficit ad effectum Sacramenti. Objicies, si virtus sacrificii esset finita, sequeretur plures offerentes idem sacrificium minus participare, quam si pauci offerrent, verbi gratia, Sacerdos et audientes. Respondetur negando consequentiam, quia virtus sacrificii attenditur penes ordinem ad unam oblationem ; unde si oblationes multiplicentur, quamvis eadem sit res oblata, sic valor multiplicatur, qui desumitur ab actione L sacrificandi et offerendi, ut contingit in variis Missis, in quibus eadem res offertur, multiplicari valorem, et sacrificium ; in proposito etiam audientes Missam, diversa oblatione ab ea, quae est Sacer dotis, offerunt. Quae licet oblatio late dicatur, non tamen est proprie sacrifica ea proprietate, qua illa Sacerdotis, habet tamen proprium effectum. Haec quaestio potissimum intelligitur de valore, qui competit respectu personae, cui particulariter applicatur sacrificium, non autem de valore convenienti toti Ecclesiae, qui generalis dicitur neque de eo qui competit personae Sacerdotis, qua effectus est.
Secunda conclusio. Licet effectus per se competens huic sacrificio sit semper finitus, potest tamen aliquo modo considerari in eo infinitas syncategorematica, nam quamvis effectus, qui regulariter est ejus, sit semper idem, tamen effectus ejus, qui impetratur, licet non semper et regulariter, potest esse major aut minor, et conferri singulis sine diminutione, quamvis plures concurrant. Hanc amplecti debent auctores oppositae sententiae, neque repugnat Doctori, qui loquitur de effectu, qui regulariter per ipsum tribuitur.
Potest offerri sacrificium etiam pro infi- delibus et excommunicatis, saltem indirecte, qua fit pro conversione peccatorum, et propagatione fidei, pro damnatis non, ut est communis Catholicorum consensus, quamvis Glossa in c. Tempus. 13. quaest. 2. asserat mediante hoc sacrificio paenam illorum fieri tolerabiliorem ; pro baptizatis directe offertur, nisi sint excommunicati, pro his autem tantum indirecte, ut aliqui volunt, aliqui directe; primum est verum. Offertur etiam pro defunctis et pro Beatis, non ad effectum impetrationis, sed ut memoriam eorum in terris celebremus, et per modum sacrificii laudis, et gratiarum actionis pro beneficiis, quae ipsi a Deo perceperunt.
Deinceps resumendo textum Doctoris, explicantur ea quae ad ritum sacrificii hujus spectant, tam ex parte ministri, quam reliquorum, quae requiruntur, ut digne offeratur.