IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Circa istam distinctionem, etc. Unicae hujus quaestionis summa haec est: primo, proponit multa exempla ex Scriptura pro parte negativa, et auctoritatem sancti Augustini, ac tres rationes pro parte affirmativa. Secundo, proponit sententiam communem, quae tenet partem affirmativam, eamque probat aliquot rationibus quarum aliquas improbat, aliquas non improbat, licet nec eas etiam probet. Tertio, dividit mendacium in tria genera vel species, docetque unum tantum genus, nempe mendaciorum perniciosorum esse peccatum mortale semper. Quarto ostendit alia duo genera posse esse mortalia ex circumstantia aliqua personae. Quinto negat personas religiosas ut sic, habere illam circumstantiam. Sexto denique, solvit argumenta principalia. Ad haec nos aliqua adjungemus, ut an Deus ipse possit mentiri ? an liceat aequivocatione aut amphibologica locutione uti.
Priusquam autem ad haec explicanda accedamus. praenotandum est pro fundamento dicendorum quid sit mendacium, et quid mentiri. Itaque omissis variis descriptionibus mendacii, quas proponit S. Augustinus in libro de Mendacio ; descriptio communiter ab Auctoribus accepta est, quam habet idem S. Doctor in altero suo libro contra Mendacium c. 22. nempe quod sit falsa significatio vocis cum intentione fallendi. Cujus descriptionis verus sensus est, quod mendacium sit oratio significans falsum, sive a parte rei, sive in imaginatione proferentis, et prolata significative ac serio ; nam in hujusmodi prolatione consistit ille animus decipiendi, qui ad mendacium requiritur. Mentiri autem est ire, hoc est, loqui contra mentem, seu significare aliquid esse, vel non esse aliter quam loquens rem apud se habet, seu eam concipit. Ex quibus duabus descriptionibus Magister in hac distinctione infert quod omnis, qui mendacium profert mentiatur, quia non potest proferre orationem falsam cum animo decipiendi, quin eat contra mentem, quamvis non omnis, qui mentiatur proferat mendacium ; quia si quis proferret orationem veram, quam putaret falsam cum animo decipiendi, iret quidem contra mentem, sed non proferret mendacium, quia non proferret orationem falsam, quae videtur requiri ad mandacium ex praemissa ejus descriptione.
Sed haec doctrina Magistri neque recipitur communiter, neque sequitur ex descriptione praedicta necessario ; non quidem recipitur communiter, nam qui dicit verum, quod tamen ipse putat falsum, et mentitur, et mendacium formaliter dicit, secundum auctores tam communiter, speciatim
Suarem disp. 3. de fide sect. 5. Less. de Just. c. 47. dub. 6. Malderum de abusu reslrict. ment. c. et allos. Unde idem Malderus tria assignat genera mendaciorum, unum formale tantum, quando scilicet quis dicit verum, quod tamen ipse putat esse falsum; alterum materiale tantum, quando quis dicit falsum, quod tamen putat esse verum ; alterum materiale et formale simul, quando quis dicit falsum, quod revera scit esse falsum.
Nec sequitur denique ex descriptione Augustini, quia non est necesse ut intelligatur in illa quod mendacium debeat esse oratio falsa a parte rei, sed quod debeat esse talis in opinione ejus, qui eam profert, sive sit ita a parte rei, sive non sit,quod supra in explicatione adverti. Itaque, uno verbo, mendacium est oratio, qua significat aliquis rem esse aliter quam ipse eam esse putat, ut si quis existimans hominem sedere, dicat eum stare: et mentiri, nihil aliud est quam proferre talem orationem. Circa quod advertendum, quod si quis proferret aliquam orationem falsam, quamque ipsemet putaret falsam, non tamen nomine suo ipsam proferret, sed alterius, ut si in persona alterius loqueretur, tum non mentiretur, quia oratio sic prolata non censeretur moraliter sua oratio ; unde non significaret aliquid specialiter quam ipsemet putaret rem esse, similiter etiam qui recitative diceret orationem falsam et contrariam menti suae, non mentiretur, ut si quis legeret librum, in quo essent tales orationes, aut si quis diceret : Ego proferam propositionem falsam, et quam ego ipse cognosco talem, verbi gratia, homo est equus. Ratio utriusque est, quia ut quis mentiatur, aut dicat mendacium, formaliter saltem, debet proferre orationem significative, sic scilicet, ut per eam significet se talem habere conceptum de re, qualem oratio prae se fert; in praedictis autem casibus non significat ullum suum conceptum de re significata per orationem.
Et sane juxta hoc intelligo particulam illam descriptionis mendacii supra positae, nimirum quod debeat esse 9 oratio prolata cum animo decipiendi neque enim puto alium animum decipiendi ad mentiendum, seu mendacium requiri, quam quod quis ita dicat rem esse aliter quam ipsemet sentiat, ut ex natura verborum et circumstantiarum possit unusquisque intelligere eum habere talem conceptum de re, qualem verba prae se ferunt, quamvis raro aut nunquam contingat ut sic proferat verba advertentes quin habeat animum decipiendi vix enim potest occurrere ratio cur sic dicat falsum, nisi ut persuadeat alteri rem ita se habere, ut oratio dicit, aut se saltem ita sentire. Dixi autem vix potest, quia aliquando posset contingere ratio mentiendi absque alio animo decipiendi, quam qui requiritur, ut tali modo verba quis proferat. Si enim semel negaret quis aliquam propositionem veram, a qua nollet exterius recedere ob pertinaciam, quamvis convictus talibus demonstrationibus, ut non posset existimare possibile esse decipere alterum cui loqueretur, non haberet animum decipiendi, quia de hoc desperaret, et tamen adhuc ob pertinaciam posset dicere illam propositionem falsam, et significare se habere talem conceptum de re. Alium casum proponit S. Augustinus lib de mendacio cap. 4. ejus qui falsum diceret, quia putaret sibi non adhibendam fidem, ut sic alii non deciperentur, velut si quis (loquor verbis Augustini) aliquam viam noverit obsideri a latronibus, et timens ne per illam pergat homo, cujus saluti prospicit, et eum scit sibi non credere, dicat eam viam non habere latrones, ad hoc ut illac non eat, dum ideo credat latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit, mendacem putans. Quamvis Augustinus non resolvat eo loci, an is, qui ita se gereret, mentiatur, nec etiam ad mentiendum requiratur animus fallendi. Et sane quod ad me attinet, existimo posse talem optime a mendacio et mentitione, ut ita loquar, excusari ; nam licet ex communi vocum institutione proferret falsum, et deciperet, tamen ex suppositione circumstantiarum illarum, omnino per illam orationem significaret illum ipsum verum conceptum, quem in mente habuit ea de re, et quidem id faceret efficacius, quam si uteretur oratione de se vera, dicendo adesse latrones in loco, quod si dixisset, alter putaret eos non adesse, et illum etiam id sentire.
Advertendum praeterea quod quando dicimus mendacium esse orationem falsam contra loquentis mentem prolatam, et mentiri esse proferre talem orationem, non loqui nos solummodo de oratione proprie dicta vocali, quia alias Angeli non possent mentiri sibi invicem sine assumptione corporum, quia non possunt sine iis loqui vocaliter. Intelligimus ergo per orationem quodcumque, per quod significaremus aliis nos habere talem conceptum de re, qualem revera non habemus de illa, unde per nutus et quaecumque signa, quibus potest suam mentem alteri significare, tam bene potest quis mentiri quam per verba.