In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Suppositis iis quae ad valide consecrandum requiruntur, docet primo, ad licite consecrandum requiri carentiam culpae mortalis, de quo supra d. 9. Secundo, jejunium, de quo supra d. 8. quaest. 3. Tertio, carentiam paenae prohibitivae administrationis Sacramen torum. Quarto, vestimenta debita.
Restat (q) ergo videre secundum membrum, scilicet de posse ordinate conficere, et ad hoc multa concurrunt, quae tamen omnia possunt reduci ad tria, loquendo de illis, quae non requiruntur ad simpliciter posse, quia vel ista requiruntur ex parte ministri, vel loci, vel temporis. Et secundum hoc tres sunt articuli: Primo, videndum est de requisitis ex parte ministri ad hoc, ut ordinate possit conficere, supposito quod habeat materiam convenientem, et possit verba proferre, cum intentione debita superaddita hujusmodi.
Ex parte ministri sunt in duplici differentia, quaedam sunt amotiones impedimentorum, et quaedam appositiones convenientium seu idoneorum. De primo impedimento ejus, quod est ordinate conficere, sunt vel culpa tantum, vel paena tantum, vel nec paena nec culpa. De impedimento culpae, quomodo scilicet existens in peccato mortali non potest ordinate confioere, dictum est dist. 9. De impedimento autem, quod nec est culpa nec paena, scilicet cum quis non est jejunus jejunio naturae, dictum est ibidem.
Restat ergo hic praecise videre de impedimento, quod est paena: nulla autem talis paena est naturalis, sive in corpore, sive in anima, quia talis paena non simpliciter impedit; sed tantum paena canonica, vel naturalis, inquantum super eam fundatur paena canonica. Paena autem canonica (ut breviter dicam ) est aliqua prohibitio actus exercendi, vel gradus recipiendi, qui alias competeret non prohibito. Hujusmodi autem paenae multae sunt non fundatae super aliquam paenam, vel defectum naturalem, ut degradatio, irregularitas, excommunicatio major, suspensio ab executione eorum, quae sunt ordinis, simonia, infamia, et quaedam alia hujusmodi ad ista reducibilia, ut sub infamia potest contineri esse publicum peccatorem, quod continet multa, scilicet publicum fornicarium, publicum usurarium, et hujusmodi.
Aliquae autem paenae canonicae fundantur super defectus naturales ; non enim voluit Ecclesia quascumque personas defectuosas ministrare in altari; et merito, quia in veteri lege Levit. 21. ponitur lex homini qui habuerit maculam, quod non offerret Deo suo panem, nec accedat ad ministerium ejus.
Isti autem defectus sunt, in quibus esset scandalum pusillorum, si taliter defectuosus in naturalibus ministraret: et rationabiliter, quia quidquid sine peccato mortali potest dimitti, vitandum est, si ex exercitio ejus oriatur scandalum pusillorum; tale scandalum oriretur si notabiliter defectuosi in naturalibus, ut mutilati, vel horribili infirmitate infirmi, ut lepra, et hujusmodi, ministrent in altari.
Ideo Ecclesia rationabiliter talibus defectibus naturalibus adjunxit paenas canonicas, scilicet prohibitiones ministrandi propter reverentiam Sacramenti, et ad vitandum scandalum pusillorum. Et istae prohibitiones patent in canone dist. 25. et Extr. de corpore vitiatis.
Requiritur ergo in ordinate confidente ablatio omnium horum impedimentorum, quia habens quodcumque istorum, si conficit, facit contra prohibitionem Ecclesiae, et per consequens non ordinate.
Secundum (r) requisitum ex parte ministri est appositio convenientium, scilicet ornamentorum ut habetur de cons. dist. 1. Vestimenta. Dicitur ibi quod vestimenta Ecclesiae, quibus Deo ministratur, debent esse sacrata et honesta, quibus in aliis usibus non debent uti, quam in Ecclesiasticis, et Deo dignis officiis.
Quae (s) autem sint haec indumenta, exponit Innoc. de offic. Missae part. 1. c. 10. Sunt, inquit, sex indumenta communia Episcopis et Presbyteris, scilicet amictus, alba, cingulum, stola, manipulus et planeta. In quibusdam tamen locis consuetudo obtinuit, quod non oportet cingulum benedici, et sic non apparet quin liceat uti cingulo non benedicto.