IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit communem sententiam, scilicet mendacium esse intrinsece et indispensabilter malum ; pro qua ponit primo rationem quorumdam, quia scilicet avertit necessario a prima veritate. Rejicitur, quia malitia contra bonum creatum non avertit necessario a primo bono. Secunda ratio est D. Thom. quia scilicet transit super objectum disconveniens. Contra, magis disconveniens rationi est hominem occidere quam decipere mendacio. Secundo, sequitur quod non est contra praeceptum secundae tabulae, quia haec omnia non sunt de necessario, nec oppositum eorum est essentialiter malum.
In ista quaestione (b) tenetur communiter ab omnibus, quod ipsum mendacium est peccatum. Quod persuadetur ratione Augustini libro contra mendacium, stultum est credere illi, cui licet mentiri. Sed multis est credendum, alioquin totaliter periret convictus humanus, et manifestatio conceptuum et affectionum mentis ; igitur illis quibus est credendum, non licet mentiri.
Ratio autem quare hoc est (c), ponitur diversa a diversis. Quidam dicunt, quod ideo necessario mendacium est peccatum, quia necessario avertit a Deo, qui est veritas, et mendacium est contra veritatem.
Sed contra, mendacium non opponitur immediate primae veritati, sed veritati alicujus rei, de qua loquens mentitur ; sicut igitur malitia opposita alicui bono creato, non necessario avertit a bono increato, ita nec falsitas opposita cuicumque voritati imper tinen ti primae veritati, avertit a prima veritate.
Aliter dicitur (d), quod actus dicitur bonus vel malus in genere moris ex objecto, quia genus sumitur a potentia, et est etiam potentiale respectu differentiarum ; primum autem, propter quod actus constituitur in genere moris, ut ulterius possit determinari per alias circumstantias quasi per differentias, est objectum ; nam ultra bonitatem naturae, quam habet actus ex quidditate, sua primum quod determinat ipsum, ut sit moralis potentialiter et materialiter, est objectum. Tunc ad propositum dicitur, quod actus malus ex genere nunquam potest esse bonus, quia nulla circumstantia adveniens potest tollere malitiam illam, quae habetur ex per se objecto, quia omnis circumstantia alia praesupponit objectum ; mentiri est actus malus ex genere, quia transit super materiam disconvenientein actui, nam materia conveniens actui, loquendo, debet esse verum, vel creditum esse verum ; in mentiendo autem est materia opposita.
Contra hoc, non magis est materia indebita locutionis, quando creduntur omnia esse falsa, quam sit illicita materia occisionis mors hominis innocentis, et utilis Reipublicae. Sed stantibus istis conditionibus ex parte materiae, scilicet hominis, etc. potest fieri licitum occidere talem hominem, puta si Deus revocet illud praeceptum, Non occides, sicut dictum est in q. praecedente, et non solum licitum, sed meritorium, puta si Deus praecipiat occidere, sicut praecepit Abrahae de Isaac ; igitur a simili vel a majori potest fieri licitum proferre orationem creditam esse falsam, si praeceptum revocetur, quod videtur esse de nun decipiendo, sicut si revocetur praeceptum de non occidendo, quia non magis ligat hoc praeceptum de non decipiendo, quam illud praeceptum de non occidendo ; minus enim malum est auferre proximo opinionem veram, vel occasionaliter generare in eo opinionem falsam, quam auferre sibi vitam corporalem, imo non est quasi comparatio.
Confirmatur, quia si mentiri habeat necessario malitiam ex hoc quod transii super talem materiam, igitur mentiri non prohibetur per praeceptum secundae tabulae, quia in secunda tabula non prohibentur nisi mala proximi. Istud autem, per te, non est malum tantum, quia nocet proximo, quia tunc, ut argutum est, cum sit minus malum, quam occidere hominem, ita esset possibile, quod hoc non haberet rationem mali, sicut illud, imo possibilius ; igitur est contra praeceptum primae tabulae, quod non videtur probabile, quia non avertit immediate a Deo, sicut nec actus oppositus habet immediate Deum pro objecto, loquendo de aliquo vero indifferente.
Praeterea, si dicens hanc orationem, ille currit, esset deceptus, et crederet illud esse verum, actus dicendi transiret super eamdem materiam, sicut si non esset deceptus, et tamen credens esse verum quod dicit, non peccat ; igitur non est ibi malitia ex objecto, super quod transit.