IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Eum, qui non est Sacerdos, attentando consecrare, fieri irregularem, idque esse universale de quocumque exercente actum ordinis, quem non habet, nisi ignorantia facti inculpabilis excuset; et insinuat ignorantiam juris probabilem excusare, juxta quod exponendus est supra d. 6. q. 8. ubi videtur oppositum docere. Docet simoniacum esse irregularem, (non tamen publicum peccatorem, etiam usurarium): ita Nav. c. 23. n. 3. Henriq. lib. 14. c. 5. sig. 1. et c. 6. sig. 7. et communis, tenentes talem esse ipso facto suspensum, sed de simoniaco in beneficio negat Nav. et Innoc. in c. Tanta. de simon. Quod publicus peccator non sit irregularis, nec suspensus, colligitur ex Trid. ss. 25. c. 14. de Reform. et ex c. 2. de cohabit. Gler. ubi agitur de paenis talium, et nulla imponitur ipso jure ; ita Govarr. Clem. Si furiosus, p. 1. sig. 1. n. 5. et communis.
De his (t) omnibus ex parte ministri, sive in primo membro de requisitis ad simpliciter posse, sive in isto secundo membro de requisitis, ex parte ministri ad ordinate posse, si quaeritur quae paenae ministri attentantis? Respondeo, si est mutus, non potest attentare loqui. Si non utitur ratione, non potest attentare habere intentionem debitam. Si non est Sacerdos, et attentat facere ut Sacerdos, non solum peccat mortaliter, et nihil facit, sed irregularis est, ut habetur Extra de clerico non ordinato ministrante, c. 1. et 2. Et universaliter quicumque exequens, vel attentans actum alicujus ordinis, quem non debet, irregularis est. Patet hoc in illo titulo in diversis capitulis.
Poena autem (u) ministrantis in quocumque impedimento canonico, videtur esse irregularitas, ut patet Extra de clerico excommunicato, vel deposito, in diversis capitulis, et hoc maxime, si ministrans sciat talem paenam sibi inflictam.
Sed hoc potest distingui de ignorantia juris vel facti. Ignorantia juris non excusat, quia tenetur ille, qui se exponit ad tantum actum, scire jura, secundum quae potest exercere tantum et talem actum, et ideo talis ignorantia juris non excusat, sed forte magis aggravat. Ignorantia autem facti excusat, ut habetur in eodem titulo cap Apostolicae, et hoc nisi fama veridica et publica sibi manifestet, quod sit tali paena impeditus. Quod probatur per capitulum illud, eodem titulo, ibi: Cum ei non nisi per famam de sententia contra eum lata constaret, peccare non credidit, si divina officia quantumcumque solemniter celebravit; subditur ibi: quia in dubiis via tutior est eligenda, si de lata in eum sententia dubitaret, debuerat tamen potius abstine re, quam Sacramenta Ecclesiastica pertractare. Et in fine subditur : Cum eo misericordiam facientes, paenam, quam canon his, qui post excommunicationem divina praesumpserunt celebrare, infligit, non duximus infligendam. Ex hoc patet, quod misericorditer relaxat dubitanti paenam, quam incurrit ex canone, qui celebravit divina, postquam innotuit sibi per famam de excommunicatione in eum lata. Inter ista tamen impedimenta, , non includitur minor excommunicatio, quoad hoc, quod paena irregularitatis sequatur, quia etsi peccet graviter, in excommunicatione minori celebrans, nullius tamen irregularitatis notam incurrit, ut habetur eodem titulo, si celebrat. Verum de simoniaco et peceato-? re notorio, dubium est; sed primum videtur solvi per illud decretum distinct. 33. Maritum, ubi inter non promovendos nominatur ille, qui per emptionem ad imitationem Simonis magi pecuniam obtulit: et 1. quaest. 1. Eos qui, Papa Gregorius eos omnino simoniacos damnat, ac deponendos auctoritate Apostolica censet; et de hoc dicitur Extra de simonia, in textu, et in Glossa; ergo iste videtur simpliciter inhabilis, propter paenam canonicam, ad exercendum actum ordinis, sicut omnino est dejiciendus a clero secundum auctoritatem adductam.
De (x) peccatore autem publico seu notorio, certum est quod ante paenitentiam peccat mortaliter conficiendo, non tantum. quia est in peccato mortali, sed quia scandalizat. Sed estne irregularis ? Forte non invenitur hic paena in canone sibi inflicta, licet enim prohibeatur dist. 33. Nullus, quod nullus audiat Missam Presbyteri, quem indubitanter scit concubinam habere, et ex hoc videatur, quod sibi prohibetur celebrare, quia magis adstringitur ad cavendum quam audiens, ut nonaudiat,et per consequens si celebrat, contra praeceptum Ecclesiae facit; tamen ista consequentia non est necessaria in paenis, quia paenae non sunt ampliandae, et quandoque prohibetur communicatio cum isto in aliquo actu, ut corrigatur, non tamen infligitur isti paena irregularitatis, si exerceat istum actum.
Idem posset dici de publico usurario, etiam manente in peccato usurae. De infami autem, qui tamen paenituit de peccato, sed nondum est restitutus in integrum, si celebrando fiat irregularis, non est dicendum quod sic, nisi inveniatur in jure canonico. De celebrante autem sine illis ornamentis, vel omnibus, vel aliquibus, vel non consecratis, non invenitur in canone paena irregularitatis inflicta; breviter ex quo ista est paena juris positivi, quando non infligitur, non incurritur.
Nulla (y) ergo conditio ex parte ministri requisita,et non observata facit incurrere irregularitatem, nisi defectus Sacerdotii, vel alia paena simpliciter prohibens et removens ab excercitio Sacerdotii ; et per consequens Sacerdos non prohibitus per talem paenam, conficiendo non incurrit irregularitatem: nec ergo propter peccatum nisi sit tale, cui annexa sit prohibitio canonica, nec propter non jejunum, nec propter carentiam ornamentorum debitorum, nec breviter propter quaecumque alia sub praedictis non contenta, incurritur irregularitas.
COMMENTAKMS.
(q) Restat ergo videre secundum membrum, etc. Supponit quae alias determinavit dist. 8. q. 3. de jejunio, et dist. 9. de impedimento paenae. Agit hic de impedimento paenae, sive canonica sit, sive naturalis, quae prohibent ordines suscipere, aut in iis ministrare susceptis. Paenae canonicae sunt propter culpam. Naturales fundantur in aliquo defectu naturali, aut membri, aut natalium, aut morbi ; ex quibus submoventur obnoxii ab altari propter indecentiam contra reverentiam cultus et ministerii, ut illegitimi, leprosi, comitiali morbo laborantes, energumeni, etc. De his impedimentis tam ex culpa quam ex natura magis per se agitur in materia de censuris. Conclusio est, requiri ad ordinate conficiendum ablationem horum impedimentorum. (r) Secundum requisitum, etc. Praeter oblationem impedimenti praedicti, ut digne conficiatur mysterium, requiritur usus vestimentorum sacerdotalium, quae debent esse benedicta, de consecrat. dist. 1. cap. Vestimenta, etc. Hanc veritatem impugnarunt haeretici Waldenses, seu Pauperes de Lugduno, sicut in reliquis sordidi et profani, ita in hoc cultum omnem respuebant.
Est usus vestimentorum sacrorum ab ipso Ecclesiae primordio, ut constat traditione per omnes aetates ; de quibus Anacletus epistola decretali, et Stephanus primus epist. 1. decretali; estque illud quod citat Doctor. Damasus in Pontificali cap. 24. Hieronymus lib. 1. contra Pelagianos, et in c. 54. Ezechielis, Chrysost. hom. 83. in Matthaeum, et in Liturgia, Conc. Lateranense sub Innocentio III. c. 2. de Custodia Eucharist. Trident. sess. 22. c. 5. Rupertus lib. 1 . de Divinis officiis, a c. 28. Alcuinus de Divinis officiis, c. de Vestimentis sacris, Hugo Victor. lib. 2. de Sacramentis part. 4. Rabanus lib. 2. de institutione Clericorum, a quibus significatio mystica indumentorum peti debet, quae satis constat ex iis orationibus, quae dicuntur ad singula vestimenta. Videatur etiam Alensis 4. part. q. 10. m. 5. art. 2. sig. 6. D. Bonavent. in lib. de explicatione Missae, Gabriel lect. 11. et 12. super canone, Sotus in 4. dist. 13. quaest. 2. art. 3. et 4. et alii moderni ut Suarez, Valentia, et alii, satis copiose et docte. Videatur etiam noster Aretin. in hac dist. et quaest, art. 1. 2. et 3.
(s) Quae autem sint haec indumenta, etc. Numerum horum vestimentorum docet ex Innocentio, sunt sex, amictus, alba, cingulum, manipulum, stola, planeta; debent esse benedicta, quibus sua specialis benedictio assignatur in Rom. Pontificali.
Dubitat Doctor ex consuetudine aliquarum Ecclesiarum, in quibus celebrari solet cum cingulo non benedicto, an sit peccatum, et resolvit non esse, quia obligatio praecepti, et necessitas observantiae ex consuetudine Ecclesiarum, maxime illarum, quae consuetudinem invehere possunt, videtur interpretanda ; neque praesumendum est pro culpa, ubi auctoritas et consuetudo oppositum praescribit. Consentit Richardus hac dist. art. 3. q. 4.
Navarrus tamen in Manuali c. 25. putat hanc sententiam non esse tutam, ex eo quod in Pontificali Romano assignetur benedictio cinguli, et consuetudo communis ita fert, ut sit benedictum.
Caeterum haec ratio non urget, et videtur rigorosa, nam illae Ecclesiae, quibus proprias ritus permittitur, non tenentur consuetudine aliarum, inquantum discrepat. Habetur autem simile in Concilio Bracharensi III. cap. 3. et est cap. Ecclesiasticum dist. 23. ubi praecipitur Sacerdoti sub paena excommunicationis, ut non communicet sine stola sacerdotali, tamen hoc non infert aliis in locis rigorem praecepti.
Praeterea, si haec benedictio induceret obligationem rigorosam praecepti, sequitur id esse ex speciali caeremonia, et ritu, et significatione, in quam etiam specialiter benedicitur per propriam et singularem formam verborum; sed communis est sententia, quam tenent Sylvester, Paludanus, et alii, posse stolam assumi pro cingulo, et manipulum si sit sufficientis longitudinis, aptari pro stola, stolam pro manipulo; haec autem non habent benedictionem accommodatam illi usui, ergo, etc.
Deinde videtur etiam cingulum accessorie se habere ad albam ratione amictus et significationis mysticae; ergo non eodem gradu requiritur ejus benedictio, sicut albae, quando ergo necessitas est talis, ut nequeat haberi cingulum benedictum, non videtur omittendum sacrificium, neque Ecclesia velle hunc rigorem inducere, cum praejudicio melioris operis, sicut in diebus festis, ubi non est Ecclesia, nisi polluta, aut nulla, quamvis praeceptum sit non sacrificandi, nisi in loco sacro, non praetenditur comprehendere hunc actum in praejudicium melioris operis, quod alioquin est in praecepto.
Dices, inde sequeretur etiam posse aliquem celebrare in vestimentis non benedictis in universum,aut sine ullis. Respondetur, negando sequelam, quidquid alii dixerint, quia in aliis vestimentis ritus principalis consistit ornamentorum personae, sine quo non debet offerri sacrificium ; non ita in cingulo, quod etsi requiratur, requiritur tamen accessorie ad albam cujus naturam induit, et participat benedictionem aliquo modo, ut ipsum conjunctum est, sicut aqua non benedicta, aut oleum admixtum alteri benedictio totum fit benedictum, et specificatio sumitur a digniori.
Ad hoc facit ulterius, quod benedictio cinguli spectat ad Episcopum, aut alium cum dispensatione, unde ubi usus non est benedicendi, deberet vel cessare sacrificium, vel de necessitate Sacerdos uti cingulo non benedicto. Caeterum si haberi potest cingulum benedictum, eo utendum erit, et non alio.
Ex hac exceptione Doctor supponit cum communi requiri benedictionem ornamentorum reliquorum, ut quis digne et ordinate conficiat ; unde reservatio specialis hujus benedictionis, ut fiat solum ab Hierarcha, denotat etiam majorem obligationem hujus praecepti, quia inde sequitur magis participare de honestate cultus et religionis, quam alia quae inferiori ministro benedicenda permittuntur: ex privilegio competit aliis, ut Abbatibus, quibus licet celebrare in Pontificalibus, et aliis privilegiatis, quibus conceditur ex privilegio.
(t) De his omnibus, etc. Primus casus est de paena ministrantis in ordine, quem non habet ; et resolutio Doctoris est communis, nempe manere irregularem, sive sit clericus, sive laicus. Dubitari solet, an haec irregularitas extendatur non solum ad inhabilitatem suscipiendi Ordinem, quem non assumpsit? Ratio dubitandi est, quia paenae sunt restringendae ; et textus debet intelligi juxta casum, quem proponit de Diacono sacrificante, ubi dicitur manere irregularem quoad Sacerdotium, et suspensum a Diaconatu ; ergo videtur tantum ab ordine proximo, quem ultimo suscepit suspendi, et non a prioribus, et hoc insinuare videtur Abbas. Communis tamen tenet eum simpliciter esse irregularem quoad susceptos et suscipiendos, ita Hostiensis, Sylvester verbo . Dispensatio, Angelus verbo Irregularitas, Navarr. in Summa c. 27. Majolus lib. 4. c. 13. Illa, inquam, particula qua dicitur suspensus, non infert novam paenam ; sed declarationis loco ponitur, ut intelligatur absolute manere irregularis, etiam quoad susceptos ordines, sed in hoc est differentia, quod dispensari possit ab Episcopo quoad susceptos, non vero quoad ordinem, quem usurpavit, quia primum ipsi concedit Canon, alterum vero non, ac proinde manet reservatum Pontifici contra Gloasam. De hac materia agendum erit magis ex proposito infra dist. 25.
(u) Paena autem ministrantis, etc. Haec resolutio est juris communis, titulo allegato, et ex cap. 1. de sententia, et re judicata in 6. et ex cap. Is qui, et cap. Ii cui, de sententia excommunicationis in 6. Intelligenda est conclusio de ministerio ordinis cui injuncta est censura, non autem de ministerio alioquin peccaminoso, si non sit annexa censura.
Excusatur si ignorantia facti interveniat, dubium est, si ignorantia probabilis juris excuset, de qua dictum est supra dist. 6. quaest. 8. Intelligitur de ministerio, qui Ordinem requirit, non autem de eo quod potest sine Ordine fieri. Excommunicatio minor non inducit hanc paenam, ut bene Doctor et communis.
Verum de simoniaco, etc. Majolus tenet ipso jure esse simoniacos irregulares lib. 4. c. 23. et lib. 5. cap. Ib. alii negant, sed incurrere suspensionem et excommunicationem ipso jure, et sic celebrantes incurrunt irregularitatem, ideo forte Doctor non exprimit paenam simoniae esse irregularitatem. Videatur cap. Si quis, de simonia, et alia pluria ejusdem tituli. Sed forte nomine suspensionis venit etiam ipsa irregularitas communi appellatione.
(x) De peccatore autem publico, etc. Haec resolutio est communis, et patet ex Tridentino sess. 25. cap. 14. decreta enim de concubinariis, et aliis peccatoribus publicis, ut usurariis, magis determinant paenam ab homine per sententiam imponendam, quam ipso jure positam, nec est admittenda paena ipso jure, quam jus non exprimit.
Quod dicit de restitutione infamis, intelligi debet de eo, qui per sententiam declaratur, manet macula haec ipsa lege, donec auferatur, si absolute ponitur, et non implicando conditionem ullam, quae in re ipsa poni potest, et qua posita sententia absolvitur. De infamia autem ex peccato in quo perseveratur, non ita se habet, sed paenitentia deletur ; videatur cap. Infamis. 6. quaest. 7. et cap. Testes, 2. quaest. 7. Panormitanuscap. Licet Heli, de simonia, Archidiaconus in cap. Deinde 26. dist. Sumraistae verbo Infamia, et verbo Irregularitas, noster Castro lib. 2. de justa haeret, punitione, cap. 9. Navarrus in Sum. c. 27. Innocentius in cap. Testimonium, de testibus, Turrecremata cap. Illi, 6. quaest. 1. art. i.
(y) Nulla ergo conditio, etc. Concludit ex dictis generaliter celebrantem non incurrere irregularitatem, nisi ex defectu Sacerdotii, aut paena aliqua Canonica removente ab exercitio Sacerdotii. Si autem jus sit dubium et obscurum an comprehendat paenam, sequenda est sententia capituli : 7s qui, de sententia excommunicationis in 6. ubi dicitur, celebrantem in Ecclesia polluta, non esse irregularem, quia non invenitur in jure expressum: ergo ubicumque non invenitur haec paena jure expressa, non incurritur, et sic cessant argumenta a simili, et hujusmodi quae in aliis casibus urgent; tum quia odia restringenda, et quando partium jura sunt obscura, magis fovendum est reo, et hinc excluditur illa maxima, in dubiis tutior pars est eligenda, nam si casus est ita dubius dubietate juris, ut viros doctos in varias et contrarias opiniones trahat, bene sequitur paenam non esse jure expressam. Aliqui tamen limitant hanc resolutionem ad forum externum, non vero conscientiae, ex capitulo Ad audientiam, et capitulo Significasti, eodem titulo, ubi Abbas Hosliensis, Joannes Andreas, Navarrus cap. 27. in Summa. Sed prior sententia est Innocentii, cap. Ad audientiam, Cardinalis in Clemenlin. de homicidio, Covarruvias ibid. Navarrus cap. Si quis autem, de paenitentia.
Infert ulterius Doctor, quod celebrans sine ornamentis non fit irregularis, vel etiamsi non sit jejunus, quia nullus Canon talem paenam infert.