IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) In ista quaestione tenetur communiter, etc. Hic proponit Doctor primam conclusionem principalem hujus quaestionis, quae est, quod omne mendacium sit peccatum, non solum de facto, sed ita necessario, ut in nullo casu possit, etiam de potentia Dei absoluta, mendacium praeferri absque peccato ; quamvis enim Doctor non addat hanc determinationem in ipsamet conclusione, tamen ex toto discursu sequitur quod haec sit ipsius mens. Conclusio in hoc sensu, quatenus dicit omne mendacium de facto esse peccatum, est communissima apud omnes Theologos contra Origenem 6. Slrom. qui approbat sententiam Platonis 3. de repub. dicentis Deo quidem indecens et inutile esse peccatum, hominibus vero utile ac necessarium, ut eo tanquam medicamento utantur, quae est sententia Cassiani collat. 17. c. 8. et Priscillianistarum, quorum commune documentum erat :
Jura, perjura. secretam prodere noli.
Plures alios Auctores veteres et recentiores citat pro eadem sententia Emonerius, aut quicumque alius est Auctor libri nuper Lugduni impressi anno 1627. apud Antonium Berterium, et intitulati : Splendor veritatis moralis.
Probatur autem conclusio quoad hanc partem ex Scriptura Psal. 5. . Perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Sap. 1. Os, quod mentitur, occidit animam. Eccl. 7. Noli velle mentiri omne mendacium. Levit. 19. Non mentiemini, nec decipiet unusquique
proximum suum. Coloss. 9. Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis. Ephes. 4. Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Proverb. 13. Verbum mendax justus detestabitur. Probatur secundo auctoritate Patrum, Innocentii III. cap. super eo, de usura, dicentis : Divini praecepti verbo constanter velari ne quis etiam pro alterius vita servanda mentiatur.
Augustini diffuse et data opera in libris de mendacio et contra mendacium, ex quibus libris duas hic auctoritates placet afferre, unam ex cap. 15. Ea quae contra legem Dei fiunt, justa esse non possunt. Dictum est autem Deo : Lex tua veritas, ac per hoc quod est contra veritatem, justum esse non potest. Quis autem dubitet contra veritatem esse mendacium omne?Nullum ergo justum potest esse mendacium. Altera auctoritas est ex cap. 21. Quisquis vero aliquod genus esse mendacii, quod peccatum non sit, putaverit, decipit seipsum turpiter.
Item sancti Hieronymi Apol. 1. contra Ruffinum, et caeterorum Patrum communiter.
Probatur ratione, primo, quia honestum et laudabile est esse veracem ; ergo inhonestum est esse mendacem. Secundo, quia totaliter destrueretur societas, et conversatio humana, quia si non esset malum et peccaminosum mentiri, merito nulli crederemus ; stultum est eum credere, cui licet mentiri, et sic cum nullis conversari deberemus. Probatur tertio per rationes, quas affert Doctor, n. 2. pro parte affirmativa quaestionis, quae sine dubio efficaciter probant hanc partem conclusionis, quidquid sit an probent secundam partem. Probatur ulterius haec pars conclusionis per ea, quibus probabitur secunda pars ejusdem.
Conclusio quoad secundam partem, nimirum quod mendacium sit ita ex natura sua intrinseca peccatum, ut Deus non possit in eo dispensare, est communis cum D. Thoma q. 110 a. 3. Doctore cum suis contra adversarios praecedentis partis, et etiam contra Occhamum, Aliacum, Almainum, et eos Auctores, qui dicunt omne malum esse malum, quia prohibitum praecise per voluntatem divinam, posseque Deum propterea in praecepto omni dispensare. Quamvis autem haec pars sit communis, tamen non est adeo facile eam probare, quod ut melius appareat, et res ipsa exactius examinetur, aliquot rationes minus sulficientes expendam.
(c) Ratio autem quare hoc est. Hic proponit Doctor primam aliorum rationem, quae est quod mendacium omne necessario avertat a Deo, qui est veritas. Hanc bene impugnat Doctor, quia licet Deus sit veritas, non est tamen illa veritas, cui immediate opponitur mendacium omne mentientis, sed potius illud mendacium opponitur alicui veritati complexae, quam mentiens habet in mente, verbi gratia, qui mentitur dicendo Petrum esse mortuum, quem scit esse vivum, habet in mente sibi propositam hanc veritam objeclivam: Petrus non est mortuus; et praeterea habet actum formaliter verum in intellectu suo, nimirum assensum, quo assentitur illi propositioni : Petrus non est mortuus ; mendacium autem ipsius immediate opponitur huic veritati, quia significat Petrum esse mortuum, non autem habet immediatam oppositionem cum veritate, quae est Deus, cum nihil prorsus dicat de illa veritate, nec mentiens, cum mentitur, ac profert mendacium, necessario de Deo, aut ejus veritate cogitet. Subsumo, sed quod immediate et formaliter tantum opponitur bono creato (quemadmodum i mendacium ex dictis solum immediate opponitur veritati creatae, quam habet mentiens in corde suo) non necessario avertit a bono increato : ergo praedicta ratio non sufficienter probat necessariam et intrinsecam malitiam mendacii. Probatur subsumptum, quia intemperate vivere habet oppositionem cum temperantiae creatae bono, et tamen non necessario avertit a Deo, nam sine dubio Deus posset dispensare ad intemperate vivendum, et similiter interfectio habet oppositionem cum vita creata, et tamen non necessario qui voluntarie interficit, avertitur a Deo ; ergo quod oppponitur bono creato immediate, non necessario avertit a Deo.
Dices verum quidem esse, quod non omno quod avertit immediate a bono creato, necessario avertit a Deo, sed aliquid tamen quod avertit a bono creato posset ex ratione sua speciali, etiam necessario avertere a Deo ; hujusmodi autem posset esse mendacium, non obstantibus praedictis exemplis.
Contra, quia hoc est, cujus ratio modo quaeritur, cur mendacium, quod immediate et formaliter tantum opponitur veritati creatae, habeat talem rationem particularem, ut necessario avertat a Deo ? Dices rationem sufficienter esse assignatam per hoc, quod omne mendacium habeat aliquam oppositionem cum Deo, qui est veritas, licet non habeat immediatam oppositionem cum ipso. . Contra, mendacium non dicens immediatum et formalem ordinem ad Deum, ut v. g. illud quo mentiens diceret Petrum, quem scit vivum esse mortuum, non magis opponitur Deo, qui est veritas, quam interfectio opponitur Deo, qui est vita ; sed ex oppositione quam habet interfectio cum a.
vita Dei, non sequitur eam necessario avertere a Deo ; ergo ex oppositione, quam habet praedictum mendacium cum veritate Dei, non sequitur ipsum necessario avertere a Deo.
Impugnatur praeterea praemissa ratio, quia, quando dicis quod mendacium omne necessario avertit a Deo, vel loqueris de aversione aliqua physica, per quam physice nollemus convertere nos ad Deum, aut vellemus sistere in creatura aliqua tanquam in ultimo fine, aut faceremus aliquam irreverentiam directam ipsi : et certum est omne mendacium non sic avertere, ut est evidens in mendacio circa mortem Petri, verbi gratia ; vel loqueris de aversione aliqua morali, quae esset in mendacio, quatenus haberet rationem peccati, eo sensu scilicet quo per quodlibet peccatum dicimur averti a Deo, et sic prius deberemus ostendere quod mendacium sit peccatum necessario, quam quod sic avertat a Domino Deo, et consequenter quando quaeritur utrum mendacium omne sit necessario peccatum, non bene id probatur ex eo quod mendacium avertat a Deo.
(d) Aliter dicitur. Proponit hic secundam rationem, quae est D. Thomae 2. 2. q. 110. a. 3. quod mendacium omne sit malum ex objecto, et consequenter quod non possit bene fieri, quia nullus actus malus ex objecto potest fieri bonus ; quod autem mentiri sit malum ex objecto, patet, quia versatur mentiens, et suum mendacium circa materiam indebitam, nempe falsam.
Impugnat Doctor hanc rationem, quia actus mendacii non magis est ex objecto disconveniens, quam occisio innocentis, circa quam versatur actus interficientis ipsum. Sed ex hoc non sequitur talem occisionem esse tam malam, quin posset Deus efficere ut non esset mala, si nimirum dispensaret in praecepto de occisione, sicut dispensavit cum Abrabamo, aut saltem sicut potuit dispensare, ut patet ex dictis distinctione praecedenti ; ergo ex objecto mendacii non sequitur praecise quod sit ita necessario malum, quin posset bene fieri, saltem Deo dispensante.
Confirmatur, quia minus malum fit proximo decipiendo ipsum aliquibus mendaciis, quam interficiendo aut accipiendo ejus bona ; ergo ex eo quod versetur mendacium circa deceptionem proximi, non sequitur quin possit fieri, Deo dispensante, sine peccato tam bene quam interfectio. Confirmatur secundo, quia velle intemperate vivere, verbi gratia, usque ad ebrietatem, est sine dubio malum ex objecto: sed certum est posse Deum dispensare in hoc, ita ut qui intemperate viveret, non peccaret ; ergo quod mendacium versetur circa objectum malum, non facit quod ita necessario sit malum, quin Deus possit in ipso dispensare. Duas alias confirmationes affert Doctor, quae clarae sunt et probabiles.
Impugnatur ulterius D. Thomae ratio, quando dicitur quod mendacium transit circa objectum, seu materiam disconvenientem, vel fit mentio de materia disconvenienti physice, vel de materia disconvenienti moraliter. Si primum dicatur, certum est quem absque peccato versari circa talem materiam ; actus enim peccaminosi non habent esse tales ex eo quod versentur circa materiam disconvenientem physice, sed ex eo quod versentur circa materiam disconvenientem moraliter.
Si vero dicatur secundum, petitur manifeste principium, nam qui negaret mendacium esse necessario malum, negaret ipsum versari circa materiam necessario disconvenientem moraliter, et quaereret rationem cur materia circa quam versatur mendacium, sit ita necessario disconveniens moraliter, ut non possit non esse conveniens, aut saltem non disconveniens. Quod si etiam concederetur materiam circa quam versatur, esse disconvenientem moraliter ex natura sua sic, ut non possit convenire homini secundum rectam rationem versari circa talem materiam, nisi quis cognosceret Deum dispensare secum, adhuc assignanda esset ratio cur esset ita necessario disconveniens moraliter, ut Deus non posset in ea dispensare, et ut mediante dispensatione sua non faceret ut non esset disconveniens sic.