Quoniam alieni insurrexerunt. Hic ponit necessitatem orandi, ubi exaggerat persecutionem hostium, primo ex eorum affectu. Secundo ex potentia.
Tertio ex contemptu dei. Ex affectu quia quando aliquis omnino alienus ab aliquo persequitur aliquem, hoc est periculosum, quia sine misericordia in eum insurgit; et ideo dicit, quoniam alieni, idest Daemones, vel peccatores. Si referatur ad quemlibet iustum, insurrexerunt adversum me sine aliqua compassione sive misericordia. Sed alieni possunt dici qui aliter se habent quam amici, sicut Saul alienus erat a David, et ziphaei qui accusaverunt eum Sauli. Iob XIX: noti mei quasi alieni recesserunt a me. Ex potentia, quia quando debilis invadit potest se quis defendere; sed isti sunt fortes, quia fortes quaesierunt animam meam. I Reg. XXIV: Saul elegit tria millia virorum ad persequendum David. Vel fortes, idest Daemones. Luc. XI: cum fortis armatus, idest diabolus, etc..
Ex contemptu dei, quia aliquando aliquis desistit a persecutione in quantum retinetur amore dei. Sed isti nec propter hoc dimittunt, unde dicit, et non proposuerunt deum ante conspectum suum.
Psalm.: dixit enim in corde suo: non requiret deus.