IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad celebrationem licitam requiri locum esse sacrum, et non interdictum ; licere tamen in necessitate celebrare in loco non sacro. Item requiri lumen, quod secundum consuetudinem debet esse ex cera; docet altaria debere esse lapidea, calices et patenas, saltem ex stanno, et omnia haec consecrata: privilegium Minorum et Praedicatorum, de celebrando in portatili sine licentia Episcopi, non esse abrogatum per Trident. sess. 22. decret. de observandis in celebr. Missae, docet Emmanuel 1. tom. q. 43. art. 5. et 2. tom. q. 75 art. 1. Vide Suarez 3. tom. disp. 81. sect. 3. (De his quaestionibus consulendum jus hodiernum.)
Sequitur (z) secundum principale, scilicet de requisitis ex parte loci, ubi possumus distinguere locum in locum proprie dictum, et in vas, quod est locus mobilis secundum Aristotelem 4. Physicor. Ex parte loci proprie dicti requiritur amotio impedimenti, scilicet quod locus non sit interdictus, et requiritur appositio convenientis dispositionis, scilicet quod sit sanctificatus.
Primum est simpliciter necessarium, quia celebrans in loco interdicto facit contra prohibitionem Ecclesiae, et per consequens non ordinate. Secundum est necessarium, nisi casus necessitatis occurrat, ut probatur per illud de consecrat. dist. 1. sicut ubi dicitur: Non in aliis, quam Domino consecratis locis, id est, tabernaculis a Pontificibus delibulis, Missas cantare ac celebrare licet. Item patet cap. sequent. et cap. Hic ergo, et cap. sequent. ubi dicitur: Nullus Presbyter Missas celebrare praesumat, nisi in sacratis ab Episcopo locis, qui sui pirticeps de caetero voluerit este Sicerdotii; sed exceptio illa de casu necessitatis patet ea dem dist. C. Concedimus.
Casus autem (a) illi sunt isti, ut si Ecclesiae in patria sunt destructae, vel si quis in via penitus non poterit accedere ad aliquam Ecclesiam consecratam, quod regulariter verum est de navigantibus, et caeteris hujusmodi. Non enim videtur verisimile, quod observationem illius praecepti Decalogi: Sanctifica Sabbatum, (quod praecep tum, Ecclesia interpretata est in hoc, quod est audire Missam die Dominico, de consecrat. dist. 1. Missas,) voluerit Ecclesia impedire per aliquod praeceptum minoris obligationis, ut per talem vel talem locum requiri ad hoc, ut Missa audiatur, cum non debeat quis restringi ab observatione magis necessarii, per arctationem ad minus necessarium.
Quae autem (b) vel ubi sint loca consecrata, dico quod regulariter Ecclesiae Parochiales, et aliae solemnes Collegiatae. Oratoria autem, quae dicuntur capellae, non possunt haberi, quae sint consecratae, nisi de licentia Episcopi, ut habetur de consecrat. dist. 1. Uni cuique fidelium licet habere oratorium, et ibi orare: Missas autem ibi celebrare non licet, nisi in casibus supradictis. Oratorium tamen sacrum facere non licet, nisi auctoritate Episcopi, de consecrat. dist. 1. Nemo. Istius etiam loci requiritur ornatus, scilicet lumen, ut dicitur Extra de celebrat. Miss. ca pitulo ultimo, de eo, qui sine igne sanctificabat, et aqua: et sequitur: Mandamus, quod officio et beneficio ipsum prives perpetuo.
De loco (c) autem mobili, sive vase, distinguo, quod vas remotum est altare, quod debet esse lapideum, de consecrat. dist. 1. Altaria si non sunt lapidea, chrismatis unctione non consecrantur. Vasa propinqua sunt calix et patena, quae debent esse de auro vel argento, vel ubi paupertas cogit ad minus de stanno, sicut habe tur de consecrat. dist. 1. Calix. Calix Domini cum patena, si non ex auro, omnino ex argento fiat. Si quis autem tam pauper est, saltem ut stanneum calicem habeat ;de aere autem, aut aurichoico non fiat, quia ob vini virtutem aeruginem vel rubiginem pariter et vomitum provocat. Nullus autem in ligneo, vel vitreo praesumat Missas celebrare. De vitreo autem rationale est propter ejus fragilitatem, ne sanguis Domini periculo exponatur: de ligneo propter imhibitionem humoris.
Ista vasa omnia debent esse consecrata. De altari habetur de consecratione, distinctione prima, Ecclesiae, et cap. Concedimus, et duobus capitulis sequentibus.
Sive autem sit fixum, sicut est communiter in Ecclesis, sive portabile, non est magna differentia, quia in altari portabili, sive in alio fixo, convenit Missas celebrare, ut habetur Extra de privilegiis, et excessibus privilegiatorum, cap. In his, quae ad cultum cum fratribus Minoribus et Praedicatoribus duximus indulgendum, ut ubicumque fuerint, sine Parochialis praejudicio, valeant cum altari viatico celebrare. Quidam nimis stricte interpretando nostram indulgentiam, nituntur 1 asserere, quod per ea praedicti fratres praeter Praelatorum assensum facere hoc non possunt. Et paulo post: Cum autem nihil eis conferret indulgentia memorata, sine qua idem Praelatis annuentibus liceret eisdem, mandamus quod interpretatione hujusmodi reprobata, dum tamen ab aliis, quae juri Parochiali prorsus conveniunt, abstineant, datam eis licentiam celebrandi etiam auctoritate nostra non differas publicare, ita quod dicti fratres ex indulgentia nostra gratiam videantur consecuti, ait Honorius III.
Si objicitur ex hoc capitulo, quod non licet uti altari viatico, nisi ex privilegiis; respondeo, verum est, quantum ad usum ejus indifferenter in quocumque loco consecrato, vel non consecrato; sed quantum ad usum ejus in loco consecrato videtur satis esse jus commune, quia ante dedicationem altaris in Ecclesiis quibuscumque communiter celebratur cum altari parvo.
Hoc etiam altare, sive fixum, sive mobile et portabile, oportet esse non enormiter fractum. Extra de consecrat. Eccl. vel altaris. Ad haec, si sit altare, ubi dicitur quod si lapis benedictus fuerit imminutus, debet iterum benedici, et cap. Quod in dubiis, ibidem. Calicem etiam, et patenam oportet esse consecratam, ut habetur Extra ubi supra.
Haec etiam vasa oportet esse ornata, altare quidem tobaliis duabus, ubi est mos Ecclesiae, conseeratis, et quod magis praecisura est, corporali de sindone munda. Et oportet quod illud corporale cooperiat ad minus locum calicis et hostiae, quae debent collocari super altare consecratum, sive totum immobile consecratum sit, sive super mobile ubi requiritur usus ejus.