Ecce enim deus adiuvat me. Hic ostendit se esse in oratione exauditum. Et primo ostendit se esse exauditum quantum ad aliquid. Secundo ponit exauditum quantum ad alia, ibi, averte mala.
Dictum est supra quod oratio erat pro se cum dicit: salvum me fac, et pro inimicis cum dicit in virtute.
Primo ergo dicit se exauditum pro se quia dicit se salvatum; et deinde dixit de inimicis qui insurrexerunt contra eum et qui quaerebant animam suam; et in utroque est salvatus, quia contra insultum inimicorum dicit, ecce deus adiuvat me, scilicet praebet mihi auxilium. Isai. L: dominus deus auxiliator meus. Contra hoc quod quaerit animam meam dicit, dominus susceptor est animae meae, quasi dicat: dominus salvavit me suscipiendo me in sua tutela. Sapient. III: iustorum animae in manu dei sunt. Psalm.: tu autem, domine, susceptor, etc..