CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Aliter ponitur. Quia Doctor non tantum quaerit an spiratio passiva, quomodo distinguatur a generatione passiva, sed etiam quomodo spiratio activa distinguatur a generatione passiva et a generatione activa, nam est similis quaestio; ideo Goffredus hic ponit spirationem activam distingui a generatione passiva et activa, et vult quod ratio distinguendi illam ab eis, est, quia ipsa stat cum generatione activa et passiva, et generatio passiva non stat cum activa.
Et quia hoc nihil est, ideo Doctor arguit contra, et tota sententia est haec, quia aliquid esset compossibile cum aliquo, et aliquid esset incompossibile; ista com possibilitas vel incompossibilitas praesupponit illa compossibilia, et incompossibilia prius esse in se, et in tali priori distingui ; patet, quia compossibilia suis rationibus formalibus sunt compossibilia, et incompossibilia suis rationibus formalibus sunt incompossibilia, ut patet a Doctore supra dist. 2. parte 1. quaest. 1. ad hoc ergo ut A dicatur compossibile vel incompossibile B, oportet quod A habeat prius esse. Sed in proposito loquimur de prima distinctione, scilicet de distinctione essentiali proprietatum ab invicem, et sic prius dicuntur quidditative distingui, quam intelligatur compossibilitas vel incompossibilitas.
Deinde instatur, quia ista opinio non assignat quare non possunt esse infinitae personae, quia semper posterior relatio posset stare cum oppositis relationibus prioribus, sicut tu dicis quod spiratio activa stat cum generatione activa et generatione passiva, et generatio passiva non stat cum activa, ideo spiratio distinguitur a generatione: ergo si tres personae producerent quartam, tunc productio respectu quartae personae stat cum tribus oppositis prioribus, et una illarum praecedentium non stat cum alia, et sic posset procedi in infinitum in personis. Si enim spiratio activa tantum distinguitur, quia potest stare cum generatione activa, et cum opposito generationis activae, scilicet cum generatione passiva, et passiva non potest stare cum activa, nec e contra ; ex hoc non ponis in divinis tantum esse duas productiones, scilicet unam per modum naturae, et aliam per modum voluntatis, patet, quia et si ponitur tertia productio, quae fit a Patre, Filio et Spiritu sancto, tunc illa stabit cum generatione activa et passiva, et cum spiratione activa et passiva, et generatio activa non stabit cum passiva, nec spiratio activa stabit cum spiratione passiva, et sic stat distinctio illius productionis tertiae ab aliis, et sic posset esse processus in infinitum, et ista opinio non ponit necessario determinatum numerum productionum, sive rationem determinari numeri. Nam a Scoto ponuntur tantum duae productiones diversarum rationum propter diversitatem principiorum, scilicet intellectus et voluntatis.
(b) Contra istam viam. Hoc argumentum vadit contra Thomam, inquantum res prius intelligitur in se quam in respectu ad aliud, ut dixi supra ; et vadit contra Goffredum, quia res prius intelligitur in se quam intelligatur compossibilis, vel incompossibilis alteri, ita quod talis entitas est causa compossibilitatis vel incompossibilitatis. Et distinctio aliquarum rerum est causa compossibilitatis vel incompossibilitatis earum, et non e contra, id est, quod compossibilitas vel incompossibilitas, non est causa distinctionis, quia prius in se sunt distinctae, quam intelligantur compossibiles vel incompossibiles, et sic ly, non e converso, positum in littera, oportet referri ad hoc, scilicet quod distinctio talis rei et rei, est causa compossibilitatis vel incompossibilitatis, et non e converso, id est, quod compossibilitas vel incompossibilitas talium rerum non est causa distinctionis earum.
(c) Praeterea, istae productiones distinguuntur, etc. Patet, quia suo modo praeintelliguntur ipsis suppositis, loquendo de relationibus constitutivis ; nec distinguuntur, quia una stat cum aliqua et altera non stat, ut supra patet, sed distinguuntur a principiis formalibus distinctivis originative, quia unum est productivum per modum naturae, et aliud per modum voluntatis.
Respondet sic opinans, etc.
(d) Doctor instat contra hoc ibi : Ista expositio non videtur esse secundum intentionem Sanctorum, etc. Nam Filius in divinis dicitur Verbum ex vi productionis suae, vel Filius, quia ex vi productionis (ut declaratum est supra) est imago Patris, Spiritus sanctus vero non ; sed Spiritus sanctus ex vi productionis suae dicitur amor, ut declaravi supra in dist. 10. in resp. ad primum arg. principale. Si ergo Spiritus sanctus diceretur produci libere ex hoc solo, quod praesupponit productionem Filii, sequeretur quod ex vi productionis suae esset Filius, quia si idem principium producit unum per prius, et aliud per posterius, ita quod necessario prius praesupponitur, secundum non diceretur alterius rationis ex vi productionis suae a primo, nec secundum diceretur magis produci libere ex vi productionis suae quam primum. Et ultra quia productio artificialis praesupponit productionem verbi in intellectu, id est cognitionem perfectam illius artificialis, quae dicitur verbum ; ergo Spiritus sanctus, cum praesupponat hujusmodi cognitionem, posset dici produci per modum artis.