IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(z) Sequitur secundum principale, etc. Hic declarat de Ecclesia, altari, vasis, et ornamento altaris, quae requirantur ad sacrificium. Conclusio ejus est : primo requiri, ut locus sit non interdictus, et sit sanctificatus. Primum per se constat, quia contra Ecclesiae prohibitionem. Secundum patet ex dist. 1. de consecrat. cap. 1. quod est Felicis IV. in epist. decretali. 1. c. 1. habetur apud Burcbardum, Ivonem et Grat ianum. Patet ex cap. Omnes Basilicae, eodem titulo, quod dicitur partim esse Higinii Papae, partim Evaristi, cap. Hic ergo, quod est Clement. epist. 3. cap. Objicitur, quod est Sylvestri, cap. Nullus Presbyter. Idem docet Anacletus epist. 1. Concilium Laodicense Can. 58. Supponit Dionysus de Ecclesiastica hierarchia, c. 3. Origenes tract. 35. ad caput 26. Matthaei. Idem docet Basilius in regulis brevioribus, interrogatione 310. Chrysostomus homil. 21. ad cap. 11, epistolae, 1 . ad Corinth. Sylvester in epilogo Concilii Romani. Concilia Aurelianense, Cabilonense, Remense, Moguntinum secundum. Huc etiam spectant plura capita 16. quaest. 7 Patet haec veritas ex communi omnium sensu, in quibus cultus aliquis communis religionis verae aut falsae viguit: apud illos enim fuit usus templorum ; benedici autem debere patet ex lege et consuetudine praescripta, quam videre licet apud Hieronymum in cap. 43. Ezechielis, Augustinum lib. 4. cotitra Cresconium cap. 40. finis ipse idem probat, quia ordinatur ad cultum et sacrificium ; videatur S. Bernardus sermone 1. in dedicatione Ecclesiae, ubi et caeremonias ipsas, et mysticam eam interpretationem egregie declarat.
(a) Casus autem sunt isti, etc. Casus necessitatis excipitur ab hac lege universali, ut patet capitulo Concedimus, eadem dist. cap. 10. et cap. Sicut non alii. cap. Hic ergo. Ita etiam communiter Doctores in illa jura. Alensis 4. part. quaest. 36. D. Thomas 3. part. q. 83. art. 3. ad. 1. Paludanus, Sotus, et alii hic, Summistae verbo Missa. Hunc autem casum necessitatis, quem exprimit Doctor, exponit etiam D. Thomas, nempe ratione itineris, quando non invenitur Ecclesia, licere Missam celebrare, quando caetera adsunt, et communis idem tenet. Quatuor itaque causae sunt, ex quibus L licet dicere Missam extra Ecclesiam consecratam. Prima, si Ecclesiae sint destructae aut occupatae ab haereticis vel infidelibus, vel pollutae. Secunda, est necessitas itineris. Tertia, confluxus populi, quem nequit Ecclesia capere, et paucitas ministrorum, nam si licet ex hac causa celebrare plures Missas ab eodem Sacerdote in die, convenientius est ut possit in loco idoneo, in quo ab omnibus audiri possit, semel celebret extra ecclesiam. Quarta est, privilegium illud concedens, de quo infra agetur.
(b) Quae autem, vel ubi sunt loca consecrata, etc. Respondet Ecclesias Collegiatas et Parochiales esse consecratas ad hunc effectum ; intelligit consecrationem late, ut comprehendit etiam Ecclesias benedictas, et ad hunc effectum ordinatas et creatas auctoritate Papae aut Episcopi, quae gaudent iisdem privilegiis, sicut Ecclesiae consecratae, ut notant Doctores et Glossa in cap. ult. de consecratione Ecclesiae. Requiritur tamen consecratio altaris, in quo celebratur, sive illud sit fixum, aut mobile; deinde addit Oratorium sacrum non licere facere, nisi de licentia Episcopi, ut patet ex Canonibus allegatis. Addit praeterea ornatum requiri; hoc potissimum intelligitur de altari,
nam de ornatu Ecclesiae praeter solam Crucem, et lumen non invenitur aliquid specialiter decretum ; de Cruce autem habetur ex Concilio Aurelianensi, et habetur cap. Nemo, de consecr. dist. 1. Nemo Ecclesiam aedificet, antequam Episcopus Civitatis veniat, et ibidem Crucem figat, etc. et ante praefiniat qui aedificare vult, quae ad luminaria sufficiant, etc, Consuetudo etiam ita fert ; huc spectat cap. ult.de celebratione Missarum, quamvis magis spectet ad celebrationem requiri lumen. Ambrosius : Sine Cruce Ecclesia stare non potest, serm. 56. ei de cultu Ecclesiarum. Felix IV. et habetur de consecr. dist. 1. disserit exemplo veteris templi et tabernaculi, quod Deus ipse magnifice ornandum statuit. Exempla Imperatorum, Regum, et Sanctorum Patrum et Pontificum approbata luculenter ad hoc suppetunt, atque ex natura cultus Deo debiti, et reverentiae, et munditiei in eo adhibendae, id praescribitur; videatur Leo I. serm. 3. Quadragesimali. Quod si Patres aliquando reprehendunt superfluitatem, id non derogat honestati et reverentiae, sed magis excitant, ut pauperum, viduarum et pupillarum cura habeatur, quae sunt templa viva; et certe his neglectis superimpendere ornatui superfluo parietum, quae alioquin necessitati pauperum eroganda essent non caret vitio, quoniam et ipsa vasa sacra distrahenda sunt, ut charitati et misericordiae vacetur, quando instans necessitas urget, dicente Domino : Misericordiam volo, et non sacrificium.
(c) De loco autem mobili etc. Appellat vas remotum altare, juxta modum loquendi Philosophi 4. Physic. textu 41. quia dicitur vas esse locus mobilis. Optatus Milevitanus lib. 6. contra Parmenianum, vocat altare sedem corporis et sanguinis Christi. De altari plura in veteri Testamento Genes. 8. 12. 22. 35. Exodi 30. Num. 7. in lib. Esdrae, et Machabaeorum ; Sacerdotium enim sacrificium, et altare correlativa sunt ; in Scriptura et sacris Canonibus vocatur aliquando mensa et tabula. Matthaei 24. Si offers munus tuum ad altare, etc. 1. ad Corinth. 9. Qui altari deserviunt. etc. et c. 10. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae demoniorum ; ad Hebraeos 13. Habemus altare de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt, etc. de altari respective ad sacrificium corporis et sanguinis Christi faciunt mentionem omnes Liturgiae, omnes Sancti Patres can. 3. et 31. Apostolorum, Clemens I. Constitut. lib. 3. cap. 6. Presbyteri Achaiae in martyrio S. Andraee, Ignatius martyr in epistola ad Ephesios, Dionysius de Caelesti hierarchia, cap. 3. et 4. Irenaeus lib. 4. c. 20. et 34. Origenes homil 11. in Numerum, Petrus Alexandrinus epist. ad omnes Ecclesias, Athanasius ad omnes Orthodoxos, et in vita S. Antonii, Basilius epist. 70. 72. Nazianzen. orat 4. 11. 20. 23. Nyssenus orat. in sanctum Baptisma, Chrysostomus lib. 6. de Sacerdotio homil. 16. ad cap. 5. Matth. 53. ad populum Antiochenum, et homil. 61. idem etiam posteriores, Theodoretus in hist. Eccles. lib. 3. cap. 11. et 12. can. 69. Synodi Trullensis. Eodem modo passim Latini Patres, Tertullianus de orat c. 10. et 14. exortat. ad castitatem, c. 10. Cyprianus epist. 55. 64. 72. 72. 73. Concilium Elibertinum cap. 29. Hilarius lib. 3. ad Constantium, Ambrosius de Helia et jejunio, cap. 10. lib. 1. de virg. de his qui mysteriis init. cap. 8. Hieronymus epist. ad Heliodorum, cap. 7. et epist 2. cap. 12. ad Nepotianum et alias saepe, Augustinus de Civitate Dei, lib. 22. cap. 12. contra Faustum lib. 20.
cap. 22. et alii posteriores Patres.
Requiritur ut altare sit lapide, hoc sancivit Evaristus Papa apud Burchardum lib. 1. cap. 27. Altaria si lapidea non fuerint ad celebranda divina officia, non consecrentur. Item cap. Altaria, de consecr. dist. 1. quod est Concilii Epaunensis. Gregor. Nyssenus loco citato : Lapis, inquit, est natura communit, nihil differens ab aliis crustis lapideis, ex quibus parietes nostri extruuntur, etc. sed quoniam Dei cultui consecratum et dedicatum est, ac benedictionem accipit mensa sancta, altare immaculatum est, etc.
Idem insinuat Optatus Milevitanus lib.6. contra Parmenianum, ubi dicit calidum de fragmentis altaris factum esse vinum, quod sacrilegis cessit in mercedem sceleris commissi contra Ecclesiam et altare. Chrysostomus homil. 20. in posteriorem ad Corinthios, Augustinus serm. 255. de tempore.
Haec institutio habet proportionem ad significationem mysticam, qua altare significat Christum: Petra autem erat Christus ;lapis quem reprobaverunt aedificantes, etc. tum etiam congruitatem, quia est materia solida, stabilis et pervia. Praecessit etiam exemplum in veteri lege, in qua ex lapidibus altare constructum fuit. Neque refert, quod altare ligneum aliquando fuit in usu primitivae Ecclesiae, quia illud habuit proportionem cum altari Crucis, quia propter commoditatem usus, et majorem durationem materia est mutata.
Hoc altare debet esse benedictum seu consecratum ab Episcopo, aut habente facultatem specialem ad hoc munus a Sede Apostolica. Primum patet ex omnibus Patribus citatis, et de consecra dist. 11 . cap. Altaria primo et secundo, cap. Nullus Presbyter. Damascenus in epist.
4. decretali, negat hoc munus convenire Choroepiscopis. Non debet esse enormiter fractum, ut bene Doctor versu, Hoc etiam altare, etc. debet esse ornatum, ut ibi dicit cum communi duobus tobaliis et corporali ; illa juxta consuetudinem Ecclesiarum benedicuntur, aliquando non, sed corporale debet benedici ab Episcopo, de jure, de consecrat. dist. 1. cap. Consulto, ex Eusebio et Sylvestro Pontificibus ; debet esse ex lino mundo, et non serico, aut etiam panno tincto, ex eodem cap. quia repraesentat sindonem in qua jacuit corpus Domini in sepulchro. Differentia altaris portatilis a fixo patet ex littera, et quid ex privilegio competit Minoribus et Praedicatoribus, quorum privilegio in hoc non derogat decretum Tridentini, ut bene Scholiastes.
De caliee praeterea et patena, eorum consecratione et materia, patet ex littera, in cap. Vasa, de consecrat. dist. 2. Vide plura apud Jodocum lib. 8. de Sacramentis, dist. 1. art. 10. Haec benedictio debet fieri interveniente Chrismate, sicut et altaris ; videantur moderni scriptores, ut Sotus, Suarez, Bellarminus, qui satis diffuse hanc materiam tractant, et casus particulares ejus exponunt et resolvunt,
sicut et antiqui, quos supra citavimus.