Averte mala inimicis meis. Hic petit se exaudiri pro inimicis. Et petit duo contra duo quae faciebant in illo, quia persequebantur eum, et quaerebant eum occidere; et ideo petit ut ipsi patiantur persecutionem et occidantur.
Quantum ad primum dicit, averte, scilicet a me, inimicis meis mala, quae mihi quaerunt inferre, quasi dicat: in eos illa mala verte quae volunt inferre mihi. Quantum ad secundum dicit, disperde illos, idest fac ut disperdantur; idest occidantur; et hoc in virtute tua. Vel in virtute tua, idest propter potentiam tuam. Sed hoc videtur esse contra verbum christi, qui dicit: orate pro persequentibus.
Dicendum quod omnes istae imprecationes quae leguntur in prophetis, tripliciter possunt intelligi.
Uno modo per modum pronunciationis quia loquebantur spiritu dei et praedicebant futura. Per modum orationis, quasi dicat averte, etc., idest avertes. Unde in Hebraeo habetur de praesenti, avertis. Alio modo secundum conformitatem ad divinam iustitiam. Tertio secundum spiritualem denunciationem. Peccatores quando desinunt peccare, tunc moriuntur et desinunt esse peccatores.
Et hoc est continue precandum.