Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Rejicit breviter duas sententias alias, altera est D. Thomae tenentis emanationes distingui per relationes prioris et posterioris. Altera est Henrici tenentis distingui per principia formalia, quae secundum eum sunt vis generativa et spirativa. Impugnationes utriusque opinionis sunt clarae.
Aliter dicitur (e), quod istae emanationes distinguuntur per relationes oppositas, scilicet prioris et posterioris,quia una est prior alia. Contra, ista distinctio non est prima, oportet enim dare aliquam aliam causam, quare una est naturaliter prior alia; nec est alia ratio, nisi vel quia ista est productio talis et illa talis, vel ex parte principiorum productivorum, vel ex parte suppositorum agentium.
Praeterea, relatio non distinguitur primo et per se a relatione per relationem, quia relatio non refertur primo: ergo cum istae emanationes sint relationes, non distinguuntur primo ab invicem per alias relationes,scilicet per relationes prioris et posterioris, et patet quod istae relationes sunt aliae a relationibus originis, quia sunt inter alia extrema. Nam relatio originis est inter producens et produ ctum, relatio prioris et posterioris est inter originem et originem.
Aliter dicitur (f) quod emanationes distinguuntur penes principia formalia elicitiva, quae ponuntur esse relationes personarum agentium, puta vis generativa et spirativa. Sed istud est improbatum dist. 1. sive intelligatur de principio elicitivo, sive de principio determinativo. Et praeter hoc quomodo distinguantur illae relationes, ut per eas distinguerentur relationes oppositae. Illae enim videntur minus distinctae quam oppositae, quia illae possunt concurrere in eadem persona, puta in Patre ; istae non possunt, quia nulla eadem persona duobus modis producitur. Manifestius est igitur istas emanationes distingui quam relationes oppositas ex parte productivi; igitur assignare istarum distinctionem per illas, est assignare distinctionem magis manifestam per distinctionem minus manifestam, et etiam non per intrinseca, quia relativa non sunt intrinseca suis correlativis.