In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Celebrantem sine requisitis praedictis ex parte loci, vasis (et idem est de vestibus) non fieri irregularem, nisi scienter celebre in Ecclesia interdicta a judice, vel in calice inidoneo ; solvit tamen jura, quae pro primo casu citantur, sed videtur haberi. c. 15. Qui, de sent. excomm, 6. Secundum casum relinquit sub dubio.
Si (d) quaeritur, quae paena sit celebrantibus sine istis conditionibus, quae dictae sunt ex parte loci et vasis ?
Respondeo, in nullo praemissorum incurritur irregularitas, nisi in duobus casibus. Primus si scienter celebrat in loco interdicto a judice: alius, si celebrat in calice non idoneo. Circa primum sciendum quod locus potest esse interdictus a judice, vel a jure. A jure quidem, si est pollutus sanguine vel semine, Extra de consecr. Eccles. cap. ult. si in Ecclesia, et in talibus notorium est, peccatum est celebrare, non tamen incurritur irregularitas, quia non est a jure inflicta expresse.
Si autem privatum est, nec peccatum est, quia nec reconciliatione indiget, Extra de adulter. SignificastiSi autem interdictum sit (e)a judice latum contra locum, celebrans ibidem scienter dicitur incurrere irregularitatem. Quod probatur per unum capitulum Extra de clerico excommunicato ministrante, Postulasti, et per aliud capitulum Extra de excess. praelat. Tanta. Sed utrumque capitulum bene posset exponi, cum neutrum est juris expositivum, neque etiam juris positivi responsivum, ut appareat talem sic celebrantem irregularem esse simpliciter: quod patet, exponendo verba illa, quae ponderantur de privatione beneficiorum, et hujusmodi.
In (f) secundo casu, scilicet de defectu calicis idonei, dubium est an propter illud irregularitas incurratur, quia poena illa depositionis, quae habetur Extra de celebr. Miss. c. ult. infligitur propter multa scilicet, quia non utebatur calice debito, nec aqua, nec igne. Et ita dubium est si propter quodcumque istorum separatim debeat infligi depositio, quia ibi omnia concurrebant.