IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Dividit mendacium in perniciosum, officiosum et jocosum, et explicat singula. Primum docet esse mortale. Impugnat D. Ronav. qualenus ait alia duo in perfectis esse mortalia, non tamen in imperfectis, quia perfecti non se obligarunt amplius quam alii.
Secundo, (f) videndum est quale peccatum sit mendacium, et licet distinguatur multiplex mendacium .ad propositum, tamen sufficit distinctio trimembris, scilicet perniciosum, officiosum et jocosum.
Perniciosum est, (g) quod est nocivum ex se, vel nocet cui mentior, vel de quo mentior, et si nocumentum est quantum ad religionem Christianam, puta circa fidem vel mores, tunc est peccatum mortale ;; si quantum ad vitam corporalem, vel quantum ad fidem conjugalem non servandam sibi ;; vel quantum ad prolem vel personas quantumcumque, vel qualitercumque sibi conjunctas auferendas ;; vel quantum ad alia bona temporalia, secundum quod plus et minus nocet, quod pensatur ex bono cujus est ablativum ;; secundum hoc pensatur gravius, et minus grave, et universaliter omne tale mendacium ex deliberatione dictum, est peccatum mortale cuicumque. Prohibetur enim simpliciter illo praecepto : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non enim testimonium est praecise in judicio, sed quando aliquis ex certa deliberatione asserit quod ignorat, vel cujus oppositum scit. Quicumque igitur cum intentione decipiendi illum, cui profert oppositum ejus quod scit, vel credit esse verum, et sic dicendo intendit nocere illi cui loquitur, vel de quo loquitur, dicit falsum testimonium contra proximum. Utrum autem indeliberatio excuset, tangetur quaestione sequenti. Officiosum est (h) quod nulli nocet, et alicui utile est. Jocosum (i) autem non est narrare fabulam, de qua omnes audientes sciunt quod non est verum, nec narratur tanquam verum, ubi nec audiens decipitur, nec loquens intendit decipere, nec sermo est de se deceptivus, quia non est talis, qui sit natus credi ab audientibus, sed magis, ut sciatur esse dictum sine opinione facienda alicui de veritate. Sed mendacium jocosum est, quando aliquis jocando intendit decipere, ita quod deceptus vere decipitur : non tamen in aliquo in quo sibi nocumentum magnum inferatur, in quo etiam jocantur illi, qui sciunt ipsum decipi. Et similiter potest ipse jocari, quemadmodum dicit Augustinus fuisse de mendacio Joseph, qui veraciter voluit decipere fratres suos in verbis suis, dicens : Exploratores estis, etc. tamen ipse, qui scivit veritatem, jocari potuit de ipsorum deceptione et timore, quem incurrerunt decepti ;; et si qui alii hoc scivissent, percepissent tandem ipsum non seriose, sed jocose fuisse locutum.
De istis duobus (k) officioso et jocoso, conceditur communiter quod neutrum est peccatura mortale in viris imperfectis, quia neutrum ex se est contra charitatem, nec contra aliquid de se requisitum ad statum talium personarum.
Sed in viris perfectis (1) dicitur a quibusdam utrumque esse peccatum mortale, quia auferunt eis auctoritatem ne credatur eis, et in hoc faciunt statum suum vilescere, et etiam obsunt audientibus propter scandalum.
Contra illud secundum arguitur, quia nulla circumstantia facit quod est veniale in uno, esse mortale in alio, nisi ille alius necessario obligetur ad illud ad quod non obligatur alter ;; sed vir perfectus non obligavit se ad veritatem servandam in verbis, aliquo voto vel juramento, plus quam quicumque Christianus ;; igitur circumstantia personae, ex quo ipsa non est specialiter obligata, non transfert veniale in mortale.