Voluntarie sacrificabo tibi. Hic ponit recompensationem.
Et primo ponitur recompensatio. Secundo ponitur recompensationis ratio.
Duo intendit recompensare sacrificium et confessionem.
Quantum ad primum dicit, voluntarie sacrificabo tibi. Contra supra dixit si voluisses sacrificium, dedissem.
Et dicendum quod hic dicit de sacrificio quod est acceptum deo, quod est sacrificium spiritus contribulati et castigationis corporis. I Cor. IX: castigo corpus meum, etc..
Rom. XII: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, etc..
Tertium sacrificium est de rebus melioribus. Hebr. Ult.: beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur, idest placatur deus.
Hoc ergo triplici sacrificio sacrificabo tibi, voluntarie quia cum gaudio. I esdrae III: in omnibus in quibus offerebatur ultro sacrificium.
II Cor. IX: hilarem datorem diligit deus.
Quantum ad secundum dicit, confitebor nomini tuo, domine, quoniam, scilicet per gratiarum actionem. Tob. XII: benedicite deum coeli, idest gratias agite. Et quare? non propter bona temporalia, sicut peccatores faciunt, de quibus dicitur confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Sed propter dei bonitatem et benignitatem, et propter beneficia suscepta, quia exauditus sum in petitionibus meis. Unde dicit se exauditum in se cum dicit, quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Et tibi quantum ad inimicos, quia super inimicos meos despexit oculus meus, quia non potuerunt mihi nocere. Vel despexit, etc.
Quia contempsit eorum felicitatem et prosperitatem: ad nihilum deductus est, etc..