IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Si quaeritur, quae paena sit celebrantis, etc. Duos casus exponit, in qui-, bus incurritur paena irregularitatis a celebrante. Primus est si celebret in loco interdicto a judice, non vero a jure. Intelligit autem interdictum a jure, non in illa acceptione, qua paena incurritur ipso jure ante sententiam et actionem hominis, sed intelligit interdictum a jure, ut comprehendit illos casus, in quibus Ecclesia polluitur effusione seminis et sanguinis notoria, quo casu peccatum est celebrare in tali Ecclesia, non tamen incurritur irregularitas, quia, ut bene Doctor, nulla talis est ipso jure expressa. Est communis.
De jussu et permissione Episcopi potest dici sacrum in tali Ecclesia, ut patet ex cap. Missarum, et cap. Hic ergo, de consecr. dist. 1. hinc in Germania excusantur celebrantes in Ecclesia, ubi sepulti sunt haeretici. Addunt alii, si necessitas sit gravis, posse sine licentia Episcopi, quando nequit esse recursus ad illum celebrari, quia praeceptum Ecclesiasticum non obligat cum tanto rigore, cum Ecclesia pia mater id non voluerit, seclusis circumstantiis contemptus aut scandali. Haec pollutio Ecclesiae, juxta aliquos lato modo dicitur interdictum, non vero in omni rigore, ideoque cessat argumentum, ex cap. Is qui, etc. de sententia excommunicat. in 6.
Si quaeras quale sit hoc peccatum ? Respondetur esse mortale, et gravius, quam celebrare extra locum sacrum, quia Ecclesia polluta habet impedimentum lege statutum, et maculam, quam non habet locus non consecratus aut benedictus. Dixi in Germania ex consuetudine celebrari in talibus Ecclesiis, in quibus sepeliuntur haeretici ; quae consuetudo fundatur in permissione Episcoporum; in Hibernia tamen id ncn liceret, quia nec Praelati unquam id permiserunt: qui in iis, quae Canones decernunt, sunt rigidi et zelosi, nec populus admisit consuetudinem, proinde scandalosum esset celebrare in Ecclesia non restituta. Requiritur ut haec pollutio sit notoria juxta communem, et sit Ecclesia benedicta aut consecrata, non autem loci privati, qui non indiget reconciliatione: Extra de adulterio, cap. Significasti.
(e) Si autem interdictum sit a judice latum, etc. Loquitur de interdicto rigore sumpto, sive sit a judice per sententiam, sive sit a canone; et quamvis aliqui citent duo Capitula in littera expressa, respondet Doctor posse exponi commode non de paena incursa, sed incurienda per actionem judicis, vel certe de peccato, ut secundum Capitulum comprehendit; primum autem Capitulum videtur loqui de paena suspensionis, quae est alterius rationis ab irregularitate.
Per idem patet etiam ad alium textum Capituli primi de sententia et re judicata in 6. quem aliqui in hoc loco citant, nam paena irregularitatis non incurritur, nisi sit jure expressa, ut supra diximus, neque argumentum a simili in hac materia valet. Melius autem probatur haec paena ex Capitulo, Is qui, de sentent. excommunicat. in 6. ubi comprehenditur celebrans in loco interdicto, nisi privilegiatus existat super hoc, vel a jure sit ei concessum, etc. et in cap. Is cui, ut patet ex textu. Videatur Covarruvias in cap. Alma mater, etc. part. 2. sig. 2. citans Doctores in hanc sententiam.
Petes quando contingat Ecclesiam pollui? Respondetur in genere sex casus enumerari.Primus,est homicidium voluntarium, et non casuale, vel involuntarium, ut si fiat ab amente, ex capitulo Proposuisti, de consecrat. Ecclesiae . et cap. Si motum, de consecrat. dist. 1. Secundus, est injuriosa effusio sanguinis, ex cap. Si Ecclesia, de consecrat. Ecclesiar. et cap. Ecclesiis, de consecrat. dist. 1. requiritur ut sanguis in quantitate fundatur, et per actionem injuriosam Ecclesiae et voluntariam. Tertius est de effusione seminis qui simili modo intelligitur sicut effusio sanguinis, neque refert quod fiat per copulam alias licitam, si in alio loco fieret, quia in Ecclesia seclusis quibusdam circumstantiis, quas Doctores excipiunt, non licite fit ; debent hi casus esse notorii ut Ecclesia polluatur, ut communiter Doctores. Quartus est, si in Ecclesia sepeliatur fidelis excommunicatus, ex cap. Consuluisti, de consecrat. Ecclesiae, etc. Jus antiquum sumit limitationem ex decreto Concilii Constantiensis, et debet intelligi de excommunicato, quem evitare tenemur, ut est denuntiatus aut notorius percussor Clerici. Aliqui addunt perinde esse, si fuerit consecrata, aut benedicta ab excommunicato Episcopo, ex Abbate et Hostiensi in dicto c. Consuluisti ; sed hoc est dubium, quia argumentum a simili in materia censurae non concludit, neque alioquin casus praedictus ipso jure comprehenditur. Quintus est, si infidelis et paganus in ea sepeliatur, aut sepultus jaceat, ex cap. Ecclesiam 1. et 2. de consecrat. dist. 1. extenditur ad infantes decedentes sine Baptismo, nontamen si moriantur in materno utero mortua matre, quia sic propriam sepulturam, et personalem non recipiunt in Ecclesia. Sextus casus est, quando Ecclesia destruitur, et ex toto reaedificatur, aut ex majori parte. Circa haec videantur Doctores hac distinctione, et Summistae verbo Consecratio, qui plures casus particulares circa praedicta resolvunt.
(f) In secundo casu, scilicet defectu calicis, etc. Relinquit dubium si talis incurrat irregularitatem, quia cap. ultimum, de celebrat. Missarum, plurima crimina comprehendit ; et dubium est, si propter quodlibet incurratur paena inflicta, probabilius est incurrere, quia quodlibet etiam seorsim dignum erat tali paena, et continebat gravem irreverentiam in ministerio, et abusum, ita ut propter unum solum puniri debuerit, et excludi ab altari. Paena ergo inflicta debet etiam ad singula referri, maxime cum nullum sit alterius circumstantia, sed per se enumeratum peccatum contra propriam inhibitionem, et censura tali dignum.