CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quinta sententia est etiam Henrici tenenti emanationes distingui per principia,scilicet naturam et voluntatem, licet haec tantum ratione distinguantur. Hanc refutat Scotus primo, quia distinctio realis non praeexigit ut rationem causandi distinctionem rationis, alias ens rationis causaret ens reale, de quo dist. 8. q. 4. n. 10. Secundo, essentia divina ut in Filio et Spiritu sancto, prius movet ad simplicem notitiam sui, quam ad collativam vel negotiativam,qua fit ens rationis ; ergo nulla distinctio rationis praecedit emanationes. Tertio, principium productivum esset unum per accidens ex ente reali et rationis conflatum. Quarto, illi respectus non sunt iidem formaliter, quia ponuntur distincti, nec idem essentiae, alias essent ex natura rei ibi, ergo videntur obstare simplicitati Dei. Rejicit instantiam Henrici de ideis, quidquid sit an praecedant necessario ut ratione distinctae sua ideata, de quo infra d. 35. et 45.
Aliter ponitur (a), quod distinguuntur penes principalia distincta secundum rationem, puta penes naturam et voluntatem, quae habent principiare distinctas emanationes, et tamen ipsa in essentia non distinguuntur nisi sola ratione, sicut probatur in quaestione de attributis dist. 8.
Contra istud (b), distinctio realis non praeexigit necessario distinctionem rationis: sed distinctio istarum emanationum necessario praeexigit distinctionem principiorum elicitivorum; igitur illa si est realis, non est tantum per illam, quae est rationis tantum. Major istius rationis ab aliquibus negatur, et ponitur instantia de ideis, quae differunt tantum ratione, et creaturae realiter differunt, et tamen distinctio creaturarum realis necessario praesupponit distinctionem idearum rationis.
Contra istud (c) arguitur, et primo probatur major: secundo excludetur ista instantia. Major probatur secundum istum intellectum, quod differentia rationis in causa, non est propria ratio distinctionis realis in effectu. Quia si sic, sit A causa, et diversae rationes, sub quibus causat, sint B. C; causata sint D. E, tunc sic : si B. C sunt rationes propriae ipsius A inquantum causat D, E, ergo A inquantum est sub B, est propria causa ipsius D, nam si non, non est magis illa differentia ratio causandi distincta quam si ipsa differentia non inesset, quia neutra ratio est propria approprians causam ad hunc effectum. Qui igitur concedit, quod A inquantum est sub B et C causat D et E, habet concedere quod utraque ratio sit propria ratio causae respectu sui effectus: sed illud consequens est falsum, quod A inquantum est sub B, est causa ipsius D, quia A inquantum est sub B, quod est tantum ens rationis, tantum habet esse in intellectu, quia ens rationis non causatur ab objecto, nisi inquantum cognitum, et ut sic, non habet esse nisi in intellectu, quod est ens diminutum, ex 6. Metaph. nihil autem secundum quod ens diminutum est, est propria ratio entis veri et propria causa entis perfecti. Et istud probatur, quia omne causans veram ens, oportet quod habeat aliquod esse existentiae inquantum est causa: ens autem diminutum, quod scilicet est ens cognitum, non habet esse realis existentiae: ergo nec inquantum tale potest esse causa propria alicujus realis entis.
Et si dicas (d), quod licet non habeat esse existentiae sui, tamen habet esse existentiae intellectus in quo est, quia esse intellectus participat, inquantum habet esse in ipso intellectu.
Contra (e), ex hoc sequitur quod nulla causatio competit enti cognito, inquantum tale, nisi virtute existentiae actualis ipsius intellectus, in quo habet esse existentiae actualis secundum quid, et tunc ultra voluntas non erit principium spirandi, nisi inquantum participat rationem intellectus, et tunc intellectus divinus erit magis ratio spirandi quam voluntas: et ita sequitur ultra, quod intellectus respectu generationis Verbi, erit duplex principium, scilicet immediatum inquantum est principium productivum, et mediatum inquantum ipsum est principium operativum, per cujus operationem ipsum habet esse inquantum productum, sicut cognitum inquantum cognitum, habet esse participatum ipsius cognoscentis. Quod si non attribuas (f) talem actionem realem ipsi intellectui existenti, sed objecto habenti esse diminutum in intellectu, sequitur quod actio realis erit ipsius, quod nihil minus est tale, si illud non esset omnino ; nam non repugnat alicui, quod sit ens cognitum, licet nullum verum esse reale habeat.
Si dicatur hic (g) quod intellectus divinus nihil cognoscat nisi intuitive, et ita illud quod habet esse cognitum in hoc intellectu inquantum tale, habet vere esse existentiae, non autem illud quod habet esse cognitum intellectione et cognitione abstractiva, qualis est intellectio mea de rosa nonexistente modo, quae non est intuitiva.
Contra (h) illa ratio quae ponitur propria principio, scilicet Deo inquantum principiat, ponitur causari per actum intellectus in objecto cognito: intellectus au. tom divinus nihil causat in essentia divina, ut existens est, sicut concedunt illi de opinione opposita, quia nulla est ibi differentia rationum in essentia, ut est existens, sed tantum ut cognita est ; et per se patet, quia quidquid est in essentia, ut existens est, esset in ea, si per impossibile non esset intellectus negotians circa ipsam.
Praeterea secundo (i), essentia divina (ut in Filio et Spiritu sancto) habet naturaliter prioritatem aliquam ad intellectionem simplicem istius essentiae. Sicut enim ipsa (ut est in Patre) nata est movere intellectum Patris ad simplicem sui intellectionem, ita etiam (ut in Filio) nata est movere quemcumque intellectum ad sui intellectionem simplicem, quia secundum Augustinum 15. de Trinit. omnia videt Pater in Filio sicut in semetipso; sed si essentia (ut in Filio) talem habet prioritatem circa talem intellectionem simplicem sui: igitur ipsa (ut in Filio) naturaliter praecedit omnem rationem, quam potest intellectus negotians fabricare circa ipsam; igitur nulla ratio fabricabilis circa eam naturaliter praecedit eam (ut in Filio) alioquin esset circulus in prioritate naturali, quia et ratio causata per intellectum naturaliter praecederet esse ejus in Filio, et e converso.
Si autem dicas (k), quod essentia in Patre praecedit naturaliter omnem rationem producibilem circa ipsam, sed (ut in Filio) sequitur rationem jam productam per actum intellectus paterni, et tunc non est circulus ejusdem ad idem secundum eadem extrema, sive secundum existentiam in eodem, quia essentia secundum existentiam in uno supposito praecedit et in alio sequitur.
Praeterea tertio (1) principaliter arguitur, et contra istam responsionem sic primo : Unius causae in uno ordine causandi est una per se ratio causandi: ergo multo magis in divinis, ubi est primitas principiandi, oportet ponere unam rationem per se principiandi ; ergo ratio principiandi generationem Verbi, erit aliqua una realis ratio per se. Res autem et ratio non faciunt unum per se, quia nec passio aliqua consequens rem ex natura rei potest facere unum per se cum subjecto, cujus est effectus: ergo nec multo magis ratio, quia non sequitur rem ex natura rei, sed tantum consequitur eam per actum intellectus: ergo alterum istorum erit praecise principium quo ipsi Patri producendi, non ratio sola, quia ipsa non est formaliter infinita. Probatio, quia nulla relatio realis est formaliter perfectio infinita. Probatio, quia tunc persona aliqua in divinis non haberet omnem perfectionem infinitam formaliter: ergo nec multo magis ens rationis potest esse formaliter infinitum, et per consequens nec est principium producendi quo, suppositum infinitum; ergo sola res, cui attribuitur illa ratio, est principium producendi suppositum infinitum, sed in quocumque est principium quo, respectu alicujus productionis, ei est principium producendi, si illud suppositum conveniat tali productioni, conveniens autem suppositum in divinis ad producendum talem personam in divinis est, quod non habeat talem naturam productione ista, nec aliqua productione priore ista, talis autem est Pater: ergo sola res erit sibi principium quo producit, et nullo modo ratio ista.
Praeterea quarto (m) in divinis quod non est formaliter idem alicui, non est vere idem sibi, nisi vel utrumque sit formaliter infinitum vel alterum, vel saltem utrumque sit vere idem alicui formaliter infinito. Sed istae rationes, quae ponuntur quasi appropriantes principium productivum duarum personarum, non sunt formaliter eaedem, quia tunc non essent distinctae rationes, nec sunt vere eaedem alicui formaliter infinito, quia tunc essent in isto ex natura rei, sicut sapientia est in divinitate Dei formaliter ex natura rei, nec altera istarum est formaliter infinita, sicut probatum est in praecedenti ratione: ergo nulla istarum est vere eadem alteri aliquo modo ; ergo eo modo quo ambo sunt ibi, ita sunt vere distinctae, quod videtur obviare summae simplicitati, qualitercumque ponatur entitas earum, quia nihil potest poni ibi esse secundum quamcumque entitatem, quod sit non simpliciter idem alteri, propter simplicitatem illius essentiae.
Illam instantiam excludo (n), primo, quia videtur esse ad oppositum. Si enim distinctio creaturarum necessario praesupponeret distinctionem idearum, ac per hoc Deus sub ratione unius ideae esset causa et propria ratio respectu unius ideati, hoc ideo esset, quia esse diminutum Dei, scilicet esse cognitum, esset simpliciter perfectius et prius naturaliter esse perfecto ideati, quia ideata sunt respectu Dei artificialia; et esse cognitum artificis vel exemplaris, in quo artificiatum habet esse, est simpliciter prius ipso esse essentiae ipsius ideati. Sed illa ratio omnino deficit in personis divinis, quia esse cognitum essentiae non potest esse prius naturaliter perfecto esse essentiae in se ; et ideo licet illa prima major falsa esset, ad cujus probationem appositae sunt quatuor rationes in agente artificiali, non tamen esset falsa in productione naturali, ubi esset communicatio ejusdem naturae, sicut est in proposito, quia ibi non videtur, quod aliquod esse cognitum posset naturaliter praecedere naturale esse ipsius naturae.
Praeterea (o), instantia illa sumit falsum de ideis, quia illa distinotio rationis in Deo non necessario praesupponitur ipsis ideatis distinctis, nec Deus sub rationibus idearum est propria causa diversorum ideatorum, sicut patebit inferius dist. 35. de ideis, et 45. de voluntate.