IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Tempus Missae celebrandae esse ab aurora, id est, a prima Solis irradiatione, quae incipit paulo plus media hora ante Solis ortum, usque ad horam nonam, cujus determinatio sumenda est ex consuetudine Ecclesiarum. Quidam putant licere celebrare usque ad tertiam horam, Navar. sum. c. 25. num. 85. et de oratione, cap. 21. num. 22. Durand. hic quaest. 2. Rosell. verbo Missa num. 46. Angel. ibi; sed communis tenet inchoari debere ante meridiem, secluso privilegio. Suarez 3. tom. disput. 80. sect. 4, imponit Scoto quod velit licere celebrare 5. quadratibus ante ortum Solis ; forte non vidit eum.
Tertium (g) principale, scilicet ex parte temporis, breviter teneas quod a principio diei usque ad nonam Missa congrue celebratur: non computando principium diei ab ascensu Solis super Horizontem nostrum ; sed ab illa hora ex qua radii solares illuminant hemisphaerium nostrum, quod dicitur principium aurorae, et incipit seeundum auctores in lib. de crepuscu- Iis, quando Sol est sub Horizonte ad decem vel octo gradus, quorum ascensus non continet spatium ultra medietatem horae, et quintam unius horae; et ille terminus celebrandi tunc, et non ante, probatur de consecrat. dist. 1. Nocte sancta Na tivitatis Missas celebrent Presbyteri, et infra eadem dist. sig. de Jejuniis : In Sabbato sancto circa noctis initium Missarum solemnia sunt celebranda. Et ratio est, quia illa pars diei artificialis, quae est post nonam Sabbati sancti, computatur cum nocte praecedente diem Dominicam. Unde in benedictione cerei dicitur, haec nox est, etc. et etiam in oratione dicitur : Deus qui hanc sacratissimam noctem.
Terminus (h) autem celebrationis, scilicet hora nona, colligitur ex consuetudine Ecclesiarum , et ille terminus maxime attingitur in diebus jejuniorum, quando regulariter in Ecclesiis collegiatis consuevit circa horam nonam Missa de jejunio celebrari. Istam autem circumstantiam temporis concomitatur quoddam necessarium ad faciendum tractum temporis in celebratione Missae ordinata, quacumque hora diei artificialis fiat, scilicet legere introitum, orationes et epistolam, sicut in Missalibus secundum usum Ecclesiae Romanae notatur, sine quibus praemissis nullus ordinate conficit, nec forte absolute quis conficere posset,ut supra tactum est dist. 8. nisi praemitteret ad minus illa verba, per quae significaret se proferre verba consecrationis in persona Christi, non in persona Sacerdotis.
Ultimum (i) est, quod celebrantem oportet habere aliquem respondentem in persona totius Ecclesiae, ut denotetur esse mediator inter Deum et Ecclesiam. offerens sacrificium Deo pro Ecclesia, quae sibi assistit in offerendo.
Ad (k) argumenta. Ad primum, potest exponi illa Glossa illius verbi Malachiae : quidquid a vobis be nedicitur, supple inquantum mali estis, quia mali inquantum hujusmodi adulando benedicunt malis, quibus Deus veraciter maledicit; sed in Eucharistia Sacerdos non benedicit inquantum malus, sed inquantum habet in benedicendo et consecrando intentionem Ecclesiae.
Ad secundum, cum dicitur, nulla ei relinquitur potestas, verum est de potestate ad ordinate exequendum, non autem de potestate ad simpliciter exequendum.
Ad tertium,si oblatio Sacramenti, inquantum oblatio Sacramenti habeat efficaciam pro illo pro quo offertur, necesse est concedere quod oblatio facta a malo aequalem habeat efficaciam, sicut illa quae est facta a bono. Sed si multa alia concurrentia in Missa per modum orationis multum faciant ad efficaciam Missae (quod videtur probabile, quia devotio in una alia oratione, non multo minus distat apud Deum a devotione, in quibusdam pertinentibus ad Missam, et devotio acceptatur secundum merita illius, cujus est devotio ), sequitur quod Missa melioris erit melior, et tamen Sacramentum utrobique est aequale.
Si quaeras quid simpliciter tenendum? Respondeo, nullum bonum recompensat Deus secundum justitiam retributivam, nisi propter aliquod meritum, cui correspondet illud bonum: istud meritum, quod dicitur esse in celebratione Missae, ut Missa est, non potest esse meritum abstractum sicut idea Platonis; ergo oportet quod sit realiter aliquod meritum. Vel ergo totius Ecclesiae, vel alicujus membri; non est autem totius Ecclesiae, nisi quia alicujus partis: non est autem partis malae et mortuae in toto, sicut esset partis vivae, id est, existentis et operantis in charitate fergo in Missa non est tantum meritum cujuscumque, quando est mali, sicut quando est boni; et per consequens Deus secundum justitiam retributivam non habet alicui in Ecclesia nec toti Ecclesiae recompensare tantum bonum pro ista, sicut pro illa.
Ad quartum dico, quod sumere est magis commune et necessarium quam conficere ; et magis necessarium, licet in se aliquando nobilius, pluribus tamen quandoque competit quam minus nobile,quod est minoris nobilitatis, et ratio est major, sivecommunior necessitas. Ita est hic, quia Christus expresse docuit se velle sumi Eucharistiam a quolibet Christiano, Joan. 6. Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et ibi loquitur omnibus: sed consecrationem seu dispensationem noluit ita esse communem, quia non fuit ita necessarium, ut esset communis, possunt enim pauciores dispensare quam suscipere.
Ad (1) quintum dico, quod Laurentius dispensavit sanguinem Christi, ut patet in Legenda, quod bene est congruum, quia sanguis non dispensatur nisi in calice, tactus autem calicis conceditur Diacono. Sed corpus non dispensatur, nisi species panis tangatur ; ideo sequens auctoritas de dispensatione corporis a Diacono, videtur difficilior. Ad quam dici potest, quod simpliciter in casu necessitatis conceditur Dia--cono dispensare corpus Christi, ut dicit auctoritas allegata ; sed non sequitur ex hoc quod possit conficere, quia minus est dispensare quam conficere. Nullo autem modo laico conficere nec etiam dispensare convenit, secundum illud de consecr. dist. 2. c. Pervenit, ubi dicitur, quod quidam Presbyteri intantum parvipendunt divina mysteria, ut laico corpus Domini tradant ad deferendum infirmis; et sequitur: Interdicit Synodus ne talis temeraria praesumptio amplius fiat.
Ratio congua est, quia sicut ab anima mediante corde derivantur virtutes animae ad caetera membra, et in corde est principalis sedes ( vide 16. de Animalibus ), et etiam in qualibet politia actus principales pertinentes ad illam politiam pertinent ad aliquam personam principalem in illa politia, ita rationale est istum actum conficiendi et dispensandi Eucharistiam, residere apud illum, qui est principalis in Hierarchia Ecclesiastica: hujusmodi autem est Sacerdos ; ergo,etc.
Confirmatur hoc, quia non minoris reverentiae vel auctoritatis est posse super corpus Christi verum, quam super corpus Christi mysticum: secundum autem soli Sacerdoti convenit; aeque ergo vel magis propter reverentiam corporis Christi veri soli Sacerdoti conveniet auctoritas respectu ipsius conficiendi, et regulariter dispensandi. Non enim potest in Ecclesia nimis digna persona, nec nimis dignus gradus inveniri ad consecrationem, vel dispensationem istius Sacramenti, in quo veraciter et realiter continetur ille, qui est Sanctus Sanctorum, cui sit gloina in saecula saeculorum.