In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Eum qui est in statu perfectionis exercendae, ut sunt Praelati, judicando et praedicando, peccare mortaliter mentiendo officiose vel jocose. Ita Alens, supra, et 1). Thom. art. 4. ad 3. et D. Bonav. supra. Ratio est, quia vilescit auctoritas per talia, in similibus actibus.
Hic potest dici distinguendo (m), quod quaedam est persona perfecta in statu perfectionis exercendae, sicut Praelatus ; quaedam in statu perfectionis acquirendae, ut Religiosus. De prima persona potest concedi quod exercendo actus, qui competunt sibi ratione talis status perfectionis, puta docere, judicare, praedicare, utrumque mendacium esset in eo peccatum mortale, quia aufert auctoritatem doctrinae, quam praedicat, juxta illud Augustini in epist, ad Hieronymum : Si ad Scripturas sacras admissa fuerint quantumcumque jocosa mendacia, nihil remanet in eis soliditatis. Puta si Praelatus praedicans misceat mendacium jocosum, nihil soliditatis remanet in doctrina illa ; potest enim quilibet dubitare de quocumque dicto ab eo, sicut de mendacio ; vel qua ratione non assentiret illi mendacio jocoso, pari ratione, nec alii dicto ab eo ; et ita peribit auctoritas Doctorum in docendo, et utilitas populi audientis.
Consimiliter peribit auctoritas in judicio solemni, et intelligo ita, quod illud mendacium non percipiatur esse dictum seorsum ab actu docendi vel judicandi ; dum enim aliquis sedet ad judicandum, potest aliquam trufam miscere, quae ex modo loquendi scitur non esse de judicio. Videtur tamen quod unicum mendacium jocosum vel officiosum non impediat auctoritatem docentis vel judicantis ; sed tale mendacium frequentatum, vel consuetudo sic mentiendi, sed tunc cum secundum Jura binus actus inducat consuetudinem, sequitur quod actus secundus sit peccatum mortale, et non primus, cum tamen secundus sit omnino similis primo, ut videtur secundum omnes circumstantias. Quidquid sit de uno, vel de pluribus in docendo, judicando et praedicando, saltem uti talibus mendaciis in actibus aliis a praedicando et judicando, non esset eis peccatum mortale, exclusa ratione scandali.