IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(m) Hic potest dici distinguendo, etc. Supposito ex praemissa jam impugnatione quod omnis perfectus non peccet mortaliter mentiendo, ut ostendat an aliqui perfecti habeant obligationem sub peccato mortali non mentiendi officiose aut jocose, distinguit duo genera perfectorum ; unum eorum, qui sunt in statu perfectionis exercendae, ut sunt Praelati, Doctores, Praedicatores, Gonfessarii : aliud eorum, qui sunt in statu perfectionis acquirendae, ut sunt Religiosi omnes, quantum ad rationem Religiosi, ut sic ; quod addo, quia Religiosi particulares aliqui possunt esse in statu non solum perfectionis acquirendae, sed etiam exercendae, quia possunt esse Praelati, Doctores, Praedicatores et Gonfessarii ; imo possunt esse etiam in statu perfectionis acquisitae. Existimo enim Praelatorum Religiosorum, maxime Generalium et Provincialium statum praesupponere in ipsis perfectionem respective, nun minus quam aliorum Praelatorum. De his statibus perfectionis exercendae, acquirendae et acquisitae plurima possent dici, sed quia id directe ad rem praesentem non spectat, et quia festinandum est, modo supersedendum duxi. Proponit ergo Doctor non tam assertive, et ex sua opinione, quam dubitative, et ex aliorum sententia, eos qui sunt in statu perfectionis exercendae, hoc est, ut dixi, Concionatores, Doctores, Confessarios, Judices, dum actu exercent suum statum, hoc est, dum concionantur, docent, judicant, excipiunt confessiones, non posse mentiri jocose aut officiose absque peccato mortali ; quae doctrina est Alensis 2. part. quaest. 139. D. Bonaventurae supra probabililiter, nam per perfectos publicos intelligit hujusmodi perfectos, D. Thomas quaest. 110. artic. 4, ad 5. Cajetanus ibidem; et quantum ad Concionatores, Doctores ac Confessarios, est Sayri (ib. 12. cap. 2. ubi plures alios citat. Quantum vero ad Judices, non est tam communis, imo idem Sayr. videtur oppositum de iis docere, et Azorius 3. part. lib. 13. cap. 1.
Probatur autem conclusio, quia unusquisque tenetur sub mortali vitare omne illud, ex quo per se sequi natum est magnum detrimentum, sed si non vitarent hujusmodi homines mendacia in similibus actibus, sequeretur maximum detrimentum ; ergo sub mortali debent vitare mendacia in similibus actibus. Probatur minor, eo ipso quo cognosceretur quod in talibus actionibus mentirentur, tolleretur auctoritas eorum in dicendo, et dubitari posset utrum unquam proponerent verum, aut saltem dubitari posset quando id proponerent, et sic nec quidem, quando proponerent veram et necessariam doctrinam, crederetur illis.
Confirmat hoc Scotus per doctrinam Augustini in Epistola 8. quae est ad Hieronymum, ex qua non verba, sed sensum proponit. Quemadmodum enim si admitteretur unicum mendacium vel officiosum vel jocosum reperiri in Scriptura, nihil in ea soliditatis remaneret, quia posset quis dicere quod quemadmodum auctor ejus mentitus est jocose aut officiose in illa parte, ita etiam et in reliquis ; sic si quis cognosceret quod Praedicator aut Doctor semel mentiti sunt, docendo aut praedicando, posset dicere quod pariter mentitus sit in reliqua parte, aut saltem posset optime de hoc dubitare, unde dictis ipsius merito non haberetur fides. Propria verba Augustini sunt : Admisso enim in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuicumque videbitur, vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium, officiumque referatur.
Contra tamen hanc probationem facit primo, quod licet quis mentiretur inter docendum, et consequenter juxta propositam doctrinam, peccaret mortaliter, non tamen propterea perderet auctoritatem dicendi in aliis occasionibus, quia non deberet praesumi, aut etiam absque sufficienti causa dubitari quod peccaret mortaliter in aliis occasionibus, ex eo quod sic peccaret in una aut altera occasione ; . ergo similiter quamvis cognosceretur quod aliquis inter docendum aut judicandum mentiretur semel aut iterum, non deberet perdere auctoritatem, nec absque causa deberet quis dubitare an mentiretur in aliis similibus occasionibus, quamvis mentiendo non peccaret nisi venialiter, quia non debemus absque causa praesumere quod aliquis hic et nunc peccet venialiter ; ergo quamvis quis non peccaret nisi venialiter, mentiendo officiose vel jocose inter docendum, non perderet auctoritatem dicendi.
Confirmatur, quia quamvis habeat quis obligationem non mentiendi sub mortali, potest sine dubio mentiri : ergo potest quis dubitare an hic et nunc mentiatur, praesertim si talis sit (ut saepe contingit) qui alias solet pecoare mortaliter ; et tamen hoc non obstante, nisi subsit alia particularis ratio dubitandi,non debet dubitari an hic et nunc mentiatur inter docendum, sed debet praesumi quod non, et consequenter non perdit auctoritatem ; ergo similiter quamvis non obligaretur, nisi sub veniali, licet posset peccare venialiter, et alias etiam sic peccaret, non deberet perdere auctoritatem in dicendo, et consequenter ad conservandam auctoritatem in dicendo, non est necesse inducere obligationem non mentiendi sub peccato mortali. Probatur ultima haec consequentia, quia talem poterit habere per obligationem non mentiendi sub peccato veniali.
Confirmatur secundo, quia de facto credimus multa hominibus, quos aliquando mentiri solere cognoscimus ; ergo non perdit auctoritatem dicendi qui aliquando mentitur.
Secundo, facit contra eamdem doctrinam quod licet quis perderet auctoritatem dicendi si mentiretur jocose aut efliciose, quantum ad ea quae non essent perniciosa audientibus, tamen non perderet eam quoad ea quae essent praejudiciosa, quia licet posset absque peccato mortali mentiri jocose et officiose, non tamen perniciose. Neque enim qui audiret aliquem mentientem officiose aut jocose, deberet propterea existimare quod vellet mentiri perniciose, praesertim si esset tantum peccatum veniale mentiri officiose et jocose, esset autem mortale mentiri perniciose. Sed difficile est ostendere quod perdere auctoritatem, quantum ad non perniciosa, sit mortalis gravitatis ; ergo quamvis perderet quis auctoritatem quoad non perniciosa mentiendo inter docendum, tamen non peccaret mortaliter.
Nec est eadem ratio de hoc, ac de Scriptura sacra ; tum quia certum est quod nullis Doctoribus, Praedicatoribus aut Judicibus habeamus lantam fidem, quantam Scripturae : tum quia si esset aliquod mendacium in Scriptura, illud deberet attribui Deo, et inde colligeretur evidenter quod mendacium non esset peccatum, quia Deus peocare nequit. Quod si semel haberetur quod mendacium non esset peccatum, non adesset ulla via colligendi quin omnia contenta in Scriptura essent mendacia, et quin si Deus mentiretur in una parte, mentiretur in omni. Sed quamvis Doctor mentiretur in una doctrina, esset ratio cur non diceretur mentiri in aliis, nimirum quia cum mendacium esset peccatum, sive veniale, sive mortale quamvis mentiretur semel aut iterum, non tamen propterea praesumi deberet quod semper aut in aliis ullis occasionibus mentiretur, nisi adesset alia rationabilis causa id colligendi, praeter alia ipsius mendacia- Propter haec fortassis, aut alia aequivalentia, Doctor videtur mansisse dubius circa praemissam doctrinam. Unde ipsemet hic subjungit: Videtur tamen quod unicum mendacium jocosum non impediat auctoritatem docentis ; et infra paulo : Quidquid sit de uno vel de pluribus, (nempe mendaciis) in dicendo, praedicando et judicando, saltem ui talibu s mendaciis in aliis actibus non esset eis (scilicet hujusmodi hominibus perfectis) peccatum mortale, exclusa ratione scandali.
His tamen non obstantibus potest ulterius suaderi praedicta doctrina, quae videtur communis, quantum ad Doctores, Praedicatores etConfessarios, quia quamvis ex his replicis habeatur sufficienter quod mentiendo officiose aut jocose, non perderent hujusmodi perfecti auctoritatem in dicendo omnimodam sic, quin deberent auditores ipsis credere, quoties non haberent aliam rationem dubitandi, quam quod aliquando in similibus occasionibus mentiti sunt. Hoc tamen non obstante, certum est quod minus esset multo dubitandum de veritate eorum, quae dicerent, si nunquam mentiti fuissent in similibus occasionibus, aut si non possent etiam mentiri in iis sine peccato mortali, quia magis praesumere tenemur quod aliquis non committeret peccatum mortale, quam veniale, ut patet. Deinde videtur jam usu receptum ut illae actiones habeantur pro actionibus, in quibus non licent absque peccato mortali voluntarie mentiri, et simpliciores saltem communiter solent accipere omnia, quae proponuntur ab hujusmodi personis in talibus occasionibus, tanquam certa, et si quae occasio occurreret, multi exponerent se periculo pro eorum defensione ; unde vix possunt fieri talia mendacia absque aliquorum audientium detrimento, sed haec sufficiunt ut sint perniciosa in talibus occasionibus, quamvis ex se et in aliis occasionibus non essent talia.
Addit tamen ad haec Doctor, et bene, haec intelligenda de mendaciis, quae spectarent ad ipsummet actum docendi aut judicandi, non vero de aliis, quae ex modo docendi cognoscerentur dici tanquam non pertinentia ad doctrinam, vel judicium.
Addi potest secundo ex Cajetano quod hujusmodi mendacia peccaminosa mortaliter non sint censenda illa, quae fierent circa citationes locorum, aut Auctorum, ut si quis pro Paulo citaret Petrum, aut pro lib. 2. Regum cilaret tertium, praesertim si haec mendacia fierent ex oblivione, et quia turpe quis putaret, et indecens haerere in pulpitoaut cathedra, quoties earum oblivisceretur. Ratio autem est, quia non posset ullo modo per haec perdere auctoritatem, nam quamvis deprehenderentur illa mendacia, omnes deberent ea adscribere lapsui memoriae, qui facilis est in eo genere, et non voluntati mentiendi, et praeterea, quia perinde esset quantum ad auctoritatem conciliandam dictis, quod essent Pauli, vel Petri ; unde non posset fieri per errorem aut mendacium in similibus praejudicium aliquod Auditoribus.
Circa hoc tamen advertendum diligentiam adhibendam magnam ne talis variatio fieret in citatione, ex qua major auctoritas conciliaretur doctrinae, quam competeret ipsi, verbi gratia, ne dicatur haberi in Scriptura, quod non habetur nisi apud Sanctum Augustinum aut Hieronymum, aut alium aliquem Patrem, aut Doctorem, nam hoc posset generare tantum detrimenti, quantum mendacium in ipsamet doctrina.
Adde tertio, quando loquimur hic de Doctoribus in actu docendi, id non intelligi a me de Doctoribus Philosophiae, aut Medicinae, aut Juris, inter docendum doctrinam mere saecularem: nam quod hujusmodi perderent aliquid auctoritatis, et proponerent doctrinam falsam, indifferentem tamen et non perniciosam, parvi esset momenti. Intelligitur ergo de Doctoribus Theologiae praecipue, et iis quibus competit docere mores et fidem.