The Carmina of Caius Valerius Catullus
We, maids and upright youths, are in Diana's care: upright youths and maids, we sing Diana.
O dulci iocunda viro, iocunda parenti,
Salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
Olim, cum sedes ipse senex tenuit,
Quamque ferunt rursus voto servisse maligno, 5
Postquam es porrecto facta marita sene.
Dic agedum nobis, quare mutata feraris
In dominum veterem deseruisse fidem.
'Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
Culpa meast, quamquam dicitur esse mea, 10
Nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
Verum istud populi fabula, Quinte, facit,
Qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
Ad me omnes clamant: ianua, culpa tuast.'
Non istuc satis est uno te dicere verbo, 15
Sed facere ut quivis sentiat et videat.
'Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.'
Nos volumus: nobis dicere ne dubita.
'Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
Falsumst. non illam vir prior attigerit, 20
Languidior tenera cui pendens sicula beta
Numquam se mediam sustulit ad tunicam:
Sed pater illius gnati violasse cubile
Dicitur et miseram conscelerasse domum,
Sive quod inpia mens caeco flagrabat amore, 25
Seu quod iners sterili semine natus erat,
Et quaerendus is unde foret nervosius illud,
Quod posset zonam solvere virgineam.'
Egregium narras mira pietate parentem,
Qui ipse sui gnati minxerit in gremium. 30
Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
Brixia Cycneae supposita speculae,
Flavos quam molli percurrit flumine Mella,
Brixia Veronae mater amata meae.
'Et de Postumio et Corneli narrat amore, 35
Cum quibus illa malum fecit adulterium.'
Dixerit hic aliquis: qui tu isthaec, ianua, nosti?
Cui numquam domini limine abesse licet,
Nec populum auscultare, sed heic suffixa tigillo
Tantum operire soles aut aperire domum? 40
'Saepe illam audivi furtiva voce loquentem
Solam cum ancillis haec sua flagitia,
Nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
Speraret nec linguam esse nec auriculam.
Praeterea addebat quendam, quem dicere nolo 45
Nomine, ne tollat rubra supercilia.
Longus homost, magnas quoi lites intulit olim
Falsum mendaci ventre puerperium.'