CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sexta sententia, essentiam ut omnino indistinctam esse principium productivum, et hoc, ratione suae illimitationis, sicut Sol est principium multorum generabilium. Hanc rejicit Scotus primo, quia spiratio non esset libera nec per modum voluntatis, quia si nulla distinctio praecedit, non plus erit per voluntatem quam Filius. Secundo sequeretur, si essentia ut indistincta esset principium duarum eraanationum, quod intellectus et voluntas iterum principiarent, et sic essent quatuor personae productae; et si negetur intellectum et voluntatem distingui ex natura rei, dabitur processus. Tertio, beatitudo Dei est intellectio et volitio; ergo principia horum sunt in eo ex natura rei. Quarto, si non esset talis distinctio ex natura rei, intellectus in Deo non esset perfectio simpliciter, quia non est melius ipsum quam non ipsum.
Alia est opinio ad quaestionem, quae ponit quod essentia sub ratione una omnino indistincta, est principium istarum productionum, quia sicut duo limitata possunt esse principia duorum actuum, ita, idem illimitatum continens in se virtualiter ipsa plura, potest esse principium proprium eorumdem actuum et sub ratione una, nulla existente distinctione in eo, sed ex sola illimitatione sui ipsius, ut indistinctum est, sicut patet de Sole respectu multorum generabilium in istis inferioribus.
Et confirmatur ista positio, quia oportet ponere essentiam divinam immediate habere sapientiam et bonitatem, et esse quodammodo quasi radicem et principium illarum perfectionum attributalium, et sine omni distinctione in ipsa essentia, alioquin procederetur in infinitum; igitur ita videtur posse poni immediatum principium duarum productionum.
Contra hoc (a), quia actio volendi in nobis non est formaliter libera, sed ipsa voluntas, quia actio illa est quaedam qualitas, et quaedam forma naturalis in se, et non aliquid intellectuale habens inclinationem ad opposita. Ita igitur in divinis ipsa productio Spiritus sancti, ut ipsa jam posita est in esse, non videtur formaliter esse libera, sed praecise libertas videtur esse in principio hujus productionis, inquantum est hujusmodi: ses si nulla distinctio praecedat productionem Filii et Spiritus sancti, prima distinctio, quae est hujus productionis, et illius est, ut sunt posita in esse ab illo principio: ergo non est una productio in divinis per modum intellectus sive naturae, et alia per modum libertatis, quia nullum principium praecedit, quod ex se aliter se habeat ad hanc productionem quam ad illam; et illae productiones, in quibus est distinctio primo, omnino in se uniformes sunt in naturalitate, ut jam positae sunt esse. Assumptum de volitione, licet posset multis viis probari, patere tamen potest per hoc, quia quidquid generat ipsa volitio, generat naturaliter.Unde habitus appetitivi virtute actuum appetitus, ita generantur naturaliter ex eis, sicut habitus intellectivi generantur naturaliter ex intellectionibus.
Ex alio etiam apparet, quia tunc formaliter posset aliquis gaudere et tristari libere, inquantum scilicet gaudium et tristitia sunt passiones consequentes velle et nolle, quia illae, quae sunt immediatae causae istarum passionum, ponerentur formaliter liberae. Consequens tamen de passionibus videtur satis manifestum inconveniens, quia non videtur esse in potestate voluntatis gaudere, nisi quia in potestate ejus est velle illud ad quod sequitur gaudium, et ita nec tristari, nisi quia in potestate ejus est nolle illud ad quod sequitur tristari, et ideo tristatus de adventu alicujus rei nocivae sive displicibilis, si vult amovere tristitiam, oportet quod desinat nolle illud quod noluit, non autem expedit ad hoc deliberare, ut stante nolitione et eventu noliti non sequatur tristitia.
Praeterea secundo, si essentia, (ut omnino indistincta) esset principium duplicis productionis: ergo cum intellectus sub ratione infiniti sit sufficiens principium productivum et sufficiens ratio principiandi verbum infinitum, et voluntas sub ratione infiniti sit principium productivum amoris infiniti, et antequam intelligatur intellectus infinitus et voluntas divina infinita formaliter distincta, praeintelligitur essentia ut essentia infinita ; ergo per ipsam, ut praeintelligitur, erit duplex productio intrinseca. Iterum etiam quando posterius intelligitur ibi intellectus formaliter infinitus et voluntas formaliter infinita, erunt duae personae infinitae productae virtute illorum duorum principiorum: ergo erunt quatuor personae productae infinitae. Quod si dicatur nunquam ibi esse infinitum intellectum, nec infinitam voluntatem ex parte rei, sed tantum esse ibi illam unam naturam omnino indistinctam ex natura rei, et ex ejus ratione esse tres personas, et intellectum et voluntatem esse ibi praecise per considerationem intellectus, et ita non esse ibi principia productiva personarum realium ex natura rei distincta.
Contra, si aliqua sint ibi distincta per actum intellectus, sint A et B, tunc quaero, aut illa ex natura rei sunt distincta, aut non. Et si sic, contradicis tibi ipsi: si non, sed per intellectum, ergo intellectus sub ratione intellectus et non sub ratione naturae distinguit. Aut igitur ante distinctionem istorum est ibi intellectus sub ratione intellectus, et habetur propositum, quod est ibi ex natura rei: aut non, sed ipse intellectus sub ratione intellectus, est ibi productus per actum intellectus negotiantis et distinguentis, et tunc erit quaerere de illo intellectu quo actu producitur ; aut ex natura rei, aut ex intellectu ut intellectus est, et procederetur in infinitum; vel ubicumque stabitur, ibi erit intellectus inquantum intellectus et ex natura rei: vel prima distinctio, quae ponetur, ibi erit ex natura rei, cujus oppositum ponis.
Praeterea, Deus est ex natura rei formaliter beatus et non formaliter in relationibus rationis ; beatitudo autem ejus est formaliter in intellectione et volitione: ergo intellectus et voluntas, quae sunt principia istorum, sunt ibi ex natura rei.
Confirmatur ista ratio per Philosophum, 12. Metaph. qui probat, quod si Deus non sit actu intelligens, nihil honorabile inerit ei, se habebit enim, ut dormiens; ergo secundum ipsum non est perfectus ex natura rei, nisi ibi esset formaliter intellectus ex natura rei, et per consequens est ibi intellectus distincte ex natura rei, quia non potest intelligi actualis intellectio formaliter sine intellectu formaliter.
Praeterea, si intellectus non est ibi formaliter ex natura rei, sed fundamentaliter; ergo intellectus formaliter non est perfectio simpliciter, quia non est ibi melius habere ipsum formaliter quam non habere ipsum. Imo, per te, in essentia illa quae optima est, non habetur formaliter, sed tantum opposito modo habendi: ergo non potest concludi ibi esse intellectum, quia est perfectio simpliciter, sed magis videtur sequi oppositum. Quid igitur dicit Anselmus
Monol. 15. quod quidquid est in Deo, melius est ipsum quam non ipsum? sicut est de sapiente: et Augustinus 15. de Trinit. cap. 4. Neque enim divinorum librorum auctoritas tantummodo esse Deum praedicat, sed.omnis, quae nos circumstat natura, proclamat habere se praestantissimum conditorem, qui nobis mentem rationemque naturalem dedit, qua viventia non viventibus, praedita sensu non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, injustis justa, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda videamus. Ac per hoc quoniam rebus creatis Creatorem sint dubitatione praeponimus, oportet eum et summe vivere, et cuncta sentire atque intelligere; et parum post: Iustissimum, speciosissimum, optimum et beatissimum fateamur, etc. quaere ibi Augustinum. Quae consequentia esset illa, si ratio naturalis dictat beatum esse meliorem misero ? ergo Deus est beatus, si ipsum quod est in creaturis melius est suo opposito, hoc est, propter ejus realitatem, et in Deo ex natura rei non est aliquo modo realitas illa, sed tantum fundamentum cum opposito modo formalitatis hujus.
Quod autem intellectus, qui probatur ibi esse ex natura rei, sit infinitus, probo : Intellectus enim ut intellectus, essentiam divinam comprehendit, ut objectum formaliter infinitum: nihil autem comprehendit objectum formaliter infinitum, nisi ipsum comprehendens sit formaliter infinitum, ergo, etc.
Praeterea, intellectus divinus intelligit simul infinita intelligibilia secundum Augustinum 12. de civit. Dei, cap. 18. Ita nec numeros propter infinitatem nescit omnipotens Deus, et si usque ad quamdam summam numerorum scientia Dei pervenit et caeteros ignorat, quis hoc vel dementissimus dixerit? Et subdit parum post : Infinitas itaque numeri quamvis infinitorum numerorum non sit numerus, non tamen est incomprehensibilis ei, cujus sapientiae non est numerus.
Et si dicas, intellectus non est formaliter infinitus inquantum intellectus, sed inquantum est idem essentiae divinae infinitae, et ideo non habet inquantum intellectus, quod sit principium productivum alicujus personae infinitae, et ita non erunt duae personae divinae.
Contra hoc arguo, quia hoc modo posset dici, quod paternitas est formaliter infinita, quia est idem essentiae infinitae, et tunc non esset magis inconveniens Filium non esse formaliter intelligentem quam ipsum non esse formaliter Patrem, quod est manifeste absurdum.
Probatur etiam ex alio, quia illa quae non sunt formaliter infinita in divinis, (si accipiantur in abstracto), non praedicantur de se invicem etiam per identitatem, sicut nec formaliter. Haec enim non conceditur : Paternitas est innascibilitas, cujus ratio dicta est dist. 8. quaest, de Attributis, quia illa abstractio tollit illud quod fuit causa veritatis, scilicet identitatem extremorum, quia ut praecise sumuntur, neutrum est formaliter infinitum ; et ideo neutrum, ut praecise abstractive sumptum, includit quod sit idem alteri, sed ista est vera : In tellectus est paternitas, et intellectus est
filiatio, licet non sit formalis praedicatio ; ergo intellectus habet infinitatem formalem, qualem non habet filiatio, vel paternitas vel innascibilitas.
Et si quaeras, estne intellectus omnino infinitus formaliter ex se, sicut essentia?
Respondeo, potest dici quod sicut distinguendo res ab invicem, aliqua res est infinita a se et in se, sicut Pater et prima persona in divinis aliqua res est in se infinita, sed non a se, sicut Filius et Spiritus sanctus: aliqua autem res est ex se finita et in se simpliciter finita, sicut creatura. Ita considerando aliqua, quae non sunt formaliter eadem, potest aliquid accipi tanquam infinitum in se et omnino a se, sicut essentia divina, quae est radix et fundamentum, quae infinitatem a nullo habet. Unde Joannes Damascenus cap. 12. esse Dei est velut pelagus substantiae infinitum et in determinatum, aliquid autem est infinitum per se et in se, sed non omnino a se tanquam prima radix et fundamentum omnis infinitatis, sicut attributa divina, quae secundum eumdem Damascenum cap. 5. dicunt aliquid quasi circa essentiam, et bene possunt esse talia formaliter infinita et in se et per se, sed radicaliter in essentia sicut in fundamento, cui sunt eadem: ulterius aliquid est, quod nec in se formaliter est infinitum, nec idem formaliter infinito, sicut personales proprietates. Sed quae ratio, quare ista non habent formalem infinitatem aliam ab essentia, sicut intellectus habet, hoc alias poterit patere.
Ad argumenta pro opinione ista nunc ultimo improbata, cum dicitur, infinitum ex se omnino indistinctum potest esse principium distinctorum, verum est, ubi illa distincta non requirunt ex ratione sui distinctionem priorem in principiis ; talem autem requirit productio libera et naturalis, quia ad illa non potest esse prima distinctio, sed praeexigitur aliqua distinctio in principiis, quae aliquo modo habent principiare naturaliter et libere personas divinas. Et per hoc patet ad confirmationem illam, quae adducitur ibi, quod essentia habet sapientiam , bonitatem et omnes alias perfectiones attributales ante omnem considerationem intellectus, et hoc absque omni distinctione praesupposita in essentia.Verum est, quia illae perfectiones attributales non requirunt oppositum modum principiandi, nec distinctionem in principiis, ita enim essentia naturaliter est intellectus, sicut est voluntas. Similiter illa attributa non sunt proprie principiata ab essentia divina, licet essentia divina concedatur aliquo modo habere rationem perfectionis radicalis et fundamentalis respectu eorum.