IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
( Textus Magistri Sententiarum. )
De Paenitentia in generali, et unde dicitur Paenitentia.
Post haec de poenitentia agendum est. Poenitentia longe positis a Deo necessaria est, ut appropinquent. Est enim, ut ait Hieronymus, " secunda tabula post naufragium, " quia si quis vestem innocentiae in Baptismo perceptam peccando corruperit, paenitentiae remedio reparare potest. Prima tabula est Baptismus, ubi deponitur vetus homo, et induitur novus; secunda, poenitentia, qua post lapsum resurgimus, dum vetustas reversa repellitur, et novitas perdita resumitur, Post Baptismum prolapsi paenitentiam renovari valent, sed non per Baptismum. Licet homini saepius paenitere, sed non baptizari. Baptismus tantum est sacramentum, sed paenitentia dicitur et sacramentum et virtus mentis. Est enim paenitentia interior, et paenitentia exterior. Exterior sacramentum est, interior virtus mentis est; et utraque causa salutis est et justificationis. Utrum vero omnis exterior paenitentia sit sacramentum, vel si non omnis, quae hoc nomine censenda sit, consequenter investigabimus. A paenitentia coepit Joannis praedicatio dicentis: Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. " Quod autem praeco docuit, illud post Veritas praedicavit, exordium sumens sermonis a paenitentia. " Quid sit paenitentia et paenitere.
" Paenitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita, quae commisit. Paenitentiae virtus timore concipitur. " Unde Isaias: A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus spiritum salutis. " Est autem paenitentia, ut ait Ambrosius, mala praeterita plangere et plangenda iterum non committere. " Item Gregorius: " Paenitere est ante acta peccata deflere et flenda non committere.
Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc paenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata luxuriae quis defleat et adhuc avaritiae aestibus anhelat ?
His verbis quidam vehementius inhaerentes, contendunt vere paenitentem ultra non posse peccare damnabiliter; et si graviter peccaverit, veram non praecessisse paenitentiam; quod etiam aliis muniunt testimoniis. Ait enim Isidorus: " Irrisor est, et non paenitens, qui adhuc agit quod paenitet. Nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus: Canis reversus ad vomitum, et paenitens ad peccatum. Multi lacrymas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrymas ad paenitentiam cerno, et affectum paenitentiae non habere, quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrymas fundunt; nunc reviviscente usu, ea quae fleverunt iterando committunt. Isaias de peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote. Lavatur et mundus est, qui et praeterita plangit et flenda iterum non commitit. Lavatur, et non est mundus, qui plangit quae gessit, nec deserit, et post lacrymas ea quae defleverat, repetit. " Item Augustinus: " Inanis est paenitentia, quam sequens culpa coinquinat. Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nihil valet veniam a malis poscere, et mala denuo iterare. " Item Gregorius : " Qui admissa plangit, nec tamen deserit, paenae graviori se subjicit. " Item Ambrosius : " Reperiuntur qui saepius agendam paenitentiam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si vere poenitentiam in Christo agerent, iterandam postea non putarent; quia sicut unum Baptisma, ita est una poenitentia. " His aliisque pluribus utuntur in assertionem suae opinionis. Sed Ambrosius dicit : " Haec vera paenitentia est cessare a peccato. " Et iterum : " Magni profectus est renuntiasse errori. Imbutos enim vitiis animos exuere atque emendare virtutis est perfectae et coelestis gratiae. "
Et ideo sane ita definiri potest: Paenitentia est virtus vel gratia, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus,et plangenda ulterius committere nolumus ; quia poenitentia vera est in animo dolere et odire vitia. Unde illa verba praemissa; Paenitere est ante acta deflere et flenda non committere, recte sic accipi possunt, ut non ad diversa tempora, sed ad idem referantur, ut scilicet tempore, quod deflet commissa mala, non committat voluntate vel opere flenda. Quod innuitur ex verbis consequentibus: Nam qui sic alia deplorat " etc. Hinc Augustinus ait. " Cavendum est, ne quis existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt, quotidie perpetranda et eleemosynis redimenda.
In melius est enim vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis propitiandus est Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, etsi miserando deleat commissa peccata, si non satisfactio congrua negligatur . " Item Pius Papa: " Nihil prodest homini jejunare et orare et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate revocetur. " Qui ergo a malis sic mentem revocat, ut commissa plangat et plangenda committere non velit, nec satisfacere negligit, vere paenitet. Nec ideo non vera est paenitentia, quia forte post non de proposito, sed casu vel infirmitate peccabit. Ille autem irrisor est, et non poenitens, qui sic commissa plangit, ut plangenda voluntate, vel opere committere non desinat. Ille etiam, qui post lacrymas repetit quae flevit, lavatur ad tempus, sed non est mundus, id est, illa munditia non est ei sufficiens ad salutem, quia est momentanea, non perseverans. Item illud: Inanis est paenitentia quam sequens culpa coinquinat,sic intelligendum est: Inanis est, scilicet carens fructu illius paenitentiae quam sequens culpa non coinquinat. Illius enim fructus est vitatio gehennae et adeptio gloriae. Mortificatur enim illa paenitentia, et alia ante acta bona, per sequens peccatum, ut non sortiantur mercedem, quam meruerunt, cum fierent, et quam haberent, si peccatum non succederet. Sed etsi de peccato succedenti paenitentia agatur, et paenitentia, quae praecessit, et alia ante acta bona reviviscunt; sed illam tantum, quae ex charitate prodierunt. Illa enim sola viva sunt, quae ex charitate fiunt ideoque, si per sequentia peccata mortificantur, per subsequentem poenitentiam reviviscere possunt. Quae vero sine charitate fiunt: mortua et inania generantur: et ideo per poenitentiam reviviscere non valent. Similiter intelligendum est illud : Nihil prosunt lamenta, etc. et illud: Nihil valet, etc. Si enim replicentur peccata, nihil valet ad salutem vel ad veniam in fine praecedens lamentum, quia nihil relinquitur de vitae munditia: quia aut peccata dimissa redeunt, ut quibusdam placet, cum replicantur: vel si non redeunt, eis tamen deletis, propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, cum adhuc in expiandis implicatur, ac si jam deleta redirent. De hoc tamen, scilicet an peccata redeant, post plenius agemus. Similiter nihil valet ad salutem obtinendam vel ad munditiam vitae habendam veniam de malefactis poscere, et mala denuo iterare, Ita etiam intelligendum est illud quod idem Augustinus alibi ait: Paenitentia est quaedam dolentis vindicta, puniens in se quod dolet commisisse. " Et infra, Continue dolendum est de peccato, quod declarat ipsa dictionis virtus Paenitere enim est paenam tenere; ut semper puniat in se ulciscendo quod commisit peccando. Ille paenam tenet, qui semper vindicat quod commisisse se dolet. Poenitentia igitur est vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse. Quid restat nobis, nisi dolere in vita ? ubi enim dolor finitur, deficit et paenitentia. Si vero poenitentia finitur, quid relinquitur de venia? Tamdiu gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a paenitentia. Dicit enim Dominus : Vade, et amplius noli peccare. Non dixit: Ne pecces, sed nec voluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur, nisi dolor in paenitentia continue custodiatur? Hinc semper doleat et de dolore gaudeat; et non sit satis, quod doleat, sed ex fide doleat et non semper doluisse doleat. "
Determinatio intelligentiae dictorum.
De paenitentia perfectorum vel ad salutem sufficienti intelligendum est quod supra dixit, scilicet: Poenitentia est vindicta semper puniens quod commisit ; et alia hujusmodi. Illud vero : Si poenitentia finitur, nihil de venia relinquitur, dupliciter accipi potest. Si enim juxta quorumdam intelligentiam peccata dimissa redeunt, facile est intelligere, nihil de venia relinqui, quia peccata dimissa iterum replicantur. Sicut enim ille qui ex servitute in libertatem manumittitur, interim vere liber est, et tamen propter offensam in servitutem postea revocatur ; sic et poenitenti peccata vere dimittuntur, et tamen propter offensam quae replicatur, iterum redeunt. Si vero non redire dicantur, sane potest dici, etiam sic nihil de venia relinqui; non quod dimissa peccata iterum imputentur, sed quia propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, ac si illa redirent.
De solemni et unica paenitentia.
Illud autem quod Ambrosius ait: Reperiuntur,etc,et, sicut unum baptisma, ita et una poenitentia, non secundum generalem, sed secundum specialem morem Ecclesiae de solemni paenitentia dictum intelligitur, quae apud quosdam semel celebrata non iteratur. Item illud aliud Ambrosii : " Poenitentia semel usurpata nec vere celebrata, et fructum prioris aufert et usum sequentis amittit. " de solemni intelligitur. Solemnis vero poenitentia, ut Ambrosius in eodem ait, est quae fit extra Ecclesiam in manifesto, in cinere et cilicio, quae pro gravioribus horrendisque ac manifestis delictis tantum imponitur. Et illa non est iteranda pro reverentia Sacramenti, et ne vilescat et contemptibilis fiat hominibus. Unde Augustinus : " Quamvis caute et salubriter provisum sit, ut locus illius humillimae paenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis vel minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit: quis tamen audeat Deo dicere : Quare huic homini, qui post paenitentiam primam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? " Origenes quoque de hac solemni paenitentia, quae pro gravioribus criminibus injungitur, ait: " Si nos aliqua culpa mortalis invenerit, quae non in crimine mortali, vel in blasphemia fidei, sed in sermonis vel in morum vitio consistat ; haec culpa semper reparari potest, nec interdicitur aliquando de hujusmodi paenitentiam agere: sed non ita de gravioribus criminibus. In gravioribus enim criminibus semel tantum poenitentiae conceditur locus. Communia, quae frequenter incurrimus, semper paenitentiam recipiunt et semper redimuntur " Communia dicit peccata veniala,et forte mortalia quaedam aliis minus gravia, quae, sicut saepe committuntur, ita frequenter per paenitentiam redimuntur. Sed de gravioribus criminibus semel tantum agitur paenitentia, scilicet solemnis. Nam et de illis, si iterentur, iteratur paenitentia, sed non solemnis, quod tamen in quibusdam Ecclesiis non servatur.
Auctoritatibus probat, quod non semel tantum, sed frequenter peccata dimittantur per paenitentiam.
Quod vero poenitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur, et per eam frequenter iterum venia praestetur, pluribus Sanctorum testimoniis probatur. Ait enim Augustinus, scribens contra quosdam haereticos, qui peccantibus post Baptismum semel tantum dicebant utilem esse paenitentiam, ita:" Adhuc instant perfidi, qui sapiunt plusquam oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram: dicunt enim: etsi semel peccantibus post Baptismum valeat paenitentia, non tamen saepe peccantibus proderit iterata ; alioquin remissio ad peccandum esset incitatio. Dicunt enim: Quis non semper peccaret, si semper redire posset ? Dicunt enim Dominum incitatorem mali, si semper paenitentibus subvenit: et ei peccata placere, quibus semper praesto est gratia. Errant autem. Constat enim ei multum peccata displicere, qui semper praesto est ea destruere; si ea amaret, non ita semper ea destrueret ". Idem ad Macedonium, " In tantum hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post peractam poenitentiam, post altaris reconciliationem vel similia vel graviora committant. Et tamen Deus facit, etiam super tales oriri Solem suum, nec minus tribuit, quam ante tribuerat, largissima munera vitae, et salutis. Et quamvis eis in Ecclesia locus ille poenitentiae non concedatur ; Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Ex quorum numero si quis vobis dicat: Dicite mihi, utrum aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si uberius flevero, si melius vixero, si pauperes largius sustentavero, si charitate ardentius flagravero ; quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat : Nihil tibi ista in posterum proderunt ? Vade, saltem hujus vitae suavitate fruere. Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam ." Item Joannes Chrysostomus de reparatione lapsi : " Talis, mihi crede, talis est erga homines pietas Dei : nunquam spernit paenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur, etiamsi ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam ; suscipit libenter, amplectitur, facit omnia, quatenus ad priorem revocet statum. Quodque est adhuc praestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quatumlibet brevi tempore gestam non respuit poenitentiam ; suscipit etiam ipsam nec patitur, quamvis exigue conversionis perdere mercedem " Exemplis etiam hoc idem astrui potest. David enim per paenitentiam, adulterii simul et homicidii veniam impetravit ; et tamen graviter postea deliquit in populi enumeratione, quod populi multitudo prostrata ostendit. " Illud autem mirabile est, quod Angelo ferienti plebem se obtulit di cens: Grex iste quid fecit ? fiat manus tua in me et in domum patris mei. Quo facto statim dignus sacrificio judicatus est qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum, si tali sua oblatione pro populo peccati sui adeptus est veniam, cum Moyses offerendo se pro plebis errore. peccata diluerit."
His aliisque testimoniis pluribus evidenter ostenditur, per poenitentiam non semel tantum, sed saepius nos a peccatis surgere, et veram poenitentiam saepius agi. Voluntarie enim peccantibus nobis, ut ait Aposto lus, non relinquitur hostia pro peccatis, secunda scilicet, quia semel tantum Christum oportuit pati ; nec relinquitur secundus Baptismus ; relinquitur vero secunda paenitentia et tertia, et deinceps, ut Joannes Chrysostomus super hunc locum ait : " Sciendum, inquit, quod hic quidam exurgunt, horum verborum occasione paenitentiam auferentes, quasi per poenitentiam non valeat peccator post lapsum resurgere secundo et tertio et deinceps. Verum etiam in hoc paenitentiam non excludit nec propitiationem, quae saepe fit per paenitentiam, sed secundum Baptismum et hostiam. "
( Finis textus Magistri. )