IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Qui sunt in statu perfectionis addiscendae, ut Religiosi subditi, non magis tenentur ad vitanda mendacia jocosa et officiosa, ex vi status quam alii, quia status tantum ligat eos ad ea quae voverunt. Ita communis. Tenentur tamen strictius quam alii cavere ista ratione scandali. Quae autem omittenda sunt, ne offendatur proximus, fuse tractatur 2. 2. quaest. 43. et a Summistis verbo Scandalum.
Sed de illo (n) qui habet statum perfectionis acquirendae, non exercendae, videtur aliud dicendum, quia talis non videtur obligatus ad aliqua, quae sunt perfectionis plus caeteris, nisi ad illa quae vovit ; non enim assumpsit statum curae pastoralis, et ideo nec actum pertinentem ad personam talem ; igitur talis si non exerceat actus perfectionis, cujusmodi sunt docere, praedicare, et hujusmodi, non videtur plus peccare mortaliter in mendacio officioso vel jocoso quam alius Christianus, nisi forte propter scandalum, quia imperfecti possunt magis scandalizari de mendacio talis personae, quam personae communis ; sed facta non debent judicari esse talia, qualia sunt ex scandalo consequente, vel non consequente.
Universaliter enim secundum legem Evangelicam vitanda sunt quaecumque scandala pusillorum, secundum illud Matth. Vae homini illi, per quem scandalum venit. Scandala autem Pharisaeorum non data, sed accepta, non sunt vitanda, juxta illud Matth. dicentibus discipulis : Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt? Respondit Christus : Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum. Sive igitur in factis indifferentibus ex se, quale est comedere carnes, de quo Apost, I. Cor. 8. Si frater meus scandalizatur, non manducabo carnes in aeternum sive in factis, quae habent aliquam malitiam, puta venialem, tamen nata sunt scandalizare occasionaliter pusillos praesentes, vitanda sunt propter scandalum ; sed per hoc non possumus judicare quale sit istud factum ex natura facti in se.
Quantum est igitur ex natura mendacii officiosi et jocosi in factis, secundo modo dicti, non videtur quod talis obligetur ex professione sua ad vitandum tale peccatum, plus quam quicumque Christianus. Verumtamen si ratio recta dictet quod actus ejus unicus vel frequenlatus, sit scandalum audientibus, quamvis consimilis actus in alio non esset scandalizativus, ille tenetur ex charitate proximi vitare scandalum, sicut tempore persecutionis, tenetur pastor non fugere quandoque, juxta illud Joan. Mercenarius autem, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit, etc. quod Augustinus bene pertractat in Epistola illa. Quaere Henricum quodlib. 15. q. 18. Alius autem, qui est in statu perfectionis acquirendae, et qui non est Pastor, non tenetur ex necessitate non fugere, si potest aliter fieri, sed tenetur non scandalizare proximum fugiendo ; et quandoque ejus fuga scandalizativa esset, quando fuga infirmi non esset scandalizativa. Judicarent enim proximi ex fuga ejus, quod ex quo talis, qui tam arctam vitam eligit, non exponit vitam suam pro fide defendenda, non esset vita exponenda pro tali causa, vel quia non bene sentit de fide.