Contristatus sum. Hic exponit tribulationes. Et primo ponit tribulationis causam. Secundo gravitatem.
Tertio remedium. Causa tribulationis fuit tribulatio quam patiebatur. Hoc etiam convenit christo. Tristis est anima mea usque ad mortem.
Haec autem tribulatio christi potest considerari quantum ad fructum, quantum ad modum, et quantum ad motivum. Fructus tribulationis sanctorum est exercitatio ad iustitiam, sicut in tirociniis; et ideo dicit, in exercitatione mea, idest in tribulatione quam immittis propter exercitium.
Contristatus sum. Sed contra Prov. XII: non contristabit iustum quicquid ei acciderit.
Dicendum quod non contristatur iustus tristitia saeculi quae mortem intentat, sed tristitia poenitentiae quae est secundum deum. Vel dicendum quod est tristitia una quae est passio; et haec corporaliter imitat passionem; et haec non cadit in virum sapientem. Alia est tristitia quae propassio dicitur quae est subitus motus; et haec tristitia fuit in christo. Et est duplex exercitatio ad iustitiam.
Una assumpta. Tim. IV: exerce te ipsum. Alia exercitatio est illata, sicut huiusmodi.
Modus tribulationis est duplex. Unus est verbis, scilicet comminando. Alius est quando tribulatio infertur factis persequendo. Quantum ad primum dicit: conturbatus sum a voce inimici. Conturbatur quis quando totaliter removetur tranquillitas cordis. A voce inimici comminantis et blasphemantis.
Ierem. XII: facta est mihi haereditas mea quasi leo in silvis. Quantum ad secundum dicit, a tribulatione peccatoris, scilicet mihi facta. Ps.: multi qui persequuntur me.
Causa huius tribulationis est duplex. Quandoque ex certa malitia tribulant: quandoque ex passione.
Quantum ad primum dicit, quoniam declinaverunt in me iniquitates, idest executi sunt super me iniquitatem quam cogitaverant perpetrare. Quantum ad secundum dicit, et in ira molesti erant mihi.
Gen. XLIX: maledictus furor eorum.