IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum. paenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post Baptismum commissi ?
Alens. 4. p. q. 57. m. 1. et 2. D. Bonav. hic 2. p. art, 2. quaest. 3, Richard. 1. quaest. 5. D. Thom. quaest. 2. art. 2. et 3. p. quaest. 86. art. 2. Suar. 3. p. tom. 4. disp. 9. sed. 1. et 2.
Posquam Magister determinavit de Sacramento Baptismi et Confirmationis et Eucharistiae, hic determinat de Sacramento Poenitentiae, quod est commune Sacramentum post lapsum, quia secunda tabula post naufragium est Poenitentia, secundum Hieronymum.
Circa istam distinctionem, quaero primo : Utrum paenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post Baptismum commissi? Videtur quod non, quia cessante actu interiori et exteriori, cessat esse peccatum ; ergo statim sine paenitentia deletur. Antecedens patet, quia peccatum non est, nisi deordinatio in actu exteriori.
Secundo sic: homo offensus potest remittere offensam, absque hoc quod offendens paeniteat; ergo multo magis Deus, qui est summe misericors ; sed remissa offensa remittitur peccatum ergo, etc. Haec duo argumenta probant quod non requiritur poenitentia ad istam deletionem.
Item, quod non valet ad illam deletionem, probatur primo sic : Augustinus in Homil. super illud Matth. 5. Estote misericordes, loquens de damnatis, dicit: Erit et tunc paenitentia, sed tamen infructuosa. Quod probat per illud dictum de damnatis Sapient. 5. Paenitentiam agentes, etc. Si autem dicas, quod quamdiu homo est in vita ista, valet poenitentia ad deletionem peccati, sed non post; contra hoc est auctoritas Hieronymi de paen. dist. 3. et ponitur in littera : nihil Judae profuit egisse paenitentiam, per quam scelus emendare non potuit.
Item, oportet illud per quod deletur peccatum mortale, esse majus bonum quam peccatum illud sit malum, vel aeque bonum ; sed paenitentia est minus bonum quam peccatum mortale sit malum: ergo, etc Major patet, quia non recompensatur malum, nisi per bonum aequale illi quod tollit. Minor probatur, quia paenitentia est bonum finitum, peccatum autem mortale est malum infinitum: quod patet per illud Anselmi: Cur Deus homo, libro 2. cap. 5. tantum malum
est peccatum, quantus est qui offenditur, vel in quem committitur; sed ille est infinitus, quia tibi soli peccavi; ergo, etc. Haec duo argumenta probant quod paenitentia non valeat ad deletionem peccati mortalis.
Oppositum probatur similibus viis ; quantum ad primam viam sic: Salvator ait Luc. 13. Nisi paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Item Hieronymus secunda Epistola ad Demetriadem, et ponitur in littera, secunda post naufragium, etc. Prima Stabula comparatur navi integrae, qua fracta naufragus periclitatur, nisi alicui tabulae adhaereat; haec dicitur secunda tabula; ergo a simili cadens in peccatum mortale, et in hoc passus naufragium spirituale periclitatur, nisi adhaereat paenitentiae.
Item, quantum ad secundam conclusionem arguitur sic, Matth. 3. dicitur : Agile paenitentiam, etc. ergo valet.
Item Ezech. 18. Si impius egerit paenitentiam, sequitur, omnium iniquitatum ejus non recordabor, vita vivet; ergo, etc.