IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(n) Sed de illo qui habet. Quod immediate ante asseruit de viris perfectis prioris generis, verbi gratia, de Praelatis, Doctoribus, etc. nempe eos non peccare mortaliter mentiendo officiose aut jocose in aliis actionibus, praeter actiones docendi, praedicandi, consulendi aut judicandi ; id nunc de iis, qui tantum habent statum perfectionis acquirendae, ut de Religiosis asserit : et ratio est obvia ex dictis, quia obligatio particularis sui status non eos obligat ad cavenda talia mendacia, sub periculo peccati mortalis, nec potest assignari ex quo alio capite haberent talem obligationem magis quam caeteri fideles. Dico autem magis quam caeteri fideles, quantum ad hoc quod ubi caeteri fideles sic mentiendo non peccarent, ispi etiam similiter non peccarent, licet intra latitudinem peccati venialis gravius sine dubio, caeteris paribus, ipsi peccarent, quam reliqui fideles, tum ob majora beneficia a Deo recepta ; tum quia habent obligationem particularem cavendi malum exemplum in suis actionibus omnibus: tum etiam quia saeculares exemplo religiosorum, de quibus solent habere bonam opinionem, facile sibi persuaderent talia mendacia non esse peccaminosa, aut saltem magni facienda.
Addit tamen ad hoc Scotus quod si ex mendacio tali alicujus Religiosi, scandalum aliquod pusillorum sequeretur, tunc non deberet committi ; quod sic intelligo, ut si scandalum sequens esset grave, tum prolatio mendacii, etiam gravis censenda esset, et consequenter peccaminosa mortaliter: si autem scandalum sequens esset leve, tum levis, tantum mendacium ex quo sequeretur, quantum ad malitiam quam haberet, ut esset causa scandali. Nec in hoc est aliquid particulare spectans ad religiosos, magis quam ad reliquos Christianos, quilibet enim, ut bene Doctor, tenetur vitare scandalum pusillorum. Unde si tale scandalum sequeretur ex mendacio jocoso aut officioso saecularis, is etiam deberet ex hoc capite vitare tale mendacium ; sed communiter tamen mendacia, sicut et caetera peccata Religiosorum, sunt magis scandalizata, quam reliquorum saecularium, caeteris paribus.
In particulari vero difficulter contingere potest casus, in quo ex mendacio jocoso aut officioso extra actiones docendi aut judicandi sequeretur scandalum grave, quod sub peccato mortali esset vitandum. Casus tamen posset formari in eo, qui esset tantae in sanctitate opinionis, utcommuniter aestimaretur quod non faceret aliquid quod putaret esse peccatum; nam supposita hac opinione, si deprehenderetur hic, et nunc officiose aut jocose mentiri, possent habentes talem de eo opinionem formare sibi conceptum, quod liceret proferre talia mendacia absque ullo peccato. Hic autem conceptus posset vergere in grave Reipublicae detrimentum, ut patet; sed vix potest quis conciliare sibi tantam auctoritatem aut opinionem, nec certe potest apud peritos et doctiores absque speciali revelatione : his enim notum est septies in die cadere justum, et privilegium esse speciale paucissimorum non peccare venialiter.
Unde est illud pulcherrimum S. Augustini dictum in lib. de natura et gratia contra Pelagianos: Hac ergo Virgine (scilicet Maria D. N.) excepta, si omnes illos sanctos et sanctas, qui in Scripturis sanctis non modo non peccasse, verum etiam juste vixisse referuntur, cum hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros, putamus ? Quantalibet fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si interrogari potuissent, una voce clamassent illud, quod ait Joannes Apostolus : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
Alius etiam casus formari posset, si quis esset in magna opinione sanctitatis, et propterea magna fides ejus dictis haberetur, et homines communiter sequerentur ejus consilia et exhortationes, modo perderet hanc opinionem et auctoritatem mendacio officioso aut jocoso, peccaret mortaliter sic mentiendo, quia scilicet deperdita illa opinione et auctoritate non vitarent homines illa mala, nec facerent ea bona quae eo exhortante vitabantur et fiebant, quod esset gravissimum incommodum. Sed et hic etiam casus vix potest contingere, nisi inter valde rudes, quia non deberent deponere opinionem magnae sanctitatis de aliquo conceptam, ob mendacia aliqua, praesertim pauca, et jocosa aut officiosa.
Quaeri posset hic an mendacium leve in confessione dictum, sit peccatum mortale. Communior sententia, est quod non sit, quamvis aliqui, oppositum teneant. Auctores pro et contra citantur a Sayro et Azorio supra.
Mihi res distinguenda videtur, nam duo genera mendaciorum alias levium possent dici in confessione ; unum eorum, quibus proponeretur in confessione aliquod peccatum, quod revera non erat commissum, ut si diceret quis advertenter quod furatus sit aliquid parvi momenti, quod revera non erat furatus ; aliud eorum, quibus non proponeret aliquid tale, sed si quaereret ab ipso Confessarius, an commiserit furtum leve, aut an murmuraverit leviter, diceret quod non. Ex his duobus generibus videtur quod primum esset peccatum mortale, quia proponit aliquid tanquam materiam formae Sacramenti, quod revera non est materia ejus, quod videtur sacrilegium.
Confirmatur, quia omnes concedunt quod si sola talia peccata proponeret, peccaret mortaliter, propter rationem jam datam ; ergo videtur idem dicendum, si simul cum aliis peccatis illa proponant, quia ut quis peccaret mortaliter proponendo panem avenaceum solum consecrationi Eucharistiae, ita peccaret proponendo simul cum triticeo talem panem ; ergo idem in proposito dicendum.
De secundo genere mendaciorum majus est dubium, et mihi videtur probabilior pars negativa, nimirum quod per talia mendacia levia non peccaretur mortaliter ; tum quia ita communior tenet sententia ; tum quia non video ex quo capite sequeretur malitia mortalis in illis mendaciis.